| 1 | Optabilis [Al., et cod. Vat., optata mihi] et diu desiderata vestrae bonitatis litterarum facies subito effulsit, permultoque tempore avidos videndi oculos sanctissimi vestri nominis apices refecerunt. |
| 2 | Et, licet aliquid reprehensibile sequenti serie de meis cantitassent litterulis, tamen omnia melliflua dulcedine hausi, dum hoc desiderabile et multum mihi amabile in primo capite nomen apparuit. |
| 3 | Gratissimum mihi etiam fore fateor [Al., fatebor], ut vel sic beatitudinis vestrae syllabas mererer osculari: ut quod perpetua et inviolata non potuit promereri dilectio, saltem reprehensionis materia subito extorqueret: sciens meliora esse vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis. |
| 4 | Nec mirum si tarditas aselli sustineat in dorso flagellum. |
| 5 | Ego tardus, ego mei ipsius [Cod. Vat., egomet ipsius] immemor, vestrorum forsitan digne puerorum sustinui flagellum. |
| 6 | Entellus senior effeto corpore dudum caestus deposuit suos: aetate florentibus cedit illos indui. |
| 7 | Ideo aliquis illorum seniorem ingenti pugno percussit, ita ut caligo obversaretur oculos senioris; et vix resumptis viribus frigidus circa praecordia recaluit sanguis. |
| 8 | Et ut ad rem veniam, ac ignorantiae fomentis caput percussi medicari incipiam: ego imperitus, ego ignarus, nesciens Aegyptiacam scholam in palatio Davidicae versari gloriae: ego abiens Latinos ibi dimisi. |
| 9 | Nescio quis subintroduxit Aegyptios. |
| 10 | Nec tam indoctus fui Memphiticae supputationis, quam benevolus Romanae consuetudinis. |
| 11 | Annum cum nato Christo, et crescente luce initiare secundum Latinos volens, non cum Aegyptiis, qui tenebrae interpretantur, a supervenientibus tenebris ordiri: quia scio, me olim cum Moyse tenebras Aegyptiorum relinquere, et modo in terra repromissionis, lucis et laetitiae cum Iesu duce nostro libertate honoratus stare, et nullatenus, secundum quod dux meus, imo et Dominus noster dixit, iterum ad Aegyptias redire tenebras. |
| 12 | Unde miror cur pueri vestri annum legitimum a mense Septembrio incipere velint, et partem transacti decennovennalis sequenti connectere circulo, caudam vertentes in caput: et non magis omnibus lunae et siderum augmentis, vel detrimentis explosis, ad novum annum et ad caput supervenientis circuli omnino libere intrare. |
| 13 | Libet tamen interrogare hos ipsos pueros, an convenientius videatur unius anni aetates lunares pro regularibus habere et hoc primi anni; vel etiam duorum annorum, id est novissimi circuli decennovennalis, et primi sequentis? |
| 14 | Et utrum rationi vicinius sit, in fine circuli decennovennalis saltum interserere, vel in medio quolibet anno? |
| 15 | Etiam et hoc velim scire, quomodo computare velint aetates lunares a quinto decimo Kalendas Maii, ubi quarta decima luna novissimi anni fuit, usque ad Septembrium mensem, in quo mense quinta apud Aegyptiacos pueros cantatur? |
| 16 | Quomodo fieri possit ut altera luna semper habeat triginta dies, altera undetriginta, et singulares per omnia in illis mensibus firmiter stare valeant. |
| 17 | Et, ut reor, quod in Latinis reprehendent, hoc etiam et in Aegyptiacis inveniunt. |
| 18 | Et forte, quod in Novembrio nolunt fieri, necesse est in alio quolibet mense invenire. |
| 19 | Nec ego cum quolibet contentiosum funem trahere velim, nec me quaestiunculis inserere aliorum. |
| 20 | Unusquisque in suo sensu abundet. |
| 21 | Quod vero in fine epistolae familiariter [et salubriter] me admonere curastis, ut, si quid humiliter emendandum sit, corrigatur; nunquam fui, Deo donante, in errore meo pertinax, nec de meis confidens sensibus. |
| 22 | Nec talis ut meliori sententiae facile acquiescere non valerem, sciens, dictum esse, saepius auribus quam lingua utendum. |
| 23 | Hoc omnino vestram sentire sapientiam obsecro, non vobis quasi nescienti, sed quasi probanti scribere: nec quasi ignoranti, sed magis corrigenti, dirigere parvitatis meae sensus. |
| 24 | Nec vero evangelica vidua duo minuta iniecit gazophylacio (Marc. XII, 42) propter indigentiam templi, sed propter devotionem suam. |
| 25 | Nec nostra humilitas Deo donaria offert, quasi non habenti, sed magis omnia possidenti (II Cor. VI, 10). |
| 26 | Ita etiam parvitas mea non indigenti, sed multum melius intelligenti vobis, si quid scribere tentavero, faciendum veraciter agnosco. |
| 27 | Gloria patris filius sapiens (Prov. XIII, I). |
| 28 | Quod vero nota repetere indignum dixistis [Cod. Vat., duxistis], nescio quid flaccina rusticitas diviti [Cod. Vat., Davidicae] sapientiae ignotum ingerere valeat. |
| 29 | Sed si nota et olim audita non licet inferre, quid faciemus de litteris, syllabis etiam, et verbis, quibus uti nobis necesse est quotidie; nisi novae grammaticae artis regulas excogitare incipiamus? |
| 30 | Iam mihi multum melius fuit, super mensam deliciarum vestrarum panem manducare mundissimum, quam cum Menalca in pistrinio grana tritici computare, unde panis conficiatur. |
| 31 | Si placet, intremus paululum calculatorum pistrillas, vel mathematicorum fuliginosas coquinas: et proferemus unde olim cognita, nunc pene oblita, iuxta Virgilii vestri prophetiam. |
| 32 | Nam . . . . . . . . . . . saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles. |
| 33 | Nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Flaccum Ipsa fugit. . . . . . Tamen, ut ad inquisita chartulae vestrae respondeam, non sapientiae divitiis suffultus, sed vestrae auctoritatis litteris instinctus, gremio pietatis vestrae protegendo, pauca de ratione multiplici saltus subiicere curabo. |
| 34 | Primum ponam quod in doctorum didici libris; secundo, quod ratione suadendo [Cod. Vat., suadente] investigare valui; tertio, quod ex mathematica quondam audita meminisse potui disciplina. |
| 35 | Quatenus multiplici modo multiplex lunaris saltus enodetur, Salomone dicente: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV, 12). |
| 36 | Item dum de sapientia loquebatur intulit dicens: Unde eam tibi hodie tripliciter ostendi (Prov. XXII, 20). |
| 37 | Hos ego sensus, sagacissime naturalium rerum inquisitor, et rationis cuiuscunque causae devotissime investigator, domine mi David, vestrae auctoritati dirigere studui; non iactantiae typo clarus, sed humilitatis officio devotus, vestris sanctissimis paratus obedire praeceptis. |
| 38 | Et si dignum earum litterarum, acutissime [Cod. Vat., acutissimis] oculorum obtutibus invenire possis, gratias Deo omnium donorum [Edit., donatorum] largitori mihi agendum scio. |
| 39 | Si quid aliter quam meruisti citatim penna perscripserit, mihi putandum [imputandum] esse fateor: vestraeque pietatis [gremio] protegendo, et eximiae bonitatis calamo corrigendum. |
| 40 | Has vero lunaris saltus supputationes aliquas [Add., quas], in alterius chartulae distincte notavi, ut praedixi, ex lectione paternorum sensuum scripsi; alias ex rationis coniectura investigavi; alias mathematicorum variis [supputationibus collegi ( Ex Cod. Vat. Al., suspicionibus collexi] ne ad vestrae venerandae dignitatis praecepta tacerem, et criminis reus essem, si inobediens tantae auctoritati viderer. |
| 41 | Sciens vos multoque verius et sagacius haec omnia intelligere et investigare posse, tamen Flaccina rusticitatis officia non abnegavi, ut facerem quod iussistis, mercedem obedientiae exspectans, non iniuriam reprehensionis sperans, quia assueta vestri cordis bonitas nunquam immutari potest, sed inviolata manet, et semper ad meliora proficiens, donec ad aeternitatis, Domino Deo Dei Filio miserante, cum multiplici meritorum laude perveniat gloriam. |
| 42 | In articulo profectionis servorum vestrorum et nostrae devotionis filiorum, venerunt melliflui dulcissimae auctoritatis apices, in quibus rationabiliter ad inquisita nostrae parvitatis respondistis, et quasi favum distillans (Cant. IV, 11), ita suavitatis vestrae verba legebam, in quibus et hilaritatem et veritatem agnovi, et gratias agens Deo laudavi utrumque, et sapientiae decorem, et humilitatis vigorem, dum dignati fuistis nostrae rusticitatis chartulam audire, nec solum perlegere, sed etiam et respondere. |
| 43 | Etiam et illud amabiliter in illis bonitatis vestrae litteris scriptum reperi, quasi meis verbis dictum, qualiter regina Austri venisset audire sapientiam Salomonis (III Reg. X); et quomodo acclamassem, beatos esse qui assisterent sapientiae Salomonis; et ex his verbis me ad hanc beatitudinem provocare voluistis, quod [gratum, ( Al., gratiam)] habeo secundum valetudinem corporis mei, et Dei gratia praeveniente et deducente me prospere ante conspectum beatitudinis vestrae. |
| 44 | Tamen sciat misericordia vestra quod haec beatitudo, quam laudaverat regina Austri, non fuit in terra Philistinorum, sed in Hierusalem, id est, in visione pacis. |
| 45 | Ideo supplex deprecor ut liceat Flacco tuo ad hanc beatitudinem in terra pacis et laetitiae pervenire, non in terra dissensionis et belli. |
| 46 | Quid valet infirmitas Flacci inter arma? |
| 47 | quid inter apros lepusculus? |
| 48 | quid inter leones agniculus in pace nutritus, educatus, non in praeliis versatus? |
| 49 | dum praecepta Domini Dei habetis, timidus domi remaneat, ne faciat alios timere. |
| 50 | Et Virgilius Augusto scribens . . . Tu sectaris apros, ego retia servo. |
| 51 | Hae preces, obsecro, veniant in cor pietatis vestrae, ut libeat vobis et liceat mihi, cum ramis palmarum (Ioan. XII, 13) et pueris cantantibus occurrere triumpho gloriae vestrae: et Hierusalem optatae patriae et templum sapientissimi Salomonis arte construitur [F., constructum], assistere amabili conspectui vestro, et dicere: Benedictus Dominus Deus, qui adduxit [et reduxit] David dilectum cum prosperitate et salute ad servos suos. |