monumenta.ch > Alcuinus > 10 > 91
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XC. AD FRATRES LUGDUNENSES. (Anno 798.) Cavendum monet ab erroribus Hispanorum variis. Respondet quaestioni de observatione sabbati ante Dominicam Resurrectionis. <<<     >>> EPISTOLA XCII. AD ARNONEM. (Anno 799, mense Martio.) Epistolam cum muneribus se accepisse; ac se medio mense Maio apud regem, quo etiam Felix adducendus est, futurum significat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XCI. AD ARNONEM. (Anno 799.) Eum videre desiderat; tempora periculosa deplorat: se ad palatium vocatum, et Felicem a Laidrado ad regem ducendum significat, etc.

1 [Aquilae] inter omnes Alpinae celsitudinis aves charissimo [Albinus] salutem.
2 O si mihi translatio Habacuc esset concessa ad te, quam tenacibus tua colla strinxissem, o dulcissime fili, amplexibus? Nec me longitudo [aestivi] diei fessum efficeret, quin minus premerem pectus pectore [Cod. Sal. pectori], os ori adiungerem, donec singulos corporis artus dulcissimis oscularer salutationibus.
3 Sed quia hoc peccata mea impediunt, ut in tardo corpore fieri valeat, [quod possum] instantius efficiam, pennam charitatis lacrymoso intingens gurgite, ut suavissima salutationis verba scribantur in chartula, ut per manus currentis viatoris veniat ad filium charitatis meae, qui est pater meritis, frater charitate, filius aetate; ut me legat lugentem, quem non aspicit laetantem.
4 O dura divisio gravi ponderis in corpore!
5 o dulcis coniunctio in dilectionis visceribus!
6 o vera fraternitas, quae nunquam dividitur, quae non minus in absente ardet quam in praesenti clarescit!
7 In hac, obsecro, nostra tecum semper vigeat memoria, ut fragilitas nostra vestris fulciatur orationibus, et non recedat de corde nomen diligentis te; sed in Christo sit unitas, sine quo nulla perfecta est charitas.
8 Multas habemus curiositates de fide catholica, quia plurimi sunt impugnatores.
9 Ideo nobis necessarium est multorum fulciri intercessionibus, ut multis divina donante gratia prodesse possimus.
10 Tempora sunt periculosa, et tribulatio super tribulationem semper advenit.
11 Populus in egestate, principes in labore, Ecclesia in sollicitudine, sacerdotes in querelis.
12 Omnia turbata sunt; tamen ille, credo, miserebitur, cuius misericordia speciosa est in tempore tribulationis; cuius te laudi et honori semper insistere multum gavisi sumus.
13 Reficit enim spiritum nostrum [Candidus] de religiosa vita vestra, sive domo, sive in itinere.
14 Ideo non est mihi admonere facientem, nec plena implere, sed congaudere gaudentibus, et in tuis profectibus Deum laudare.
15 Dum poteris operare opera Dei (Ioan. VI, 28): et dum lucem habeas, curre (Ioan. XII, 35), donec pervenias ad bravium supernae beatitudinis (Phil. III, 14).
16 [Utinam citius superveniente aestate te mereamur videre.
17 Nam medio Maio, perficiente Deo, ad palatium me esse arbitror, secundum quod domnus rex demandavit nobis.
18 Et Felix novitatis assertor habet iuratum venire ad domnum regem rationem reddere fidei suae.
19 Ideo diligentius orate pro nobis].
20 Ego vero vernaculus sanctae Dei Ecclesiae vobiscum stare habeo, et quod sacerdotum Christi unanimitas credit et praedicat, in hoc ego laboro, et cum meis loquor, et pro filiis sanctae Dei Ecclesiae aperiam os meum, si ille implebit illud, qui ait: Aperi os tuum, et ego implebo illud (Psal. LXXX, 11).
21 Desiderans docere viam Domini, et confirmare titubantes, et exhortari stantes, et erigere iacentes per eum et in eo, qui erigit elisos et solvit compeditos (Psal. CXLV, 7, 8).
22 Dominus Iesus Christus, pro quo mihi, et per quem mihi sermo est, ut eum verum Deum, et verum Filium Dei omnibus, volentibus et nolentibus audire, testamur.
23 [Libellos nostros, quos Hildegarius portavit de sancto Martino, id est, sancti Ambrosii de fide catholica ad Gratianum imperatorem, et Tractatus in prophetas Ioel et Amos; hos vero libellos, si in monasterio remansissent, omnimodis tecum affer si venias; sin autem, remitte nobis.
24 Si vero portasset secum, mittatur, ut reddat, ut benedictionem sancti Martini habeat, quia de illius sunt armario, quem nihil per nos perdere optamus.
25 Illum vero praefatum puerum bene fecisti, dum dedisti eum saeculo servire, quia studium ecclesiasticae vitae noluit insisti [Leg. insistere]: et non mihi irascaris contra eum.
26 Sciebam illum nolle quod vos velle sciebam; sed nolui, ut per me a te separaretur, qui ad te sanguine pertinebat, timeo, non spiritu.
27 Tamen non est desperandum de eo, potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9).
28 Benefac, obsecro, Mago meo nigro; erit enim utilis in domo Dei.
29 Semper nobiscum fuit, bonam habuit voluntatem et humilitatem, seu in servitio Dei, seu etiam in lectionis studio; et quidquid ille accepisset, fac eum partiri cum plurimis, ut sermo Dei crescat in Ecclesia, cui Deo dispensante deservis.
30 Saluta, obsecro, omnes fratres nostros in pace et charitate, Patremque nostrum Alimum episcopum, et caeteros consacerdotes vestros.
31 Hortare illos semper ad praedicationis officium.
32 Memento dum pallium accepisti [ab] apostolica sede, maius te accepisse onus, et debitorem esse omni personae et dignitati, fiducialiter verbum Dei praedicare].
33 Noli, noli tacere, sed clama, et ne cesses. Exalta sicut tuba vocem tuam (Isa. LVIII, 1), et ostende omnibus viam salutis aeternae, et dic: Currite, haec est via regia, haec est strata publica, quae ducit ad palatium Dei Christi, in quo est pax, laus et gloria, ad quem pervenientes memores estote mei.
34 [ Kalendis Novembris solemnitas Omnium Sanctorum. Ecce, venerande Pater Arne, habes designatam solemnitatem Omnium Sanctorum, sicut diximus, quam continue in mente retineas, et semper pro anniversario tempore colere non desistas, attendens illud et intente considerans, quoniam si Elias, unus ex illis, in Veteri Testamento oratione sua, dum voluit, claudere coelum potuit praevaricatoribus, et aperire conversis (III Reg. XVII, et Iac. V, 17), quanto magis Omnes Sancti in Novo Testamento?
35 ubi eis specialiter et patenter claves regni coelesti commissae sunt, et claudere coelum possunt incredulis, et aperire credentibus, si intima dilectione honorificantur a fidelibus, et coluntur glorificatione eis condigna.
36 Quod ut fieri digne possit a nobis, lumen verum, quod illuminat omnem hominem (Ioan. I, 9), Christus Iesus, illuminet corda nostra, et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum (Phil. IV, 7), per intercessionem Omnium Sanctorum eius, custodiat ea usque in diem aeternitatis.
37 Hanc solemnitatem sanctissimam tribus diebus ieiunando, orando, missas canendo, et eleemosynas dando pro invicem sincera devotione praecedamus]
Alcuinus HOME

bnf1096.8 bnf2183.96 csg271.62 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XC. AD FRATRES LUGDUNENSES. (Anno 798.) Cavendum monet ab erroribus Hispanorum variis. Respondet quaestioni de observatione sabbati ante Dominicam Resurrectionis. <<<     >>> EPISTOLA XCII. AD ARNONEM. (Anno 799, mense Martio.) Epistolam cum muneribus se accepisse; ac se medio mense Maio apud regem, quo etiam Felix adducendus est, futurum significat.
monumenta.ch > Alcuinus > 10 > 91