| 2 | Lectis prosperitatis vestrae litteris, et prosperitate itineris vestri et reversionis in patriam, et qualiter apostolica benignitate suscepti fuistis, toto cordis affectu animoque laetissimo gratias egi Domino Deo sempiterno, qui magno clementiae dono viam vestrae peregrinationis prospero direxit itinere, et dedit vobis gratiam in conspectu Patris apostolici, et legationis effectu et voti compotem redire concessit; et primi nostri Doctoris sanctissimam sedem ad pristinum culmen dignitatis per te iterum exaltare dignatus est, quae cuiusdam dissensionis scissura, quorumdam invidiosa contentione, ad horam discissa esse videbatur. |
| 4 | Igitur nunc, gratia operante divina, membrorum unitate adhaeret capiti proprio, et sacerdotalis dignitas antiquo gratulatur honore, et germana pax inter summos Britanniae pontifices splendescit, et sub duabus metropolitanorum civitatibus una pietatis et concordiae viget voluntas, sicut in litteris vestrae beatitudinis lectum intellexi. |