| 1 | Pontifici, fratri, amico Liobrado electo Albinus salutem. |
| 2 | Gratias ago Deo qui talem mihi perdonare dignatus est amicum, in cuius fide veritas, in cuius bonitate benignitas, in cuius consilio salus semper inventa est. |
| 3 | Et quanto rariores nunc temporis tales inveniri possunt, tanto chariores haberi debent. |
| 4 | Sicut gemmarum fulgor inter arenosam splendescit glaream, ita amicus probatus inter multitudinis circumstrepentem turbam gratissime eruitur, amplexatur, tenetur. |
| 5 | Qui iuxta antiquitatis proverbium, diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur. |
| 6 | Cuius parabolae interpretationem facile est ex teipso cognoscere. |
| 7 | Et mirum in modum, quod omnes invenire volunt, vix ullus esse desiderat. |
| 8 | Et hoc ideo, quia praeceptum Dominicum, si apertis audiant auribus, surdo tamen corde parvi pendunt: Omnia, quaecunque vultis, ut faciant vobis homines, haec eadem et facite illis (Matth. VII, 12). |
| 9 | Inter caetera virtutum insignia quae huic adiacent mandato, hoc quoque adiungitur, ut qui amicum velit invenire fidelem, sit ille cuicunque hominum amicus fidelis, vel in salute animae, vel in suffragio saeculari, quantum ad rem et personam cuiuslibet pertineat. |
| 10 | Quod vero me interrogare voluisti de certitudine voluntatis vel loci, nihil tibi certum adhuc remandare habeo, nisi Deo miserante et vita comite, adhuc visurus eris faciem meam; licet nesciam propter occupationes meas vel vestras, ubi aut quando. |
| 11 | Multoties, secundum opportunitatem portantium, litteras mihi dirigere satage, ut habeam curam tuae charitati rescribendi, et etiam demandandi quodcunque veniat mihi. |
| 12 | Tantum diligenter deprecare Dominum Iesum, ut dirigat secundum suam magnam misericordiam vitam famuli sui in sanctissimae suae voluntatis effectum, et Christianae religionis, iuxta facultatem virium nostrarum, profectum. |
| 13 | Pax aeterna regat Christi te, praesul amate, Semper in aeternum, praesul amate, vale. |