monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87 > 96 > 44 > 77
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXVI. AD DOMNUM REGEM. (Anno 797, mense Novembri.) De ratione saltus lunaris. <<<     >>> EPISTOLA LXXVIII. AD ETHELARDUM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM. (Anno 798.) Felicem illi reditum ex Romana legatione, ob reparatam Ecclesiae Cantuariensis dignitatem, precatur.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXVII. AD ETHELARDUM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM. (Anno 798.) Romam ituro prosperum iter precatur, suique memoriam rogat apud sanctos apostolos.

1 Sanctissimo Patri et in membris Christi valde venerando Ethelardo archiepiscopo Alcuinus diaconus in Christi charitate salutem.
2 Audiens salutem et prosperitatem vestram, et conventum cum Eanbaldo Eboracensi archiepiscopo filio meo, satis mihi placuit speranti ex vestrae colloquio sanctitatis honorem sanctae ecclesiae exaltari, et Deo in eas servientium corrigi vitam.
3 Ideo suasi aliis litterarum mearum apicibus, sanctitatem vestram permanere in patria, nolens lumen Britanniae exstingui.
4 Sed fiat quomodo Deo placet ut proficiat Christi Ecclesiis.
5 Prosperum iter faciat vobis Deus, angeloque eius comitante prospere vos ducat atque reducat (Tob. V, 20, 21), dulcissime et amantissime Pater.
6 Maxime autem precor, ut apud sanctos apostolos mei habeatis memoriam, sicut nos apud sanctum Martinum vestri habere dulce habemus.
Alcuinus HOME

bnf1096.8 bnf2183.96 csg271.68 tbl8.1v