| 1 | Religiosae in Christo conversationis vestrae, per Laidradum electum pontificem laudabilem audiens sollicitudinem, magno esse me gaudio delibutum fateor; quia Christus fons totius bonitatis, tales adhuc in his diebus, quando multorum refrigescit charitas (Matth. XXIV, 12), sui sancti nominis habet confessores, qui onera saecularium occupationum abiicientes, leve Christi iugum propriis imponere cervicibus gestiunt: et veram, quae foras timorem mittit, charitatem (I Ioan. IV, 18) et pectoribus suaviter retinent, et operibus veraciter ostendunt. |
| 2 | Sed nunc tota hilaritate mentis coepti itineris cursus peragendus est; quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). |
| 3 | Quia si torpens pigritia clam boni operis irrepserit, mox malitia palam mali operis succrescit. |
| 4 | Origo est iniquitatis, amissio bonitatis. |
| 5 | Et dum suae voluntatis sequitur homo affectum, mox divinae servitutis perdit effectum. |
| 6 | Inde prima angeli ruina fuit, qui in sua gaudens potestate, a summo declinavit bono. |
| 7 | Et qui gloriosior fuit caeteris in conditione, factus est miserior omnibus in perditione. |
| 8 | Unde se superbia [Al., superba mens] erigit, inde maxime deiicitur. |
| 9 | Ideo praecipue necessaria est Deo servientibus humilitas obedientiae. |
| 10 | [Per humilitatis gradus ad culmen pervenitur sublimitatis]. |
| 11 | Christus suis parentibus legitur esse subditus (Luc. II, 51), ut nos humilitatis suae exemplo ad bonum informaret obedientiae. |
| 12 | Quae est monachorum vita, nisi charitas, humilitas, et obedientia? |
| 13 | Hae sunt semitae, quae ad aeternae arcem civitatis euntem deducit in eis, si catholica fides, quae per dilectionem operatur, comitatur currentem in istis. |
| 14 | Novas vero, fratres charissimi, Hispanici erroris sectas tota vobis cavete intentione. |
| 15 | Sanctorum Patrum in [fide] sequimini vestigia, et universali Ecclesiae sanctissima vos adiungite unanimitate. |
| 16 | [Al., unitate] Scriptum est: Terminos Patrum tuorum ne transgrediaris (Prov. XXII, 28). |
| 17 | Et Symbolo catholicae fidei nova [nomina] nolite inserere; et in ecclesiasticis officiis inauditas priscis temporibus traditiones nolite diligere. |
| 18 | Per apostolicae doctrinae publicam pergite stratam; nec per diverticula cuiuslibet novitatis in dexteram vel in sinistram a via regia declinate. |
| 19 | De adoptione vero, quam quidam iniuriose Christo Deo ingerere contendunt, ex auctoritate synodali habetis responsum. |
| 20 | Unitas vero personae in duabus Christi naturis, naturalem Deo Patri Filium esse confirmat. |
| 21 | Quia nequaquam in proprio, et in adoptivo [una] potest esse persona. |
| 22 | Ideo Christus proprius [Cod. Sal., naturalis] est Deo Patri Filius, et nos per illum adoptivi, non ille nobiscum adoptivus. |
| 23 | Sicut ille solus sine peccato, sic ille solus sine adoptione; Patre in baptismo attestante: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). |
| 24 | Et Apostolo: Qui proprio Filio suo non perpercit (Rom. VIII, 32). |
| 25 | Quid plura de his dicimus, de quibus sufficienter dictum habetis; nisi quod qui illum adoptivum Deo Patri esse credit, per illum Deo Patri adoptivus esse non creditur? |
| 26 | Audivimus quoque aliquos in illis partibus affirmare, salem esse in sacrificium corporis Christi mittendum. |
| 27 | Quam consuetudinem nec universalis observat Ecclesia, nec Romana custodit auctoritas. |
| 28 | Tres sunt, iuxta apostolum Ioannem, qui testimonium dant, spiritus (et) aqua et sanguis (I Ioan. V, 8). |
| 29 | Tria sunt quae in sacrificio huius testimonii offerenda sunt: panis, et aqua et vinum. |
| 30 | Sicut enim spiritus vivificat corpus (Ioan. VI, 64), ita panis confirmat cor hominis. |
| 31 | Sicut enim sanguine liberavit nos Christus, ita et vino laetificat. |
| 32 | Item de aqua: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum (Ioan. IV, 13). Sic [Cod. Sal., scilicet] et panis, qui in corpus Christi consecratur, absque fermento ullius alterius infectionis, debet esse mundissimus; et aqua absque omni sorde purissima, et vinum absque omni commistione alterius liquoris [nisi aquae] purgatissimum. |
| 33 | Igitur aqua utrique conveniat. |
| 34 | Ex aqua et farina panis fit qui consecratur in corpus Christi: aqua et vinum in sanguinem consecrabitur Christi. |
| 35 | Si enim aqua et sal, sicut huius sectae dicunt auctores, unius sunt naturae, infunde carnem recentem aqua, et aliam sale consperge: videbis cito, si unam aqua et sal habuerit effectivam potentiam. |
| 36 | Nunquid caro Christi computruit in sepulcro, ut nunc sale indigeat corpus eius in sacrificio? |
| 37 | Quod itaque in veteri lege sal praecipitur in victimis habendum, significatio tunc fuit futurae rei intelligendae, non observatio in praesenti tempore habendae: sicut omnia Iudaicae legis sacrificia, quae iuxta Apostolum in figura contingebant illis (I Cor. X, 11). |
| 38 | Scripta sunt autem [haec] propter nos. |
| 39 | Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). |
| 40 | Huius vero sacratissimae oblationis figura in Melchisedech praecessit, qui vinum et panem Deo summo offerre solebat (Gen. XIV, 18). |
| 41 | Huius quoque mysterii sanctificatio nostrae salutis portendit effectum. |
| 42 | In aqua vero populus intelligitur credentium. |
| 43 | In granis tritici unde farina efficitur ut panis fiat, adunatio totius Ecclesiae designatur, quae igne sancti Spiritus in unum decoquitur corpus, ut suo capiti membra compaginentur. |
| 44 | Item in aquis quae vino miscentur, figura, ut diximus, gentium designatur. |
| 45 | In vino autem sanguis Dominicae passionis ostenditur. |
| 46 | Atque ita, dum in sacramentis aqua tritico vel vino miscetur, fidelis populus Christo [incorporatur et iungitur]. |
| 47 | Sed de huiusmodi figurationibus epistolaris angustia diu me disputare prohibet. |
| 48 | Sed et canones Carthaginenses cap. 24 de sacrificio corporis et sanguinis Domini: « Nihil amplius offertur, quam ipse Dominus tradidit; hoc est, panem et vinum aqua mistum » (Concil. Carthag. III). |
| 49 | Tertia quoque nobis de Hispania, quae olim tyrannorum nutrix fuit, nunc vero schismaticorum, contra universalem sanctae Dei Ecclesiae consuetudinem, de baptismo quaestio delata est; affirmantes quidam sub invocatione Trinitatis unam esse mersionem agendam. |
| 50 | Videtur enim Apostolus huic observationi esse contrarius in eo loco, ubi ait: Consepulti enim estis in Christo per baptismum (Rom. VI, 4). |
| 51 | Scimus enim Christum, licet hoc synecdochice sit intelligendum, tres dies et tres noctes in sepulcro fuisse, ipso dicente ad Iudaeos: Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 40). |
| 52 | Possunt tres noctes tres mersiones, [et tres dies] tres elevationes designare. |
| 53 | Sicut Christus tertia die resurrexit, ita et nos tertio die de fonte vitalis lavacri elevati, in novitate vitae cum illo ambulemus (Rom. VI, 4). |
| 54 | Legimus et in epistola sancti papae Leonis, quam de baptismo ad omnes Siciliae conscripsit episcopos, ubi post congruam disputationis seriem, ita subiunxit dicens: « Quamvis ergo et illa quae ad humilitatem, et illa quae ad gloriam pertinent Christi, in unam concurrant eamdemque personam; totumque quod in illo virtutis divinae est et infirmitatis humanae ad nostrae reparationis tendat effectum, proprie tamen in morte crucifixi, et in resurrectione mortui, potentia baptismatis novam creaturam condit ex vetere: ut in renascentibus et mors Christi operetur et vita; dicente beato Paulo apostolo: An ignoratis, fratres, quia quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? |
| 55 | consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. |
| 56 | Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus, et caetera, quae latius magister gentium ad commendandum sacramentum baptismatis disputavit (Rom. VI, 3-5). |
| 57 | Et apparet ex huius doctrina, regenerandis filiis hominum, et in Dei filios adoptandis, illum diem et illud tempus electum, in quo per similitudinem formamque mysterii ea quae geruntur in membris, his quae in ipso capite sunt gesta, congruerent: dum in baptismatis regula et mors interiit [Cod. Sal., intervenit] interfectione peccati, et sepulturam triduam imitatur trina demersio et ab aquis elevatio, resurgentis instar [est] de sepulcro » (Epist. 16, cap. 3, tom. LIV Patrol. col. 697). |
| 58 | Sed et beatus Hieronymus in libro secundo Tractatus in Epistolam sancti Pauli ad Ephesios in expositione sententiae: Unus Deus, una fides, unum baptisma: unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et super omnia et in omnibus nobis (Ephes. IV, 5, 6); de trina mersione ita ait: « Si enim, ut aestimant Ariani, Deus Pater solus est Deus, eadem consequentia solus erit Dominus Iesus Christus, et nec Pater erit Dominus, nec Filius Deus. |
| 59 | Sed absit, ut non sit vel in dominatione deitas, vel in deitate dominatio. |
| 60 | Unus est Dominus et unus est Deus, quia Patris et Filii dominatio una deitas est. Propterea et fides una [dicitur], quia similiter in Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum baptizamur, et ter mergimur, ut Trinitas [Al., Trinitatis] unum appareat sacramentum. |
| 61 | Et non baptizamur in nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti, sed in uno nomine, quod intelligitur Deus. |
| 62 | Et miror qua consequentia in uno vocabulo, eodem opere, et eodem sacramento naturae diversitatem Arius, Macedonius, [et Eunomius] suspicentur concordante [in] impietate discordia, et a creatura in Filio et in Spiritu sancto coenosum fontem tenentes, diversos haereseon rivulos duxerint. |
| 63 | Unum baptisma: et contra Valentinum facit, qui duo baptismata esse contendit; et contra omnes haereticos, ut sciant se non habere baptisma [Al., baptismata], sed in una Christi Ecclesia fontem esse vitalem. |
| 64 | Potest unum baptisma et ita dici, quod licet ter baptizemur propter mysterium Trinitatis, tamen unum baptisma reputetur. |
| 65 | Unum quoque baptisma est in aqua, et in spiritu et in igne: et de quo [Dominus] loquitur: Baptismo habeo baptizari (Luc. XII, 50). |
| 66 | Et alibi: Baptismate meo baptizabimini » (Marc. X, 39). |
| 67 | Sunt etiam versus beati Ambrosii episcopi, de ternarii [numeri] excellentia nobilissimi, quos ad confirmationem trinae mersionis huic epistolae inserere placuit. |
| 68 | Omnia trina vigent sub maiestate tonantis. |
| 69 | Tres, Pater et Verbum, sanctus quoque Spiritus, unum. |
| 70 | Trina salutaris species crucis, una redemptrix. |
| 71 | Tertia lux Dominum remeantem a morte recepit. |
| 72 | Trina dies Ionam tenuit sub viscera ceti. |
| 73 | Tres pueri cernere [Forte, cecinere] Deum flagrante camino. |
| 74 | Ter Sabaoth sanctum referens benedictio psallit. |
| 75 | TER MERGENDUS AQUA EST, CUI GRATIA PLENA LAVACRI. Testibus [et] stabilis constat tribus actio cuncta. |
| 76 | Terno mense suis redeunt sua tempora membris. |
| 77 | Tres sunt aetates, flos et robur, aegra senectus. |
| 78 | Tres moduli in causis, iudex, defensor et actor. |
| 79 | Tres in secla gradus, ortus, transcursio, finis. |
| 80 | Tres spem quae palpant, requies, lux, gloria vitae. |
| 81 | Haec vero praecipui doctores et sanctissimi Patres nobis reliquerunt in suis testimonia dictis. |
| 82 | Nobis vero iuxta parvitatem ingenioli nostri videtur, ut sicut interior homo in fide sanctae Trinitatis ad imaginem sui conditoris reformandus est, ita et exterior trina mersione abluendus esse: ut quod invisibiliter Spiritus operatur in anima, hoc visibiliter sacerdos imitetur in aqua. |
| 83 | Nam originale peccatum tribus modis actum est: delectatione, consensu, et opere. |
| 84 | Itaque et omne peccatum aut cogitatione, aut locutione, aut operatione efficitur. |
| 85 | Ideo triplici generi peccatorum trina videtur ablutio convenire: vel propter originale peccatum, quod in infantibus valet ad perditionem, vel propter illa quae in profectioris [Cod. Sal., perfectioris] aetatis hominibus voluntate, verbo, vel facto adduntur. |
| 86 | Ut vero cognoscatis huius sacratissimi mysterii significationes, iuxta sanctorum Patrum intelligentiam et statuta ecclesiastica, vestrae charitati eadem sacramenta catholica interpretatione ostendam. |
| 87 | Nam magna sanctitate, et venerabili significatione, quidquid in eis geritur, statutum esse, neminem dubitare fas esse arbitramur. |
| 88 | Primo paganus catechumenus fit, accedens ad baptismum, ut renuntiet maligno spiritui et omnibus damnosis eius pompis. |
| 89 | Exsufflatur etiam, ut fugato diabolo, Christo Deo nostro paretur introitus. |
| 90 | Exorcizatur, id est, coniuratur malignus spiritus, ut exeat, et recedat, dans locum Deo [vero]. |
| 91 | Accipit catechumenus salem, ut putrida et fluxa eius peccata sapientiae sale, divino munere, mundentur. |
| 92 | Vera deinde Symboli apostolici traditur ei fides, ut vacua domus et a prisco habitatore derelicta, fide ornetur et praeparetur habitatio Deo. |
| 93 | Tunc fiunt scrutinia, ut exploretur saepius, quam firmiter, post renuntiationem Satanae, sacra verba datae fidei radicitus corde defixerint. |
| 94 | [Tanguntur et nares, ut quandiu spiritum naribus trahat, in fide accepta perduret]. |
| 95 | Pectus quoque [eodem] perungitur oleo, ut signo sanctae crucis diabolo claudatur ingressus. |
| 96 | Signantur et scapulae, [ut undique muniatur. Item in pectoris et scapulae] unctione signatur fidei firmitas, et operum bonorum perseverantia. |
| 97 | Et sic in nomine sanctae Trinitatis trina submersione baptizatur. |
| 98 | Et recte homo, qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditus est, per invocationem sanctae Trinitatis ad eamdem revocatur imaginem. |
| 99 | Et qui tertio gradu peccati, id est, operatione cecidit in mortem, tertio elevatus de fonte per gratiam resurgat ad vitam. |
| 100 | Tunc albis induitur vestimentis, propter gaudium regenerationis, et castitatem vitae, et angelici splendoris decorem. |
| 101 | Tunc sacro chrismate caput perungitur, et mystico tegitur velamine, ut intelligat se de anathema, regni et sacerdotii dignitatem portare, iuxta Apostolum: Vos estis genus regale, offerentes vosmetipsos Deo vivo hostiam sanctam et Deo placentem (I Petr. II, 9, et Rom. XII, 1). |
| 102 | Sic corpore et sanguine Dominico confirmatur, ut illius sit membrum, qui pro eo passus est et resurrexit. |
| 103 | Novissime per impositionem manus a summo sacerdote septiformis gratiae Spiritum accipit, ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum aliis, qui fuit in baptismo per gratiam vitae donatus aeternae. |
| 104 | Videtis quam fideliter, rationabiliter et prudenter haec omnia tradita sunt nobis observanda. |
| 105 | Nemo catholicus contra Ecclesiae auctoritatem, nemo sobrius contra rationalem consuetudinem, nemo fidelis contra pietatis intelligentiam certare audeat. |
| 106 | Et ne schismaticus inveniatur et non catholicus, sequatur probatissimam sanctae Romanae Ecclesiae auctoritatem: ut unde catholicae fidei initia accipimus, inde exemplaria salutis nostrae semper habeamus; ne membra a capite separentur suo; ne claviger regni coelestis abiiciat, quos a suis deviasse intelligit doctrinis. |
| 107 | Epistolam vero quam a beato Gregorio de simpla mersione dicunt esse conscriptam, in Epistolari suo Libro, qui de Roma nobis allatus est, non invenimus; alias vero omnes perspeximus in eo Libro, quem ad occidentalium partium ecclesias, pontifices et reges scripserat. |
| 108 | Ideo dubii sumus, an illius sit, an ab aliquo huius sectae auctore sub eius nomine scripta sit. |
| 109 | De observatione vero, unde interrogastis, sanctissimi sabbati, quod Dominicae resurrectionis diem praecedit, dignissimum nobis videtur ut omni veneratione habeatur iucundus. |
| 110 | Et quidquid aliis diebus in quadragesimalibus epulis, seu salutis causa, seu necessitate qualibet cogente, utendum fiat, in eo die non respuendum esse nobis videtur dignum: non ad satietatem gulae, sed ad venerationem sanctitatis. |
| 111 | Non itaque Deus tantum requirit quid manducemus, quantum considerat qua facilitate abstineamus ab interdictis, vel qua modestia utamur concessis. |
| 112 | In omnibus his temporum ratio, et fraterni amoris convenientia observanda est. |
| 113 | Ideo Dominum in Evangelio Iudaeis legimus dixisse, dum de Ioannis abstinentia, et de sui ipsius ad homines convenientia parabolam puerorum proposuit dicens: Et iustificata est sapientia a filiis suis (Matth. XI, 19). |
| 114 | Id est, filii sapientiae intelligunt in omnibus rebus ubique modestiam rationabilem, et concordiam pacificam esse laudabilem. |
| 115 | Quae etiam cuncta vestra sanctitas, fratres charissimi, in opere melius agnoscit, quam nos verbis proferre valeamus. |
| 116 | Vos vero coeptum salutis aeternae iter magna devotione mentis et corporis peragite, quatenus ad perpetuam coelestis gloriae coronam pervenire mereamini. |
| 117 | Meque in sanctis orationibus vestris, obsecro, ut familiariter habeatis. |
| 118 | Multum valet deprecatio iusti assidua, iuxta apostolum Iacobum (Iac. V, 16): quanto magis multorum fratrum? |
| 119 | Deus secretorum testis novit, quantum vos proficere in omni bonitate desidero, et de huius mortalitatis aerumnosa miseria ad aeternitatis gaudia transire concedat. |
| 120 | Huius vero epistolae exemplar fratribus, qui in insula Lirina Deo deserviunt, ut dirigere faciatis, deposco: quia illi meam parvitatem de huiusmodi quaestionibus interpellare curabant. |