Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXII. AD SIMEONEM SACERDOTEM. (Circa annum 797.) Hortatur ad officium episcopale solerter obeundum periculosis in Britannia temporibus.
| 1 | Charissimo filio Simeoni sacerdoti Albinus Pater salutem. |
| 2 | Si gaudendum est de ascensu, timendum est de lapsu, quia de altiori loco periculosior est lapsus. |
| 3 | Ideo secundum nomen tuum esto superspeculator non solum gregis tibi commissi, sed etiam tui ipsius, ut in paucis diebus laboris plurimam merearis habere mercedem beatitudinis. |
| 4 | Tempora periculosa sunt in Britannia; et mors regum miseriae signum est; et discordia captivitatis origo; et festinant vera esse quae saepius audisti a nostro praedici magistro. |
| 5 | Noli cupidus esse de auro et argento, sed de animarum lucro. |
| 6 | Me vero in orationibus et eleemosynis memora quotidie, et te in observatione mandatorum Dei semper; et si tempestas undique immineat, guberna viriliter navem Christi, ut quandoque cum tuis nautis in portum pervenias prosperitatis. |
| 7 | Nunquam a sancta praedicatione lingua sileat, nunquam a bono opere manus torpescat; et quocunque vadas, liber sancti Gregorii Pastoralis tecum pergat. |
| 8 | Saepius illum legas et relegas, quatenus teipsum et tuum opus cognoscas in illo, ut qualiter vivere vel docere debeas, ante oculos habeas: speculum est enim pontificalis vitae et medicina contra singula diabolicae fraudis vulnera. |
| 9 | Non mollescat animus tuus in adulatione principum, nec torpescat in correctione subiectorum. |
| 10 | Non te decipiant saeculi blanditiae; non exaltent honores transeuntes; non subvertant favores populi. |
| 11 | Esto columna firmissima in domo Dei, non arundo vento agitata (Matth. XI, 7). |
| 12 | Esto lucerna super candelabrum posita, non sub modio abscondita (Matth. V, 15). |
| 13 | Esto omnibus via salutis, non vena perditionis, ut per te plurimi corrigantur, salventur, et ad vitam tecum perveniant sempiternam. |
| 14 | Vive, vale feliciter et nostri memor proficias semper in opere Dei. |