| 1 | Gratias agimus clementissimae bonitati vestrae, dulcissime David, quod nostrae parvitatis memoriam habere digneris, nobisque innotescere, quae famulus vester fidelis nostris insonuit auribus. |
| 2 | Nec in hoc solum [Can., solo] grates ferimus continuas vestrae pietati, sed in omnibus bonis quae mecum ex die qua parvitas mea vobis nota facta est, perfecit. |
| 3 | Optime incepistis sed melius consummastis. |
| 4 | Quapropter continuis precibus Domini nostri Iesu Christi clementiam deprecor, quatenus qui tibi optima quaeque in terrena felicitate concessit, longe meliora aeternae beatitudinis regna tibi aeternaliter concedere dignetur. |
| 5 | Plurima vestrae venerandae dignitati praesens suaderem, si vel vobis opportunitas esset audiendi, vel mihi eloquentia dicendi; quia calamus charitatis cordis mei arcana instigare saepius solet, de vestrae excellentiae prosperitate tractare, et de stabilitate regni vobis a Deo dati, et de profectu sanctae Ecclesiae Christi, quae multimoda improborum perturbata est nequitia, et scelestis pessimorum ausibus maculata, non in personis tantum ignobilibus, sed etiam in maximis et altissimis: quod metuendum est valde. |
| 6 | Nam tres personae in mundo altissimae hucusque fuerunt: [id est], apostolica sublimitas, quae beati Petri principis apostolorum sedem vicario munere regere solet. |
| 7 | Quid vero in eo actum sit, qui rector praefatae sedis fuerat, mihi veneranda bonitas vestra innotescere curavit. |
| 8 | Alia est imperialis dignitas, et secundae Romae saecularis potentia. |
| 9 | Quam impie gubernator imperii illius depositus sit, non ab alienis, sed a propriis et concivibus, ubique fama narrante crebrescit. |
| 10 | Tertia est regalis dignitas, in qua vos Domini nostri Iesu Christi dispensatio rectorem populi Christiani disposuit: caeteris praefatis dignitatibus potentia excellentiorem, sapientia clariorem, regni dignitate sublimiorem. |
| 11 | Ecce in te solo tota salus Ecclesiarum Christi inclinata recumbit. |
| 12 | Tu vindex scelerum, tu rector errantium, tu consolator moerentium, tu exaltatio bonorum. |
| 13 | Nonne Romana in sede, ubi religio maximae [Canis., maxime] pietatis quondam claruerat, ibi extrema impietatis exempla emerserunt? |
| 14 | Ipsi cordibus suis excaecati, excaecaverunt caput proprium. |
| 15 | Nec ibi timor Dei, nec sapientia, nec charitas esse videtur. |
| 16 | Quid boni ibi esse poterit, ubi nihil horum trium invenitur? |
| 17 | Si timor Dei esset in eis, non auderent; si sapientia, nunquam voluissent; si charitas, nequaquam fecissent. |
| 18 | Tempora sunt periculosa, olim ab ipsa Veritate praedicta, quia refrigescit charitas multorum (Matth. XXIV, 12). |
| 19 | Nullatenus capitis cura omittenda est. |
| 20 | Levius est pedes dolere [Murator., tollere] quam caput. |
| 21 | Componatur pax cum populo nefando, si fieri potest. |
| 22 | Relinquantur aliquantulum minae, ne obdurati fugiant: sed in spe retineantur, donec salubri consilio ad pacem revocentur. |
| 23 | Tenendum est quod habetur, ne propter acquisitionem minoris, quod maius est amittatur. |
| 24 | Servetur ovile proprium, ne lupus rapax devastet illud. |
| 25 | Ita in alienis sudetur, ut in propriis damnum non patiatur. |
| 26 | Olim vestrae sanctissimae pietati de exactione decimarum dixi, quia forte melius est, vel aliquanto spatio ut remittatur publica necessitas, donec fides cordibus radicitus inolescat, si tamen illa patria Dei electione digna habetur. |
| 27 | Qui foras recesserunt, optimi fuerunt Christiani, sicut in plurimis notum est. Et qui remanserunt patria [Can., patriae], in faecibus malitiae permanserunt. |
| 28 | Nam Babylon propter peccata populi, daemoniorum deputata est habitatio (Apoc. XVIII, 2), ut in prophetis legitur. |
| 29 | Nihil horum tuam latere poterit sapientiam. |
| 30 | Ut pote in sanctis Scripturis, vel saecularibus historiis te apprime eruditum esse novimus. |
| 31 | Ex his omnibus plena tibi scientia data est a Deo, ut per te sancta Dei Ecclesia in populo Christiano regatur, exaltetur et conservetur. |
| 32 | Quanta tuae optimae devotioni merces exhibeatur a Deo, quis dicere poterit? |
| 33 | Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). |
| 34 | Mitis ab aetherio clementer Chistus Olympo Te regat, exaltet, protegat, ornet, amet. |
| 35 | Mens mea congaudet, bonitas iam vestra fidelis Optime quod regem suscipit ipsa senem. |
| 36 | Haec precor aspiciat clementi lumine nostras Litterulas, scripsit quae pietatis amor. |
| 37 | Sidera sancta poli, viridis vel gramina terrae, Omnia conclament: David ubique vale! |
| 38 | Terra, polus, pelagus, homines, volucresque feraeque Concordi clament voce: Valeto pater! |