Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXXI. AD SPERATUM EPISCOPUM. Exoptat illius amicitiam continuam et hortatur ad vitam episcopo dignam.
| 1 | Dilectissimo Patri Sperato episcopo fidelis amicus Alcuinus salutem. |
| 2 | Sempiterna me cogit charitas saepius vestrae dilectioni litterulas dirigere, licet minus videaris nobis vicem rependere tuis litteris; tamen ego non cesso tibi prosperitatem optare, et per chartas tuae innotescere sanctitati quod nullatenus mens mea tui habeat oblivionem, sed omnimodis firma radice tui nominis obtineat memoriam. |
| 3 | Recordor dulcedinem vestram et germanitatem quam habuimus inter nos praesentia corporali, quae etiam spiritaliter observari debet, nec ulla terrarum longinquitate deleri, quatenus amicitia olim condicta perpetualiter conservetur. |
| 4 | Tu vero, sanctissime Pater, considera diligenter locum nominis tui, ubi maneas, ubi statuta sit dignitas tua, et quod diceris ab omnibus, hoc opere impleas. |
| 5 | Fiducialiter praedica omni personae, opportune, importune, idem volenti et nolenti (II Tim. IV). |
| 6 | In moribus tuis fulgeant exempla sanctitatis, et in verbis veritatis praedicatio nitescat, quia haec duo maxime conveniunt episcopo, ut bonis vivat moribus et praedicationis verba non taceat, sicut ipsa Veritas ait: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII). |
| 7 | In lumbis morum castitas et in lucerna lumen verbi Dei demonstratur. |
| 8 | Habeas irreprehensibiles socios, ut ex illis alieni discant vitae religionem; et aedificentur quicunque veniant ad te, sive ex te ipso, sive ex illis. |
| 9 | Lectionis vero studium nullatenus dimitte, sed habeas tales iuvenes apud te, qui semper discant, et magis gaudeant discere quam inebriari; Deo servire et non saeculi sectari pompas. |
| 10 | Talem te para, qualem te cupias stare ante tribunal Christi; meique semper memor esto in orationibus tuis, quatenus divina clementia dies meos ad finem deducat perfectum, et ut tu habeas mercedem bonam ex me, et ego remissionem peccatorum per te. |
| 11 | Fides vero et dilectio sancta nunquam frigescat in animis nostris, sed semper magis magisque augeatur, Christo Deo miserante, qui nobis propitius sit in aeternum. |
| 12 | Opto te valere, et in Christi charitate proficere, dulcissime Pater! |