| 1 | Domino piissimo et praestantissimo David regi, Flaccus charitatis calamo vulneratus salutem. |
| 2 | Gratias agimus venerandae pietati vestrae, quod libellum, secundum vestrae iussionis praeceptum vobis directum, auribus sapientiae vestrae recitari fecistis, et quod notari iussistis errata illius, et remisistis ad corrigendum. |
| 3 | Quamvis a vobis melius emendari potuisset, quia alterius iudicium in quolibet opere plus saepissime valet, quam proprii auctoris: minus tamen quiddam fecistis, quam plenum postulasset charitatis officium, quod sensus non docte prolatos, vel catholice exaratos similiter noluistis notare; dum quaedam suspicio mihi, ut series sagacissimae chartulae vestrae nobis innotuit, non omnia probanda esse quae ibi lecta fuerunt, quia defensores eidem operi vestrae excellentiae dirigere iussistis: dum nullum magis idoneum meae parvitatis dicta habere possunt defensorem, vel emendatorem quam vosmetipsos. |
| 4 | Nam auctoritas praecipientis, obedientis industriam defendere debet. |
| 5 | Quod vero in litteris vel distinctionibus non tam scholastice currit quam ordo et regula artis grammaticae postulat, hoc saepius velocitas animi efficere solet, dum legentis intentio oculorum praecurrere festinat officium. |
| 6 | Nec ego capitis dolore fatigatus examinare possum, quae subito casu ex ore dictantis evolant. |
| 7 | Et qui sibi alterius negligentiam imputare nolit, non imputet alteri. |
| 8 | Disputationem itaque Felicis cum Saraceno, nec vidi, nec apud nos inventa est. |
| 9 | Imo nec audivi nomen illius antea. |
| 10 | Tamen, dum diligentius quaesivi, si quis ex nostris famam illius audiret [Al. audisset], dictum est mihi, quod apud Laidradum episcopum Lugdunensem inveniri potuisset. |
| 11 | Quapropter sub festinatione direxi missum nostrum ad praefatum episcopum, si forte ibi invenire potuisset, ut quam cito vestrae praesentiae dirigeretur. |
| 12 | ( Hic finis epistolae in edit. Canisii. ) Dum ego adolescens Romam perrexi, et aliquantos dies in Papia regali civitate demorarer, quidam Iudaeus, Iulius nomine, cum Petro magistro habuit disputationem. |
| 13 | Et scriptam esse eamdem controversiam in eadem civitate audivi. |
| 14 | Idem Petrus fuit qui in palatio vestro grammaticam docens claruit. |
| 15 | Forsan Omerus vester aliquid exinde audivit a magistro praedicto. |
| 16 | Misi excellentiae vestrae quasdam species dictionum, exemplis vel versibus venerandi Patris confirmatas, et aliquas figuras arithmeticae subtilitatis, laetitiae causa, in chartula quam nobis vacuam direxistis; ut vestita reveniret, quae nuda nostro se offerebat aspectui. |
| 17 | Dignum aestimans ut nostris honoraretur litteris, quae vestro sigillo ad nos nobilitata pervenit. |
| 18 | Et si minus quid exemplorum debeant [Cod. Vat., habeant] praedictae species, Beseleel vester imo et noster familiaris adiutor, de paternis versibus apponere poterit: nec non et figurarum rationes in libello arithmeticae disciplinae considerare valet. |
| 19 | Punctorum vero distinctiones vel subdistinctiones, licet ornatum faciant pulcherrimum in sententiis, tamen usus illorum propter rusticitatem pene recessit a scriptoribus. |
| 20 | Sed sicut totius sapientiae decus et salutaris [Cod. Vat., saecularis] eruditionis ornatus per vestrae nobilitatis industriam renovari incipit, ita et horum usus in manibus scribentium redintegrandus esse optime videtur. |
| 21 | Ego itaque, licet parum proficiens, cum Turonica quotidie pugno rusticitate. |
| 22 | Vestra vero auctoritas palatinos erudiat pueros, ut elegantissime proferant quidquid vestri sensus lucidissima dictaverit eloquentia: ut ubique regalis [Edit., regulis] nominis charta decurrens, regalis sapientiae nobilitatem ostendat. |
| 23 | Floreat aeternis tecum sapientia donis, Ut tibi permaneat laus, honor, imperium. |
| 24 | Quot habeas apices, sanctas, mea charta, salutes Dicito tot dulci David amore meo. |