Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXIII. AD CALVINUM PRESBYTERUM. (Circa annum 797.) Hortatur ad contemptum divitiarum et honorum saeculi - Simeonem summum sacerdotem saepius admoneri cupit: sibi ab adulationibus cavere, curae animarum solerter intendere, et Christianae virtutis exercitia suadet.
| 1 | Dilectissimo filio Calvino presbytero Albinus devotus in charitate Pater salutem. |
| 2 | Quamvis corporali specie amici disiungantur, tamen charitatis officio semper praesentes esse queunt. |
| 3 | Nec terrarum longinquitate separantur, qui dilectionis dulcedine iunguntur. |
| 4 | Haec est quae nunquam praeterit, si in veritate fideliter habetur. |
| 5 | Proh dolor! |
| 6 | sed rare inveniuntur, quorum integra fides veram foras ostendat charitatem, quae plurimos habet impugnatores, sed maxime saeculi divitias, quae fallaci specie infestant corda quaerentium illas; ut vix antiquae dilectionis quaelibet scintilla eluceat inter caliginosas terrenorum desideriorum umbras. |
| 7 | Hanc vero pestiferam saeculi cupiditatem a tuo animo, charissime fili, miserante Deo, adiuvante gratia procul expelle; quatenus tranquilla pace in spe suavitatis, et in fide veritatis, et charitatis perfectione Deo Christo servire valeas, habens saeculum tanquam non habeas. |
| 8 | Si vero sentias in animo tuo tibi impedimento esse pacificae servitutis, qua Domino Deo deservire debeas, saecularis possessio [saecularem possessionem], melius est praecidere funem iniquitatis illius, quam vana spe lamenta in longum protrahere tempus, nesciens quid ventura dies pariat. |
| 9 | Sunt enim homines qui spe ruunt, longam sibi promittentes vitam; et subito rapiuntur de hac luce, et quod cogitaverunt, non perfecerunt. |
| 10 | Tibi vero a Deo data prudentia praevideat, quo tuus te ferat animus; et noli tardare in eo quod tibi optimum eligas. |
| 11 | Tu vero scias quo desiderio, qua quiete, saeculi possideas honores. |
| 12 | Si tibi nihil impedimenti generant pristinae religiones quas [religionis quam] habuisti, et semper habere opto in Christi servitio. |
| 13 | Nil tibi deesse aestimo in cella sancti Stephani honestae conversationis, quo ut tibi necesse [F. suppl. non] sit foras per varias terrarum species vagari, et audire aliorum infidelitates, et contra peccata irasci aliena, et mentis tuae dulcissimam perdere quietem. |
| 14 | Tamen, ut dixi, sapientia tua consideret quem habeas profectum in habendo res alienas, si sufficiant tibi ad elemosynarum in miseros largitionem; si scholam legentium habere possis, si pauperes vestire, si peregrinos recipere, si quiete vivere, si pacem cum eis qui foris sunt habere valeas. |
| 15 | Plurimi sunt impugnatores Ecclesiae Christi, qui quotidie aliquid vel prece, vel violentia rapere gestiunt; et non sunt, nisi verbotenus, amici, factis vero inimici. |
| 16 | Horum perversitas multum inquietare solet custodes Ecclesiarum Christi, sicut in charissimo filio meo Simeone summo sacerdote intelligere potes, easdem ab impiis patiente molestias, quas antecessores illius ab inimicis Christi perpessi sunt. |
| 17 | Quorum contrarietas debito fine, secundum iudicium iusti Dei perit [F., periit], sicut et his qui modo adversantur praedicationi praedicti filii nostri et servorum Dei, quia post vos sunt, certa remanet perditio. |
| 18 | Tu tamen illius bonam voluntatem precibus adiuvare, exhortationibus admonere, ut viriliter agat, nullatenus desiste: quia in salute illius prosperitas vestra consistit, et in profectu voluntatis bonae nobis omnibus merces apud Deum reputabitur. |
| 19 | Quia ego, licet indignus Pater, nutrivi, educavi, et ad perfectum perduxi virum quem vos elegistis in pontificatus honorem. |
| 20 | Saepius admone illum de precationis [F., praedicationis] verbi Dei instantia et patientiae bono, quae valde necessaria est illi habitanti inter lupos et serpentes. |
| 21 | Memor sit dicentis Christi: Confidite, ego vici mundum (Ioan. XVI, 33). |
| 22 | Item mente saepissime consideret quid ipsa Veritas discipulis suis praecepisset, dum eos ad praedicationis direxit officium: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. |
| 23 | Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. |
| 24 | Cavete ab hominibus (Matth. X, 16, 17). |
| 25 | Admone illum diligentius, ne sit saeculi amator, ne adulatoribus consentiens, ne propter propinquorum turbam suum cupiditatibus terrarum vel divitiarum involvat animum, sed divino rigore regiam viam in omnibus ubique teneat. |
| 26 | Melior est Christus propinquus et amicus, quam totius saeculi numerosa propinquitas vel amicitia. |
| 27 | Vide quid charitas facit. |
| 28 | Dum te admonere familiari stylo exorsus sum, repente me charitatis flamma transtulit ad illum. |
| 29 | Sed ignosce mihi, quod haec pauca de illius profectu tibi destinatis inserui litterulis: optans te et in hac paternae fidei felicitate proficere coram Deo, ut sis in omnibus illius veritatis assertor, non falsitatis adulator. |
| 30 | Bene quidam adulatorem definivit dicens: Adulator est blandus inimicus: et verum ait; plurimi namque sunt adulatores divitum, et pauci admonitores. |
| 31 | Et melior est unus suasor veritatis quam mille adulatores falsitatis. |
| 32 | Quaproter hoc vitium omnimodis tibi caveas, charissime fili, et semper sermo tuus veritate vigeat. |
| 33 | Licet veritas rugosam habeat frontem, tamen solidum habere solet consilium. |
| 34 | Si pro omni otioso verbo reddituri erimus rationem (Matth. XII, 36), quanto magis pro noxio vel fallaci? |
| 35 | Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). |
| 36 | Pro veritatis officio sermo est homini datus, non falsitatis iniquitate. |
| 37 | Nunquam adulator verus est amicus, sed blandus, ut dicitur, inimicus. |
| 38 | Gladium melle litum porriges amico. |
| 39 | Melius est cauterio sanare vulnus, quam blandimentis nutrire, ut peior [peius] fiat. |
| 40 | Consideret sagacitas tua tempus, locum et personam; quo tempore, quo loco, cui personae quid dicendum sit. |
| 41 | Quae optime in libro beati Gregorii, qui Pastoralis dicitur, legi et discerni possunt. |
| 42 | Nunquam sacra lectio temporibus opportunis de manibus recedat tuis. |
| 43 | Vices suas habeant lectio et oratio. |
| 44 | Et non nox, neque dies protrahatur in conviviis vel ebrietatibus, aut confabulationibus non necessariis. |
| 45 | Inter pocula sonus et sermo aedificationis audiatur coram admonentibus [F., admanentibus] vel palam omnibus, vel cuilibet considenti. |
| 46 | Puerilis aetas tuis sermonibus a flamma servetur vitiorum, quatenus aetas illorum tibi proficiat in mercedem perpetuae remunerationis. |
| 47 | Non tibi sit vilis anima, pro qua Dominus omnium mori dignatus est. |
| 48 | Ne dicas in animo, quid ad me pertinet, sive bene, sive male faciat? |
| 49 | Ubi est charitas, si errantem corrigere non curas? |
| 50 | Memento Apostolum dicentem: Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? |
| 51 | Alterius peccatum, suum fecit dolorem. |
| 52 | Quid habes Redemptori tuo et Iudici omnium in die magno ostendere, si animas non habes, tuo labore redemptas a diaboli servitute, ostendendas? |
| 53 | Quantas in hoc exsilio tuis doctrinis ab iniquitate revocas, et in viam veritatis reducis, procul dubio tantas recipies mercedes in die illa. |
| 54 | Ideo non cesset charitas operandi bona omnibus: non cesset lingua loquendi de bonis ad omnes, hos precibus persuadens, illos severitate castigans, secundum modum uniuscuiusque aetatis vel personae. |
| 55 | Esto lucerna in domo Dei, et per te plurimi illuminentur, et a tenebris vitiorum in viam perpetuae lucis revocentur. |
| 56 | Non deerit tibi gratia adiuvantis Dei, si inerit voluntas admonitionis sanctae. |
| 57 | Scribe Evangelium in corde tuo, et in memoria maneant miracula, vel verba Domini nostri Iesu Christi . |
| 58 | et saepius psalmorum vice canito Evangelium, maxime secundum Ioannem, ubi altiora leguntur inesse mysteria: in quo ego de Patrum libellis laboro Expositionem brevi sermone peragere: opus necessarium, vobisque iucundum, si donante Deo perficiatur, et ad vos pervenire poterit. |
| 59 | Tu vero pacem cum omnibus [F., hominibus] habeas, bellum cum vitiis, concordiam cum fratribus, moresque iucundos cum eis qui sanctorum moribus consociantur et vivunt: patienterque tuas suffer iniurias; vel magis dimitte, ut dimittatur tibi. |
| 60 | Esto in cibo modestus, in poculo parcus, in loquendo sobrius, in vigiliis devotus, ad omne opus Dei promptus, pius ad pauperes et infirmos, consolator moerentium, adiutor laborantium, compatiens miseriis omnium, largus in eleemosynis secundum vires habendi, memorans evangelicae viduae duo minuta, prophetamque dicentem: Frange esurienti panem tuum (Isai. LVIII, 7). |
| 61 | Cave te, praevidens discretionem eleemosynae in utroque, et danti et accipienti, solatium esse. |
| 62 | Ubique discretio optime valet, quae inter monachos mater virtutum esse dicitur, Salomone attestante: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos (Prov. IV, 25), id est, discretio actus tuos. |
| 63 | Cui sententiae et Apostolus consonat, ubi ait: Omnia vestra honeste cum ordine fiant (I Cor. XIV, 40). |
| 64 | Et comicus quidam ait: Ne quid nimis. |
| 65 | In omni re temperantia servanda est, quae est via regia totius vitae nostrae, nec ad dexteram, nec ad sinistram declinans, sed caute et sapienter incedens, quasi providus viator ad supernae civitatis arcem properans, ambulans de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8); id est, in specula aeternae beatitudinis, quae est omnium sanctorum merces et retributio laboris sui. |
| 66 | Ibi beati mundo corde, quia Deum videbunt (Matth. V, 8). |
| 67 | Ibi beati qui persecutionem patiuntur, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Ibid., 10). |
| 68 | Ibi beati qui habitant in domo Domini, quia in saeculum saeculi laudabunt eum (Psal. LXXXIII, 5). |
| 69 | Hanc habeto chartulam, dilectissime fili, sociam tibi, vice paternae charitatis tibi loquentem in corde, te admonentem non solum de salute tua, verum etiam de multorum profectu et prosperitate, meque ipsum tuo pectore quotidie commendantem, ut vera nos charitas florere faciat in praeceptis Christi Dei, cui laus et gloria in saecula sempiterna. |