monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87 > 96 > 44 > 77 > 40 > 32 > 72 > 80 > 99 > 79
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXVIII. AD ETHELARDUM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM. (Anno 798.) Felicem illi reditum ex Romana legatione, ob reparatam Ecclesiae Cantuariensis dignitatem, precatur. <<<     >>> EPISTOLA LXXX. AD DOMNUM REGEM. (Anno 798, circa tempus Septuagesimae.) De ratione Septuagesimae, Sexagesimae et Quinquagesimae.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXIX. AD DOMNUM REGEM. (Anno 798 vel 799.) Commendat amicos suos ex Anglia Romam profectos.

1 Domino desiderantissimo David regi Flaccus matricularius, aeternam in Christo salutem.
2 Dulcedo dilectionis vestrae, et fiducia probatae pietatis, saepius me hortatur vestrae auctoritati dirigere litterulas, officioque syllabarum indagare, quod fragilitas corporis obstat voluntati implere posse.
3 Sed rerum novitas supervenientium, novos iterum cogit edere apices, ut chartula ferat cordis affectum, et fundat preces ad aures pietatis vestrae: quae nunquam, ut vere fateor, cassatae in conspectu misericordiae vestrae fuerunt.
4 Nec meas pro vestra stabilitate et salute cassatas in conspectu Dei credo, quia libenter divina suscipit gratia lacrymas quae ex charitatis fonte profluunt.
5 Dictum est mihi, aliquos ex amicis Flacci tui, Edelardum scilicet, Doroensis Ecclesiae metropolitanum, et primae sedis in Britannia pontificem, vestram adire velle pietatem: ministrum quoque olim Offanae regis Ceilmundum de regno Mercionum [F., Merciorum]: sed et Torhcmundum Hedilredi regis fidelem famulum, virum in fide probatum, strenuum in armis: qui fortiter sanguinem domini sui vindicavit.
6 Hi omnes mihi valde fuerunt fideles, et adiutores itineris mei, vel meorum defensores puerorum, huc illucque discurrentium.
7 De quibus optimam vestram deprecor clementiam, solita benignitate suscipere eos, quia mihi necessarii fuerunt unusquisque in loco suo.
8 Saepius cognovi sacerdotes religiosos, et in Christi servitio devotos; nec non viros fortes, et fideles in saeculari dignitate, vestrae laudabiles esse aequitati.
9 Nam optimus quisquis, et in sua sibi ipsi probatus conscientia, bonos diligere non dubium est, edoctus omnipotentis Dei exemplo, qui summum est bonum.
10 Et omnis rationabilis creatura, quantum boni habet, eius bonitate illuminata habere certissimum est.
11 Ipsa Veritate dicente: Ego sum lux mundi.
12 Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ioan. VIII, 12).
13 Perpetuam Christi tribuat tibi gratia lucem,
Cum sanctis pariter, David amate Deo.
Alcuinus HOME

bnf1096.8 bnf2183.96 csg271.68 tbl8.1v