monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXXVI. AD DOMNUM REGEM. (Anno 798.) Assignantur causae ob quas luna minor vel maior appareat quam ferat astronomorum calculus. <<<     >>> EPISTOLA LXXXVIII. AD ARNONEM. (Anno 798, mense Octobri.) Hortatur ad munus apostolicum impigre obeundum; nec se vel infirmitate corporis, vel cura propriarum ovium impediri patiatur.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXXVII. AD ARNONEM. (Anno 798, initio mensis Iunii). In Hunniam proficiscentem hortatur ad opus apostolicum bene obeundum.

1 Charissimo unanimoque amico Aquilae superspeculatori in Christi charitate salutem.
2 Quarta feria post sanctam Pentecosten, litteras tuae beatitudinis accepi, charitate conscriptas, consilio corroboratas, fide sigillatas, in quibus sicut optavi [Cod. Mab., hortavi], audivi; sicut speravi, agnovi.
3 Nec me spes fefellit consilii, nec societatis cooperatio retardavit.
4 Vestrum vero iter ad probandam rei veritatem modo in praesentia dispositum est; fortitudo vero exercitus, qui tecum vadit, ad cautelam et defensionem vestri [Al., vestram] directa est.
5 Et hoc quodammodo ab ipsis processit Hunnis; et ideo in spe voluntatis Dei laetus hoc iter perage.
6 Nos vero te, donante Deo, in pace cum certo consilio revertentem spectemus in his, ut aestimo, regionibus.
7 [Sed] obsecro, ut mox, te redeunte, dilectionis tuae litteras dirigas nobis, ut curiositas nostra certitudinem rerum per tuum intelligat consilium.
8 Regnum itaque illud diu stabile fuit et forte: sed fortior eis, qui vicit illud, in cuius manu sunt omnes regum et regnorum potestates: et quemcunque voluerit, exaltat (Psal. LXXIV, 8), et cuiuscunque cor voluerit, visitat, illuminat, et ad suum convertit servitium.
9 Et si illius gratia respiciet [Al., respicit] super regnum Hunnorum, quis est qui se subtrahere audeat ministerio salutis illorum?
10 Pauci nobis restant dies huius vitae, et valde desiderandum est, Deique misericordia toto corde deprecanda, ut illi in opere Dei finiantur [Al., firmentur].
11 Quia plus uniuscuiusque [vita] de fine iudicatur quam de initio.
12 In peccatis nascimur (Psal. L, 7), sed gratia renascimur, quae nos in bono opere currentes comitetur, et usque ad finem firmum perseverare faciat.
13 Tu vero, Pater sancte, amice fidelis, frater dilecte, fili charissime, cum prosperitate bona, divina tecum comitante gratia, perge in opus Dei, et cum gaudio revertere ad nos; et esto praedicator pietatis, non decimarum exactor; quia novella [anima] apostolicae pietatis lacte nutrienda est, donec crescat et roboretur ad acceptionem solidi cibi.
14 Decimae, ut dicitur, Saxonum subverterunt fidem.
15 Quid iniungendum est iugum cervicibus idiotarum, quod neque nos, neque fratres nostri sufferre potuerunt?
16 Igitur in fide Christi salvari animas credentium confidimus.
17 Vade modo, dilectissime frater, in benenedictione Dei, et consolatione Spiritus sancti.
18 Albinus tuus est tecum in corde, quem utinam habeas cito socium in opere Dei.
19 Nos matriculares pro te orare non cessamus, quatenus divina te ubique praeveniat et subsequatur gratia, ut cum multiplici pii operis fructu revertaris ad nos.
20 Bonos et religiosos tecum habes socios, in quorum ore et conversatione nomen Domini Iesu glorificetur.
21 Nos semper suspensi erimus de reditu tuo, donec videamus quem amamus, amplectamur manibus quem corde desideramus.
22 Tertiam vero partem de laboribus tuis per singula loca seu episcopatus, seu monasterii, concessit tibi rex in eleemosynam tuam tradere, si dies tuus tecum prosequetur [Cod. Sal., te prosequeretur] in via, et hoc indiculis confirmari praecepit [Cod. Sal., praecipit].
23 Ecce deficiente chartula, non charitate, pennam deponimus, haec tantummodo salutationis verba subnectentes: Vivas Deo feliciter, vadas, et proficiens floreas in opere Dei; et te ubique euntem et redeuntem summi regis dextera protegat, et defendat, venerande, dilectissime et dulcissime
Alcuinus HOME

bnf1096.8 bnf2183.96 csg271.78 tbl8.1v