| 1 | Benedicto atque omni sapientiae decore praefulgido David regi, Flaccus Albinus in Christo salutem. |
| 2 | Licet proxime ad clementiam vestram gemina scripta direxerim, quorum unum debitum salutationis inpleret [officium], aliud cuiusdam responsionis iura teneret: tamen occasione vestrae beatitudinis litterarum accepta, respondere utrumque [Al., utrisque; forte utcunque] convenit, quas lumine et scientiae et veritatis indagatione plenas veneranter accepi; et magno gratiarum actionis studio Deum benedixi, qui virtute fidei et rationis experientia vestrae pietatis pectus abundanter implet. |
| 3 | Ita ut in eo praerogativa sacerdotalis doctrinae, voluntatis pietas, et regalis potentia splendescere comprobetur maxime: quia fides catholica, quae ubique debet esse una et in nullo dissimilis, per vestram sanctissimam sollicitudinem, sopitis schismatum erroribus, praedicari et pollere dignoscitur. |
| 4 | Et quantum regni potentia praelatus, tantum sapientiae decore et sanctae religionis fervore omnibus praecellis. |
| 5 | Felix populus qui tali principe gaudet: in cuius prosperitate salus cunctorum consistit; in cuius hilaritate omnium animus gaudebit, ut dictum est: In hilaritate regis vita (Prov. XVI, 15). |
| 6 | Cuius solium dissipat iniquitatem; cuius vultus reverentiam conservat usque ad aequitatem. |
| 7 | Nam quod olim apostolici Patres suis scriptis in confirmationem fidei catholicae diversis mundi partibus peregerunt, hoc vestra sanctissima sollicitudo implere non cessat. |
| 8 | Hoc mirabile et speciale in te pietatis Dei donum praedicamus, quod tanta devotione Ecclesias Christi a perfidorum doctrinis intrinsecus purgare tuerique niteris, quanta forinsecus a vastatione paganorum defendere vel propagare conaris. |
| 9 | His duobus gladiis [vestram] venerandam excellentiam dextra laevaque divina armavit potestas, in quibus victor laudabilis et triumphator gloriosus existis. |
| 10 | Unde et ad interioris pugnae genus meae parvitatis devotionem provocare voluistis: cuius certaminis sudori libenter succubui, ut in libello, quem vestrae nuper direxeram pietati, agnosci poterit: licet necdum vestrae auctoritatis sigillo eumdem libelli tenorem confirmatum cognoverim. |
| 11 | Et hoc, reor, vel tarditate portitoris, vel angustia temporis gestum esse. |
| 12 | Nullatenus solita bonitatis vestrae consuetudo in pluribus hoc agere litterulis recusat, quod in rarioribus saepius fecisse compertum est. |
| 13 | Chartulas vero calculationis cursus lunaris, vel bissextilis praeparationis, quas nostrae devotioni tradidistis explorandas, invenimus erga mensurationes diligentissime exquisitas, acutissime inventas, nobilissime prolatas. |
| 14 | Et quod mea olim devotio de bissexto paucis inchoavit ratiunculis, vestra sagacissima indagatio copiose complevit. |
| 15 | Quamvis considerandum sit cur in quibusdam mensibus, ad eosdem dies in anno secundo, tertio vel quarto computus cursus solaris non pervenisset. |
| 16 | Item facilior et expeditior lunaris cursus supputatio posse inveniri videtur. |
| 17 | Licet haec optima et acutissima usque ad unum scrupulum vel silicum [Al. siliculum] distincte et caute currere intelligatur. |
| 18 | Direxi excellentiae vestrae stamen quarumdam supputationum de solis lunaeque per signiferum cursu: cui si vestri acutissimi sensus subtegmen addere placuerit, forte pueris palatinis contra frigus imperitiae aliquod vestimenti genus texi poterit; sicut in prioris texturae me [Al., meae] etiam ordinatione optime fecisse protestaris. |
| 19 | Meum est de terrae gremio, vel glebis pulverulentis, auri effodere atomos. |
| 20 | Vestrum est regale diadema, gemmis sapientiae praefulgidum, venerando gestare in vertice: quatenus laudabilis potentia vestra omnium floreat genere virtutum, et multiplici meritorum laude ad coelestis regni gloriam, Christo regente atque donante, pervenire mereatur. |
| 21 | Vivere me terris vix vix sinit improba febris, Et me coeleste scandere vultis iter. |
| 22 | Per campos, colles, herbas et prata, virentes Quaerere suggessit dum mihi chara salus: Vestra repente poli iussit me sidera summi Infirmis pietas scandere iam pedibus. |
| 23 | Signaque zodiaci distinguere partibus alti, Et quis conveniat ordo, locus, numerus. |
| 24 | Hippocratis campos nonne esset pollice pluris Cum pueris Flacco iam peragrare suis; Quam radio arati coeli describere signa, Vel lunae et solis dinumerare dies? |
| 25 | Sed tamen, ut cecinit praeclarus commate vates, Omnia vincit amor; nos quoque vincat amor. |
| 26 | Descripsi paucis partes et sidera coeli, Te mandante, meo pectore magnus amor. |
| 27 | Nunc videat pietas, si quid sit, vestra probandum, Pumice radendum an, pagina quidquid habet. |
| 28 | Iudice te nullum, si nunquam fallit imago, Iam metuens, fugiam, David in orbe decus! |
| 29 | Haec vestro fuerint forsan si digna favore; Mox maiora, reor, incipit ipse senex, Si Deus aeternus vitae superadderit annos Est bonitas cuius, quidquid habemus opus [Al., opis] Chartula percurrens colles, camposque liquentes, Disticon hoc cantet, semper in ore suo: Augeat, exaltet vestram benedictio vitam Aeterni regis, David amate Deo. |