Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XCII. AD ARNONEM. (Anno 799, mense Martio.) Epistolam cum muneribus se accepisse; ac se medio mense Maio apud regem, quo etiam Felix adducendus est, futurum significat.
| 1 | Dilectissimo filio Aquilae Albinus salutem. |
| 2 | Acceptis sacerdotalibus dilectionis tuae muneribus cum magno gaudio et laetitia, simul et suavissimis litteris, in quibus omni favo dulcior redolebat mihi charitas, et quam saepius probavi, semper amavi; et quadam familiaritate intra cordis mei arcana, quasi thesaurum desiderabilem, tuae faciei et nominis memoria recondidi [Edit., reconditur]: et quod nigrum in capillis videtur, candidum in corde amatur. |
| 3 | Sed omnimodis obsecro, si fieri possit, hoc anno superveniente videam dulcissimos oculos [Aquilae meae], ut amplectar, deosculer non solum ore, sed etiam toto corde. |
| 4 | [Iam pridem tuae charitati longiorem scripsi epistolam, et direxi Chlotario fratri, ut per vestros homines ad vos perveniret. |
| 5 | Ideo paucis modo sermonibus loquor in hac praesenti chartula. |
| 6 | Venit enim XIV Kal. |
| 7 | April. |
| 8 | mihi epistola vestra cum muneribus, et ego statim hanc scripsi, desiderans te multum videre. |
| 9 | Iam, Deo volente, medio mense Maio apud regem cogito esse, quia Laidradus filius noster adducere habet Felicem illum, cum quo nobis sermonis contentio est. |
| 10 | Et utinam Paulinus noster charissimus Pater veniat. |
| 11 | Si tibi causa opportuna fiat, multum desidero ut te habeamus praesentem]; quia multum tecum habeo conferre, quae per chartam, propter infidelitatem portantium, nolo indicare. |
| 12 | Tu vero cautior esto inter hostilia arma. |
| 13 | Tuum est praedicare, non pugnare; pacificare, non discordare; revocare ad vitam, non in mortem mittere, sicut tua optime novit sanctitas. |
| 14 | [Hildegarius duos libros sancti Martini secum portavit, sicut in alia epistola tibi designavi. |
| 15 | Rogo ut facias venire; hoc est, sancti Ambrosii De fide, et Tractatus in Ioel et Amos prophetas. |
| 16 | Et Magum meum saluta, et fac illi bene, bonus est enim frater; et omnibus filiis sanctae Ecclesiae Ratbertum facias bene, et saluta omnes in nomine Albini, et caeteros consacerdotes tuos, et orate pro nobis]. |
| 17 | Et Dominus Deus dirigat corda nostra (II Thessal. III, 5) et sensus nostros ad salutem plurimorum, ut proficiat et clarescat verbum Dei in auribus multorum, et in corde recondatur fides catholica. |
| 18 | Deus Dei Filius Iesus Christus Dominus noster te tuosque fideles custodiat, et florere faciat in charitatis officio, et fidei veritate semper in aeternum, dilectissime fili. |