monumenta.ch > Alcuinus > 75 > 59 > 50 > 56 > 16 > 69 > 60 > 90 > 43 > 24 > 55 > 49 > 36 > 37 > 34 > 30 > 46 > 68 > 22 > 98
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XCVII. AD * * * (Anno 799.) Exoptat eius praesentiam, deplorat atrox factum Romae: hortatur ad opus praedicationis et exercitia virtutum. Ob pallium adeptum gratulatur, hortando ad ministerium bene explendum. <<<     >>> EPISTOLA XCIX AD **. (anno 799). Epistola initio aenigmatica. Illius charitatem expetit.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XCVIII AD ARNONEM. (Anno 799.) A mundi periculis sibi cavere suadet, suum illi amorem significat.

1 Evangelico Aquilae Albinus salutem.
2 Plurimae sunt huius saeculi tentationes, et multa pericula saeculum amantibus.
3 Ecce quomodo recesserunt subito viri fortissimi, qui terminos custodierunt, etiam et dilataverunt, Christiani imperii.
4 Non solum hoc damnum plangimus, sed maioris periculi signum timemus.
5 Unde, charissime Pater, omni custodia serva te ipsum, et labora in domo Dei, ut proficiat tibi labor tuus in salutem aeternam.
6 Nihil enim stabile in hoc mundo fieri poterit, nisi charitas Christi et servitium illius.
7 Praeterit enim, Apostolo dicente, figura huius mundi (I Cor. VII, 31).
8 Illud solum remanet, quod pro Dei dilectione, et in praeceptis illius peragimus.
9 Erue te ipsum, quantum valeas, de periculis huius vitae.
10 Sit guttur tuum tuba super domum Dei.
11 Spiritalis belli signifer esto, et dux in acie Christi, ut amplificetur tibi regnum in terra viventium, et non habeas spem in hac terra morientium: sed ubi vita est aeterna, illic fiat omnibus horis intentio tua, spes et desiderium tuum.
12 Dic Deo Christo: Anima mea desideravit te in nocte, et spiritus meus in praecordiis vigilavit ad te (Isai. XXVI, 9).
13 Qui castra Christi custodiunt, vigilare debent, et non dormire.
14 Quia vigilantibus et non desidia torpentibus perpetui regni promittitur gloria.
15 Saepius tibi scripsissem, si vel fama narrasset mihi, ubi te chartula mea invenire valuisset.
16 Tamen scripta est in corde meo memoria nominis tui cum stylo charitatis, non penna peritura, sed permanente suavitate saepius ingeminans ex intimo cordis affectu: Quando erit illa dies, ut liceat mihi [Aquilam] amplectari meum, et dulcibus amplexibus colla constringere Patris venerandi!
17 Videsne qualis est charitas vera, quae nulla longinquitate terrarum dividi poterit, nulla oblivione deleri, sed magis magisque accrescit.
18 Felix anima quae Deum diligit soluta ab huius saeculi nexibus, ut proficiat in veritatis soliditate, et perveniat ad divinae beatitudinis visionem, ubi est tranquilla laetitia, et sine ulla perturbatione vita perpetua.
19 Ad quam felicitatem, Pater sancte, me precibus tecum deducere satage, ut in Christo fruamur dulcedine charitatis perpetuae.
20 Saluta ex meo nomine omnes sanctae Dei Ecclesiae filios, qui vobiscum Deo deserviunt, et scribe nomen meum in cordibus illorum piae petitionis affectu, quorum nomina Deus Christus in coelesti libro scribere iubeat, qui ait charissimis sui laboris sociis: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20).
21 Valete omnes feliciter in Christi benedictione, dilectissimi fratres.
Alcuinus HOME

bnf1096.8 bnf2183.96 csg271.57 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik