| 1 | Omni virtutum genere nobilissimo, atque omni sapientiae decore clarissimo David regi, miles veteranus Flaccus salutem. |
| 2 | Venit viator volando, quaestionariam auctoritatis vestrae habens in manu chartam syllabis breviorem, quam animi mei placuisset aviditati; sed quaestionibus altiorem, quam ingenioli mei attingere valuisset humilitas. |
| 3 | Hortans seniorem fragili sensu coelestia scrutari, qui terrenarum necdum didicit rationes stellarum in coelo errantium vagabundos exponere cursus, qui herbarum in terra nascentium naturas nequaquam agnoscere valet. |
| 4 | Et mirum, quomodo erraticas illarum semitas ad certum quis valeat reducere ordinem. |
| 5 | Quae ideo errantia dicuntur, quia incertos habere cursus putantur. |
| 6 | Vel quid in quotidianis lunae laboribus nostra parvitas non valeat invenire, dum investigatas catholicorum doctorum, vel veterum philosophorum multiplici argumentatione regulares habemus rationes. |
| 7 | Quid enim de concordia solaris lunarisque cursus per signa zodiaci lucidius dici poterit, quam quod talium inquisitor quaestionum Beda magister in scriptis suis nobis reliquit? |
| 8 | Vel quid acutius quam quod naturalium rerum devotissimus inventor Plinius Secundus, de coelestium siderum ratione, exposuit, investigari valet? |
| 9 | Sed nobis iter agentibus illorum, in quibus haec leguntur, librorum deest praesentia. |
| 10 | Nihil de vestrae sapientiae profundissimis quaestionibus temere audemus respondere: postulantes clementiam vestram, ut iubeatis nobis dirigere primos praefati doctoris Plinii Secundi libellos, in quibus multiplices et obscuras argumentationes de vario siderum cursu explanare nititur; si forte Deo donante, inde vel inde aliquid eruere valeamus, quod vestrae sanctissimae praesentiae dignum ostendi videatur. |
| 11 | Tamen ne me ita imparatum vestra invenisset chartula, vel somno inertiae torpentem, quasi nihil haberet repositum sibi in secreto memoriae cubiculo, quod interroganti proferre valeret; dicam, quid subito, quaerendo magis quam exponendo turbata mentis acie occurrere potuit; pleniorem, si forte opus erit, responsionem ad praefatos doctorum libros reservans. |
| 12 | Prima vero auctoritatis vestrae interrogatio de concordia trecentarum et sexaginta partium, et lunaris cursus per duodecim signa sic se habuit, ut eadem ponamus verba: Sicut in solari decursu dierum, horarum, punctorumque divisione facta trecentorum [Cod. Vat. |
| 13 | , divisione facta trecentarum sexaginta partium et trecentorum] sexaginta quinque dierum et quadrantis est inventa concordia; sic et in lunari per dierum et horarum partitionem, viginti septem dies atque horas octo cum trecentis sexaginta zodiaci partibus facias convenire. |
| 14 | Non subterfugio dicere, quid mihi videatur sagacitatem vestram hic in hac inquisitione sentire, utique aut augendum esse aliquid per singula signa lunae cursui, ut possit pervenire ad legitimas et definitas totius anni partes, quae in zodiaco notantur, vel etiam minuere partium numerum, ut concordare possit lunaris cursus zodiaci partibus. |
| 15 | Quam quaestionem praefatus magister Beda in quodam capitulo, cuius principium esse arbitror: Quod si quis signorum nescius, lunaris tamen cursus agnoscere cupidus, etc. |
| 16 | , prout potuit, exponere videtur. |
| 17 | Per duodecim partes, quibus quotidie luna elongabitur a sole, Plinius Secundus dicit lunam (si rite recordor) zodiacum tredecies in duodecim suis mensibus conficere. |
| 18 | In suis dicit mensibus, non in solis. |
| 19 | Addidit quoque duobus diebus, et sex horis, et bisse unius horae per singula signa lunam decurrere. |
| 20 | Quod si verum est, trecentarum sexaginta partium numerositas lunae cursui optime convenire videtur. |
| 21 | Quod unius figurae divisione magis, quam verborum multiplicatione, quia sapienti pauca sufficiunt, ostendendum esse non ignobile putavi. |
| 22 | Cuius figurae formulam post huius epistolae textum ponere melius existimavi quam per eam seriem sermonis nostri dividere. |
| 23 | In qua etiam figura et horarum diversitas agnosci poterit, si cui diligentius considerare placeat, quia aliter solares [Cod. Vat., quia aliter horae signorum, aliter solares], aliter lunares computantur. |
| 24 | Etiam in quibusdam locis et ipsi punctus aliter atque aliter computantur: ita, ut aliis supputationibus horam quinque punctos, et aliis quatuor habere inveniuntur. |
| 25 | Etiam et ostenta aliter calculatores ponunt, aliter etiam mathematici solent dividere. |
| 26 | Sic etiam et de minutis invenimus in mathematicorum subtilissimis argumentationibus aliter poni; ita, ut etiam minuta minutarum dicere solent. |
| 27 | Sed haec alias. |
| 28 | Nunc quod instat, agamus. |
| 29 | Signorum vero partitiones per horas, et quomodo convenirent novem horae lunares quinque diebus solaribus, memini me in alia vobis dirigere epistola. |
| 30 | Ideo nunc supervacuum esse arbitratus sum, aliquid inde dicere. |
| 31 | Divisionem itaque horarum per uncias vobis cognitam esse non ignoramus, sicut in libro de Temporibus [Forte, Ven. Bedae] legistis. |
| 32 | Et quia operosum est lunae cursum per uncias horarum dividere, ideo magis calculatores ad horarum vel dierum mensuras lunae cursus redigere contenti sunt, ne nimia numerositas unciarum legenti fastidio esset. |
| 33 | Tamen specialiter dictum esse debuisse, quod superest in singulis signis, et duobus diebus et sex horis, id est, octo unciis unius horae, putamus in eo loco ubi ait: operosum est in singulis signis horas minutatim dividere per uncias? |
| 34 | Ideo duas horas tribus signis subtrahendum esse dixit, quia trium signorum viginti quatuor unciae duas horas implent, hora vero integra duodecim uncias habere debet. |
| 35 | Quae omnia vestrae sapientiae praecognita esse non ignoramus. |
| 36 | Quapropter de stella Martis incipimus dicere, quae videntur: cuius inquisitio mentes nostras diu fatigare solebat, ita ut nec apparens nostrae [Al., nostris] satisfaciebat curiositati. |
| 37 | Quae nuper sole morante in Leone nobis apparuit; propemodum, ut putamus, eo tempore quo apud nos inventa est eiusdem Martis imago. |
| 38 | De qua etiam stella vestrae venerabili dignitati in alia epistola mox postquam a nobis visa fuit, secundum facultatem [Al., facilitatem] indagationis nostrae aliquid dicere curavimus. |
| 39 | Sed modo pro vestrae epistolae exhortatione aliquid diligentius de ea scrutati sumus. |
| 40 | Nam huiusmodi interrogationis verba posuistis: Et de Marte, qui anno praeterito in Cancro sidere solis lumine humanis obtutibus interceptus est, quid sentias; an naturalis sui cursus ratione, an solis vi, an prodigio actum sit, ut iter duorum annorum uno conficeret. |
| 41 | Nam nuper sole Leonem deserente in Cancro nobis apparuit. |
| 42 | Si solem comitatus est, quis tam celer cursus eius? |
| 43 | Si toto anno stationem in Cancro fecit, sole in caetera signa migrante, cur in Cancro videri non potuit? |
| 44 | Scholastica et acutissima argumentatio ista, ad quam succincte, quantum donaverit Deus, respondeamus. |
| 45 | Quod autem ibi dictum est, solis lumine in Cancro interceptam esse stellam Martis humanis obtutibus: non aestimo solis lumine, toto anno praeterito, Martis stellam in Cancro interceptam esse; sed Cancrum opportuno tempore et naturali cursus sui ordine, cum stella Martis obiectu terrae humanis visibus interceptum esse. |
| 46 | Igitur anno praeterito non memini me illum vidisse in Cancro, dum Cancer noctibus sui cursus ordinem agebat super [F., subter ut infra] terram. |
| 47 | Nec enim prodigiosum reor quod tanto tempore nobis non apparuit, sed naturali sui cursus ordine. |
| 48 | Si enim praeterito anno in sidere Cancri non apparuit, et nunc in Cancro apparet; non uno anno cursus sui metam, sed spatio duorum annorum peragere dignoscitur, dum nunc secundo anno in altero versatur sidere. |
| 49 | Quod vero additum est: si toto anno stationem in Cancro fecit, sole in caetera signa migrante, cur in Cancro videri non potuit? |
| 50 | Etiam quia ipse Cancer, in quo stationem fecit, videri non potuit. |
| 51 | Mox vero dum Cancer videri potuit, visa est et illa cum Cancro, qui anno praeterito cursu naturali noctibus sub terras recessit. |
| 52 | In alia chartula scripsi de vi solis, inaequales cursus errantibus stellis facientis, ut poeta ait: . . . Sol tempora dividit anni, . . . Mutat noctemque diemque, . . . Radiisque petentibus astra, Ipse vetat, cursusque vagos statione moratur. |
| 53 | Quod saepissime Saturnus, Iovis et Mars pati videntur. |
| 54 | Vestra vero veneranda sapientia et acutissima scientia videat, vel in hac, vel in illa, si quid dignum vel verisimile videri debeat; an aliud aliquid de tantis quaestionibus credendum sit. |
| 55 | Nullatenus propter ignorantiam vos interrogare aestimavi. |
| 56 | Quidquid inde sentiatis, obsecro ut benigna voluntate nobis innotescere non dedignemini. |
| 57 | Non sum nimius meae sententiae defensor, sed devotus veritatis sectator. |
| 58 | Haec vero subiecta figura in primo versu habet horas, in quibus signa singula oriuntur, vel occidunt, vel de loco moventur. |
| 59 | In secundo habet punctos in singulis signis decem. |
| 60 | Tertius partes computat, quot habeant singula signa. |
| 61 | Quartus, dies quibus moratur luna in unoquoque signo. |
| 62 | Quintus, horas quae adiiciuntur diebus. |
| 63 | Sextus, uncias octo, quae supersunt horarum numero, et bisse vocantur. |
| 64 | Haec omnia propter facilitatem cognoscendi cursum lunae in unam coacervavi formulam. |
| 65 | Si tamen veraciter inventa est ratio, quam vestra excellentissima quaesivit sapientia. |