monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87 > 96 > 44 > 77 > 40 > 32 > 72 > 80 > 99 > 79 > 33 > 89 > 41 > 85 > 53 > 73 > 97
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XCVI AD DOMNUM REGEM. (Anno 799.) Gratias agit pro sui memoria in epistolis, et plurimis acceptis beneficiis. Laudat et excitat regem ad iustitiam reddendam sedi apostolicae. Excusat se ab itinere Romam suscipiendo. Optat pacem cum Saxonibus. <<<     >>> EPISTOLA XCVIII AD ARNONEM. (Anno 799.) A mundi periculis sibi cavere suadet, suum illi amorem significat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XCVII. AD * * * (Anno 799.) Exoptat eius praesentiam, deplorat atrox factum Romae: hortatur ad opus praedicationis et exercitia virtutum. Ob pallium adeptum gratulatur, hortando ad ministerium bene explendum.

1 Dilectissimo charitatis filio et venerandae sanctitatis Patri, devotus in fide amicus salutem.
2 Multa habuissem tecum valde necessaria conferre, si tempus et locus, et faciei vestrae praesentia adesset; sive de generali sanctitatis Ecclesiae statu, sive de speciali rerum ad nos pertinentium vicissitudine.
3 Sed hoc erit, dum vult, qui omnia disponit quae sunt in coelo et in terra; qui quandoque concedat nobis mutua charitatis verba inter nos habere, et cordis aestus verbis pacificis patescere.
4 Sed, tu charissime, et omnium sacerdotum Christi cordi nostro iunctissime!
5 obsecro intercessiones facere pro nobis, quatenus divina clementia et vos proficere faciat in omni bono, et nos regere dignetur ad salutis nostrae profectum.
6 Multae sunt huius saeculi occupationes, et diversae varietates, et eventus miserabiles, et Ecclesia Christi multis modis impugnatur non solum a paganis, sed etiam a falsis fratribus (II Cor. XI, 26, et Gal. II, 4).
7 Et ubi fons aequitatis et iustitiae ad omnes per rivulos sanctitatis profluere debuit, ibi maxime iniquitatis palustris profunditas exhalatur: sicut forte a sanctissima sede auditurus eris, quid ibi scelerum et nimiae atrocitatis nuper gestum esse refertur.
8 Timendum est non solum hoc impiissimae pravitatis scelus, sed etiam maioris mali prodigium.
9 Dum in capite talia aguntur, quid in corpore fieri possit, formidandum est.
10 Iustitia laborat, et iniquitas abundat, et charitas frigescit (Matth. XXIV, 12; II Tim. II, 17), et infidelitas serpit sicut venenum, et sicut cancer membra Christi maculare non desistit.
11 Ideo dum tempus habeas, labora in verbo praedicationis, in virtute charitatis, in exemplo sanctitatis, in pietatis officio, in eleemosynarum largitione, in misericordiae et pietatis constantia, quatenus ex huius caliginis miseria ad perpetuae beatitudinis lucem pervenire merearis, et me tuae salutis unanimem filium, fratrem, consocium, assiduis precibus vel admonitionibus tecum trahere non desistas, ut pariter dicere digni efficiamur, donante aeternae pietatis largitore: Introduxit nos rex in cellaria sua, exsultabimus et laetabimur in te (Cant. I, 3).
12 [ Gavisus sum multum, dum tuam beatitudinem superhumeralis sanctitatem portare audivi, et in honoris ecclesiastici sublimissima stare stabilitate.
13 Et utinam hoc multis proficiat, et tibi maxime prosit; ut Dei et Domini nostri Iesu Christi nomen clarificetur in te: et memento ministrum te esse magis quam dominum propter eum, qui ait; Ego sum in medio vestri, sicut qui ministrat (Luc. XXII, 27).
14 Si ille Deus et Dominus omnium, redemptor et salvator humani generis non dedignatus est venire ministrare, non ut ministraretur ei (Marc. X, 45); quanto magis et nos debemus modulum nostrae pensare paupertatis, et omnibus ad nos pertinentibus salutis ministrare officia, et charitatis servire devotione, quia humilitatis passibus ad coelestis regni celsitudinem pervenitur.
15 Ideo Propheta divino instinctus amore ait: Non veniat mihi pes superbiae (Psalm. XXXV, 12): hoc est, ut nullum vestigium superbiae remansisset in corde illius.
16 Quanto magis nos de stercore paupertatis ad sedem gloriae sublimati (Psalm. CXII, 7), dignitatem nostram humilitatis officio sublevare debemus.
17 Haec est quae ignobilem facit nobilem, et quae terrenum animal ad coeleste elevat tribunal.
18 Cogita semper dum pallio sanctitatis vestieris, et videas sanctae crucis signum sive ante, sive retro in eo fixum, te sequi debere illum qui crucem suam portavit, in qua redemptionis nostrae trophaeum paravit.
19 Dum videas, osculare illud et venerare; sicut decet huius signi sanctitatem, et te sequi debere memento illum, qui ait: Qui vult post me venire, tollat crucem suam et sequatur me (Matth. XVI, 24).
20 Ideo Christus portavit primum, et post illum inventus Simon, qui super se positam crucem Christi portavit, sequens vestigia illius.
21 Et hoc in signum nostrae actionis gestum esse dignoscitur; Simon enim obediens interpretatur.
22 Omnis enim, qui per obedientiam ad triumphum gloriae [Supple venire cupit, vel simile], Christi crucem portare cogitat.
23 Hoc enim humilitatis passibus et patientiae gressibus, vel paratus pro veritate mori, vel scandala fraternae perversitatis pati, vel affectu compassionis fraternis incommodis condolere].
24 Excitati animi motus in te tranquilla pace componantur, ut nihil per iram fiat, sed omnia cum consilio: tempus redimentes, donec transeat ira (Eccl. XXXII, 24), et tunc dicatur vel agatur, quidquid provida consilii sapientia suggerat agendum esse.
25 Clamores pauperum cordis audiat affectus, et larga manus miseriam illorum refoveat.
26 Magnum est debitorem te habere Deum, quia beneficia pauperum Christi retributio compensat, et quod miser non valet remunerare, hoc omnium Dominus dignabitur recompensare.
27 Cogitatio assidua tibi sit in Scripturis sanctis, et laetitia convivii laus redemptoris.
28 Dum corpus cibo pascitur, mens divina lectione foveatur; ne anima esuriens inebriato corpore lugeat.
29 Pascatur quod aeternum est magis, quam quod periturum erit.
30 Mens coelestia rimetur, et futuram iugiter praevideat mansionem, ut parvi temporis labore perpetua mereatur requies.
31 Plura tibi scripsissem, nisi pauca scirem sufficere sapienti.
32 Unum verbum in corde sensati melius proficit, quam multa millia contemptoris.
33 Non cesses semen salutis seminare in corda multorum, ut ex salute multorum multam apud Dei pietatem merearis habere remunerationem.
34 Vive feliciter florens et proficiens in charitate Christi et praeceptis, quae a Deo data sunt ad aeternam beatitudinem generis humani, meique memor, charissime Pater frater, fili, valeas aeternis temporibus in Christo.
Alcuinus HOME

bnf1096.8 bnf2183.96 csg271.57 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XCVI AD DOMNUM REGEM. (Anno 799.) Gratias agit pro sui memoria in epistolis, et plurimis acceptis beneficiis. Laudat et excitat regem ad iustitiam reddendam sedi apostolicae. Excusat se ab itinere Romam suscipiendo. Optat pacem cum Saxonibus. <<<     >>> EPISTOLA XCVIII AD ARNONEM. (Anno 799.) A mundi periculis sibi cavere suadet, suum illi amorem significat.
monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87 > 96 > 44 > 77 > 40 > 32 > 72 > 80 > 99 > 79 > 33 > 89 > 41 > 85 > 53 > 73 > 97