monumenta.ch > Alcuinus > 75
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXIV AD GENTEM ET POPULUM CANTUARIORUM. (Anno 797.) Illorum fidem ac nobilitatem laudibus extollit; sacerdotes ac nobiles adhortatur: calamitates deplorat; et ut archiepiscopum Aedilhardum a fuga reducere conentur, suadet. <<<     >>> EPISTOLA LXXVI. AD DOMNUM REGEM. (Anno 797, mense Novembri.) De ratione saltus lunaris.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXV. AD ATHELARDUM, CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 797.) Hortatur ut propter fugam a sede sua poenitentiam agat, et Ecclesiam ordinet; clerum a vanitate vestimentorum et immoderato conviviorum usu cohibeat.

1 Summae dignitatis viro, atque ecclesiasticae bonitatis Patri Athelhardo, archiepiscopo, fidelis filius Alcuinus perpetuae bonitatis in Christo salutem.
2 Dulcissima charitatis verba filius noster per vos revertens retulit, simul et amabilia benignitatis vestrae munuscula habuit in manibus; in quibus laetatus, te olim condictam etiam agnovi in memoria habere amicitiam, sicut in viro perfecto veritas semper probata fulgescit.
3 Unde tuae bonitati gratias ago, ex toto cordis desiderio optans, te longaeva prosperitate populo praeesse Christiano, et sanctam sedem dignis exaltare honoribus; quam ad tempus, propter impios invasores regni, dereliquisti secundum consilia sacerdotum Christi, ut praefatus mihi referebat puer.
4 De qua re, quid sentirem, tua me veneranda per illum auctoritas interrogare ratum putavit.
5 Quid mea parvitas aliud habet dicere, nisi sanctorum Christi sacerdotum assentire consilio?
6 si tamen tantum habent auctoritatem illius suggestionis, ut lupo veniente pastor fugere debeat, quanta est evangelica excellentia, quae mercenarium nominat, non pastorem, qui lupi rabiem timidus aufugit (Ioan. X, 12, 13).
7 Forte obiiciunt, Veritate dicente: Si persecuti vos fuerint in hac civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23).
8 Discernendum tamen est de cuius temporis fuga, vel de qua persecutione hoc dictum est, et de quibus iterum ipsa Veritas dicat: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis, mercenarius autem fugit (Ioan. X, 11, 12).
9 Quod optime in homiliis beati Gregorii papae, praedicatoris nostri, per te legens intelligere poteris.
10 Tu tibi ipsi conscius es, pro qua causa reliqueris sedem tuam; si timore mortis aut tormentorum immanitate, aut idololatriae exsecratione: sicut olim sanctissimus eiusdem sedis pontifex Laurentius velle legitur; qui tamen apostolica auctoritate castigatus, ab incepto resipuit [Al., resipiscit] consilio.
11 Tamen quaecunque causa fuerit, bonum videtur, charitatis meae consideratione, ut poenitentia inde agatur.
12 Quod, ut videtur, honeste fieri poterit, si communi totius gentis consensu ieiunium indicatur (tu propter relictam sedem, illi propter acceptum errorem) ut Deus vobis omnibus propitietur.
13 Orationes quoque, et eleemosynae et missarum solemnia fiant diligenter ubique, ut Deus deleat quidquid inde a quolibet vestrum actum est.
14 Tua quoque veneranda sapientia specialiter deducat in domum Dei lectionis studium, ut sint ibi legentes iuvenes et chorus canentium et librorum exercitatio, ut per tuam diligentiam renovetur illius sanctae Ecclesiae dignitas, ut habeant unde in seipsis possint eligere sibi pontificem.
15 Simul et praedicatio tua in omnibus locis fiat, sive pro episcopis omnibus in communi synodo, de iustis ordinationibus et praedicationis instantia, et officiis ecclesiasticis, et baptismi sanctitate, et eleemosynarum largitione: sive pro pauperum cura per singulas ecclesias atque parochias, maxime in veneranda gente cui te Deus pastorem praeesse voluit.
16 Saepe miles vulneratus fortius pugnat, sicut bos lassus fortius figit ungulam.
17 Sicut diabolus laetatus est de fuga, fac ut gaudeat Christus de multiplici animarum a te profectu; et tua merces maior crescat, dicente ipsa Veritate: Maius gaudium est in coelis coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7).
18 Haec omnia omnino diligentissime considerans, in Christi charitate semper proficias; amans illum ex toto corde, tota virtute et tota mente, qui te exaltavit, honorificavit et conservavit in diem salutis tuae.
19 Vanissimum vero vestimentorum cultum, et conviviorum immoderatum usum omnino, quantum valeas, expellere a te tuisque consacerdotibus, vel magis omni clero et ecclesiasticae dignitatis gradibus diligentissime studeas.
20 Beatus Petrus, princeps apostolorum, trinam negationis maculam (Ioan. XXI, 15) triplici confessionis veritate abluit; tu fugam simplicis erroris multiplici praedicationis bono ablue.
21 Et ut maxime sanctarum Scripturarum lectio per tuam sanctissimam curam renovetur, et ecclesiastica dignitas ubique exaltetur, et sancta sedes, quae prima fuit in fide, prima sit in omni sapientia, et sanctitate, et honore; ut ibi interrogans inveniat, ignorans discat quod cupiat, sciens videat quod laudet.
22 Et ut Ecclesiae unitas, quae partim discissa est non rationabili, ut videtur, consideratione, sed quadam potestatis [Malmesb., pietatis] cupiditate, si fieri possit, pacifice adunetur, et scissio resarciatur, bonum videtur esse cum consilio omnium sacerdotum Christi et coepiscopi [Usserius legit, coepiscopis] Eboracensis Ecclesiae deliberare; ita tamen, ut pater pius pallio diebus suis non exuatur, licet ordinatio episcoporum ad sanctam et primam sedem recurrat.
23 Haec omnia tua sanctissima sapientia consideret, ut charitatis concordia fiat inter primos pastores ecclesiarum Christi.
24 Si quid ergo superflue in his meis litterulis dictaverim, tua sancta patientia benigne, obsecro, suscipiat, nec mihi scribenti imputet, sed tibi iubenti iniungat.
25 Nec ego praesumptuosa temeritate egi, sed humili obedientia; considerans, quid multis proficere potuisset, sive culpa esset, sive non esset in fuga.
26 Tamen quantum mea devotio considerare potuit, melius est ea facere quae suadeo; quam omittere.
27 Omnino affectuosa charitate admoneo, ut instanter praedices verbum Dei; hoc est officium tuum, haec merces tua, hi fructus operis, haec sacerdotis dignitas, laus et honor; quatenus multiplici laboris fructu in conspectu Domini Dei sui appareat, et dignus efficiatur desiderabilem audire vocem: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini D ei tui (Matth. XXV, 21, 23).
28 Omnipotens Deus paternitatem vestram ad exaltationem sanctae suae Ecclesiae in omni opere perfecto multipliciter florere faciat, sanctissime Pater!
Alcuinus HOME

bnf1096.53 bnf2183.96 csg271.182 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXIV AD GENTEM ET POPULUM CANTUARIORUM. (Anno 797.) Illorum fidem ac nobilitatem laudibus extollit; sacerdotes ac nobiles adhortatur: calamitates deplorat; et ut archiepiscopum Aedilhardum a fuga reducere conentur, suadet. <<<     >>> EPISTOLA LXXVI. AD DOMNUM REGEM. (Anno 797, mense Novembri.) De ratione saltus lunaris.
monumenta.ch > Alcuinus > 75

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik