monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXXII. AD DOMNUM REGEM. (Anno 798.) Respondet ad epistolam praecedentem, et lunaris saltus supputationes mittit. <<<     >>> EPISTOLA LXXXIV. AD DOMNUM REGEM. (Anno 798.) Epistolae Caroli Magni respondet de carmine conficiendo, de apparitione stellae Martis, de libello Felicis refutando, de quaestionibus a filia sibi motis, de supputationibus secundum Aegyptios emendandis.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXXIII. AD DOMNUM REGEM. (Anno 798.) De cursu solis per signa zodiaci; et qualiter inde bissextus emergat? Laudat studium astrologiae, arithmeticae, et omnis philosophiae. Ad confutandum Felicem adiutores postulat, et regem ad defendendam veritatem animat.

1 Deo dilecto atque a Deo electo David regi, Flaccus in fide et charitate perpetuam in Christo salutem.
2 Dulcissima [pietatis vestrae ( Edit., pietas vestra)] munera mihi Fredegisus servulus vester attulit.
3 In quibus utrumque, et dilectionem agnovi in me, et sapientiam consideravi in te: quasi quodam modo quatuor dierum munera primordiales quatuor dierum creationes designarent.
4 Et quia prima die lux condita est (Gen. I, 3, seq.), prima die lucis materiam ostendit mihi.
5 Secunda Creator firmamenti pulchritudinem extendit inter aquas et aquas: secunda die in muneribus, vestimenta sacerdotalia divisionem inter corpora sacerdotum et populi demonstrare cognovi.
6 Tertia die, terra cum ornamentis suis apparuit: tertia die, auri laetissima species, quae gremio eruitur terrae, directa est mihi.
7 Quarta die sol honor saeculi cum sideribus coeli inductus [Cod. Vat., inditus] est; quarta die, clara quaedam et rotunda in similitudinem solis species, honor mensae, allata est mihi, habens viginti septem semicirculos: qui si bis ducantur, erunt quinquaginta quatuor, propter horas lunaris cursus, quibus per singula signa currere solet: habens circulum rotundum in medio, propter solis perpetuam rotunditatem.
8 De cuius cursu praefatus puer mihi retulit, vestram inquirere sapientiam, quomodo decem horae et dimidia singulis mensibus accrescere soleant?
9 Cuius rei subtilis ratio est, sed vestrae sagacitati perfacilis ad intelligendum.
10 Sol igitur primo anno post bissextum, in initio primae horae noctis, intrat in Arietem, et post dies triginta et decem semis horas exiet de Ariete, hoc est, hora undecima noctis tricesimae primae, et secundo puncto.
11 Et tertio puncto undecimae horae eiusdem noctis intrat in Taurum, et ibi moratur triginta dies et decem semis horas.
12 Et exiet de Tauro non ab hora die [Forte, nona hora diei] plena.
13 Et ibi habes unam horam ex quatuor punctis in duobus signis.
14 Et fiunt duorum signorum sexaginta dies et viginti una hora.
15 Et decima hora diei intrat in Geminos.
16 Et exiet de Geminis septima hora plena noctis, et duobus punctis octavae horae.
17 Et tertio puncto octavae horae noctis intrat in Cancrum.
18 Et exiet de Cancro sexta hora diei plena.
19 Et ibi habes secundam horam et quatuor punctos duorum signorum.
20 Et fiunt in Geminis et Cancro dies sexaginta et horae viginti una. Habes [Cod. Vat., Et habes] in his quatuor signis horas quadraginta duas et dies centum viginti.
21 Et intrat in Leonem septima hora diei.
22 Et exiet de Leone quarta hora noctis, et duobus punctis quintae horae.
23 Et tertio puncto quintae horae noctis intrat in Virginem.
24 Et exiet de Virgine tertia hora diei plena.
25 Et habes unam horam ex quatuor punctis Leonis et Virginis.
26 Et habent sexaginta dies haec duo signa, et horas viginti unam.
27 [Et fiunt horum sex signorum dies centum octoginta tres.] Et fiunt, ut dixi, dies centum octoginta et duo.
28 Et tertius, dies dimidius ex duodecim horis et tres horae supra quadrantiles.
29 Et intrat sol in Libram hora diei quarta.
30 Et exiet de Libra prima hora diei, et secundo puncto secundae horae noctis.
31 Et intrat in Scorpionem tertio puncto secundae horae noctis.
32 Et exiet de Scorpione duodecima hora noctis plena.
33 Et habes unam horam ex quatuor punctis.
34 Et fiunt horum duorum signorum dies sexaginta et horae viginti una.
35 Et intrat sol in Sagittarium prima hora diei.
36 Et exiet de Sagittario decima hora diei plena, et duobus punctis decimae horae.
37 Et intrat in Capricornum tertio puncto undecimae horae diei.
38 Et exiet de Capricorno hora nona noctis plena.
39 Et habent haec duo signa dies sexaginta et horas viginti unam.
40 Has adde ad suprascripta signa.
41 Et habes dies trecentos et horas centum quinque.
42 Et intrat sol in Aquarium decima hora noctis.
43 Et exiet de Aquario hora octava diei et secundo puncto horae octavae.
44 Et intrat tertio puncto octavae diei [Cod. Vat., octavae horae diei] in Pisces.
45 Et exiet de Piscibus sexta hora noctis plena.
46 Et hae sunt sex horae quae de punctis singulorum signorum accrescunt.
47 Et habent haec duo signa sexaginta dies et viginti unam horam.
48 Has adde ad suprascriptos dies vel horas, et fiunt dies duodecim signorum 360, et horae 126. Partire centum viginti horas per viginti quatuor, et fiunt quinquies viginti quatuor, quod sunt quinque dies.
49 Et erunt totius anni trecenteni sexageni et quinque dies et sex horae, quia antea [Cod. Vat., quas ante] habuisti 126 horas.
50 Hae sex horae per quadriennium ductae faciunt viginti quatuor horas, quod est unus dies, quem Latini bissextum vocant.
51 Et si non adderetur in Februario quarto anno haec dies, intraret itaque sol quartas decimas Kal.
52 Aprilis prima hora noctis in Arietem: et post centum viginti annos tarditas solis, dum Arietem intrare debuisset, intrasset itaque in Taurum; ne dies triginta in centum viginti annis bissextiles augerentur cursu illius.
53 [Hae et huiusmodi rationes tam suaves sunt in consideratione scientibus, ut caeterae artes philosophiae solent esse discenti et intelligenti eas].
54 Nam philosophi non fuerunt conditores harum artium, sed inventores.
55 Nam Creator omnium rerum condidit eas in naturas sicut voluit.
56 Illi vero, qui sapientiores erant in mundo, inventores erant harum artium in naturis rerum, sicut de sole et luna et stellis facile potes intelligere.
57 Quid aliud in sole et luna et sideribus consideramus et miramur, nisi sapientiam Creatoris et cursus illorum naturales?
58 Fertur itaque, Abraham patriarcham ex astrologiae ratione creatorem Deum intellexisse et venerasse.
59 Et exinde Amicus Dei appellatus est, et tentatus in fide iam fortis inventus est.
60 Nam dicunt Hebraei exisse eum de Ur Chaldaeorum (Gen. XII, 1, et XV, 7), id est, de igne Chaldaeorum. Qui [Cod. Vat., Quia] Chaldaei ignem pro Deo coluerunt.
61 Solebat magister meus mihi saepius dicere: Sapientissimi hominum fuerunt, qui has artes in naturis rerum invenerunt.
62 Opprobrium est grande, ut dimittamus eas perire diebus nostris.
63 Sed nunc pusillanimitas multorum non curat scire rationes rerum quas Creator condidit in naturis.
64 Scis optime quam dulcis est in rationibus arithmetica, quam necessaria ad cognoscendas Scripturas divinas; quam iucunda est cognitio coelestium astrorum et cursus illorum.
65 Et tamen rarus est, qui talia scire curet: et quod peius est, reprehendunt haec scire studentes; et utcunque illa naturalium rerum ignoratio inculpabilis potuisset illis esse, si divinis se ipsos tradere voluissent Scripturis, et laborare in illis in quibus vitae aeternae cognitio consideratur.
66 Et ut potuissent fidem catholicam veraciter defendere, et fiducialiter stare contra adversarios Christi, per quos multimodis diaboli astutia fidem catholicam impugnare studet.
67 Et sunt modo tempora de quibus beatus Paulus praedixit: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes [Cod. Vat., erroris daemoniorum in hypocrisi loquentium, etc.] mendacium, habentes cauteriatam suam conscientiam (I Tim. IV, 1, 2).
68 Si vis scire quomodo accrescant singulis annis [F., anni] mensibus solaris cursus decem semis horae, multiplica decem per decem, fiunt centum, quia una hora decem habet minuta (decies vero 10 minuta faciunt centum minuta.
69 Da unicuique die 140 [F., de 30] diebus, tria minuta, fiant 90 minuta) et remanent decem minuta.
70 His adde quinque minuta, quae fiunt ex dimidia hora: et sunt quindecim minuta.
71 Haec partire per triginta, faciunt tricies dimidium minutum quindecim minuta: et accrescunt quotidie in triginta diebus tria minuta et dimidia pars unius minuti.
72 Et si scire vis quantum quotidie crescat ad bissextum, partire quinque minuta in triginta, fiunt sexies quinque.
73 Sexta pars unius minuti accrescit quotidie, ut dimidia hora fiat per mensem unum.
74 Hanc dimidiam horam duc duodecies et fiunt sex horae.
75 Has multiplica in quatuor; quater sex faciunt viginti quatuor, quot sunt horae unius diei [Supple qui].
76 Per quadriennium accrescit, ut bissextus fieri possit.
77 Et fiunt in quarto anno 366 dies.
78 Qui senarius numerus multum valet in circulo anni.
79 Nam 360 fiunt [F., fiunt ex] sexies sexaginta.
80 Qui sexagenarius, si per denarium partitur, invenies sexagenarium numerum per denarium esse perfectum, sicut senarius per unitatem.
81 Nam unum, duo et tres, sex faciunt.
82 Et est perfectus numerus in partibus suis.
83 Ita sexagenarius quamdam perfectionem habet, si partitur per denarium numerum.
84 Nam semel decem, et bis decem, et ter decem, sexaginta sunt.
85 Nam quantum valet in primo versu numerorum senarius, ut perveniatur ad decem, tantum valet in secundo versu numerorum sexagenarius, ut perveniatur ad centum.
86 Quinque vero dies, qui supersunt tricentenis sexagenis diebus in singulis mensibus, est sexta pars mensis uniuscuiusque.
87 Sex vero horae, ex quibus quarto anno sexta dies accrescit, habent perfectionem suam in partitione senarii numeri, sicut paulo ante praefati sumus.
88 Et sicut Creator aequissimus in sex diebus fecit omnia opera primordialis mundi, ut significaretur in perfectione numeri senarii, omnia in naturis suis fecisse eum perfecta.
89 Et ille ipse Creator magnus, admirabilis, perfectus est in natura sua: cui complacuit [Cod. Vat., placuit] omnia in senarii numeri perfectione perficere.
90 Unde et sexta die creatus est homo, perfectus anima et corpore: propter quem omnia creata sunt, quae sex diebus condita esse leguntur.
91 Unde et ipse Deus, Dei Filius, qui est virtus et sapientia Dei (I Cor. I, 24), sexta aetate mundi venit in mundum salvare hominem, quem sexta die creavit.
92 Ita senarius numerus, et in conditione primordialium creaturarum et in successione saeculorum, quae sex aetatibus cucurrerunt, et quod sexta aetate venit Filius Dei humanum genus reparare ad pristinam dignitatem conditionis suae, multum valet.
93 Tales rationes, o dilectissime [et dulcissime] David, vobis mihi scribendae sunt, non rusticis quibuslibet, in quibus sapientiam tuam eruditam esse scio, et quae tibi placere omnino agnosco: ut gaudeat mens tua in rationibus rerum, sicut mea multum gaudet tibi saepius talia dirigere.
94 Benedictus Dominus Deus in donis suis, qui tibi clarissimam divinae legis scientiam, et iucundissimam naturalium rerum concessit cognitionem.
95 Cuius ineffabili pietati nobis omnibus continuae ex tota voluntatis intentione agendae sunt gratiae, quod talem nobis perdonavit dominum et rectorem.
96 Et assiduis precibus illius piissima potentia postulanda est, quatenus longaeva prosperitate et salute te nobis conservare dignetur, desiderantissime David.
97 Nuper venit mihi libellus a Felice infelice directus, cuius, propter curiositatem, cum paucas paginolas legendo percucurri, inveni peiores haereses, vel magis blasphemias, quam ante in eius scriptis legerem.
98 Asserens Christum Iesum nec filium Dei esse verum, nec etiam verum Deum esse, sed nuncupativum.
99 Non intendens quid praedicator egregius de divinitate Christi ait: Quorum patres, ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5).
100 Et spero plura ibi inveniri posse, quae fidei catholicae adversari videantur.
101 Si nihil aliud inveniatur contra fidem catholicam, hoc solum sufficit sibi ad perditionem sui. Vae mundo ab scandalis (Matth. XVIII, 7)!
102 Ecce!
103 qui adoratur ab angelis in coelis, negatur in terris ab hominibus verus esse Deus.
104 Huius vero libri, vel magis erroris responsio multa diligentia et pluribus adiutoribus est consideranda.
105 Ego solus non sufficio ad responsionem.
106 Praevideat vero tua sancta pietas huic operi tam arduo et necessario adiutores idoneos, quatenus haec impia haeresis omnimodis exstinguatur, antequam latius spargatur per orbem Christiani imperii, quod divina pietas tibi tuisque filiis commisit regendum atque gubernandum.
107 Surge vir a Deo electe, surge fili Dei, surge miles Christi, et defende sponsam Domini Dei tui.
108 Cogita de sponsa tua, si quis eam ex honorare velit, quam patienter tuus hoc sufferat inimicus.
109 Considera quoque quod iniuria filii tui in te perveniet; quomodo non multo magis iniuria et opprobrium Filii Dei Salvatoris tui, protectoris tui, largitoris omnium bonorum totis viribus vindicanda est tibi?
110 Sta viriliter pro ea, quam accepisti a Deo tuo regendam et conservandam, quatenus potentia saecularis tibi proficiat in spiritalis gloriae divitias.
Alcuinus HOME

bnf1096.8 bnf2183.96 csg271.77 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXXII. AD DOMNUM REGEM. (Anno 798.) Respondet ad epistolam praecedentem, et lunaris saltus supputationes mittit. <<<     >>> EPISTOLA LXXXIV. AD DOMNUM REGEM. (Anno 798.) Epistolae Caroli Magni respondet de carmine conficiendo, de apparitione stellae Martis, de libello Felicis refutando, de quaestionibus a filia sibi motis, de supputationibus secundum Aegyptios emendandis.
monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83