| 1 | Sanctissimo fratri et filio charissimo Sperato episcopo, humilis Pater Albinus salutem. |
| 2 | Valde me vestrae charitatis amor quotidie reficit, et fidelitatis mentem meam certitudo abundanter laetificat, ita ut in primos parvitatis meae amicos, vestrae bonitatis nomen et suavitatis facies menti meae radicitus infixum permaneat. |
| 3 | Et ob hoc, quantum charitatis recordatio laetificat, tantum absentiae lacrymosa longinquitas moestificat. |
| 4 | Sed patienter ferendum est quod necessario tolerandum esse dignoscitur. |
| 5 | Et currens chartula ostendat in litteris quod lingua resonare non valet in auribus, quatenus oculorum officio illud agnoscat quod olim aurium ministerio cordis secretum cognovit. |
| 6 | Vestra vero veneranda sanctitas varios saeculi eventus saepius consideret, et quis casus nobis remaneat, non obliviosa mente retineatur: totiusque humani generis exempla nos doceant, quam periculosa dies, quam metuendum iudicium incerto tempore nobis immineat. |
| 7 | Praeparemus nos in occursum magni Regis (Amos, IV, 12), ut pium inveniamus quem nullus effugere valeat. |
| 8 | Quid vero muneris in manibus feramus, quotidie cogitandum est, dicente Scriptura: Non appareas vacuus in conspectu Domini Dei tui (Eccli. XXXV, 6). |
| 9 | Nulla ibi metallorum species, nullus gemmarum fulgor, nulla vestium vanitas nullus saeculi luxus, ipso aequissimo Iudice, acceptabilis erit. |
| 10 | Nisi sola eleemosynarum largitio, et meritorum multiplicatio bonorum proderit. |
| 11 | Quidquid hic geritur, illic diiudicatur. |
| 12 | Et omnis bonitas praemio coronabitur perpetuo, omnisque iniquitas aeternis damnabitur tormentis. |
| 13 | Haec animis inhaereant nostris, hoc prudens praevideat cautela. |
| 14 | Ne illa die inops bonorum meritorum lugeat anima; sed ut de simplici gaudeat bonitatis fructu, maxima cura cogitandum est. |
| 15 | Hoc vestra meam fraterna sollicitudo segnitiem, sanctarum litterarum serie, saepius admoneat. |
| 16 | Nam meae exhortationis verba verae dilectionis stylo sunt exarata. |
| 17 | Quotidie operemur bonum, dum tempus habemus (Gal. VI, 10); ne nos tenebrae comprehendant (Ioan. XII, 35), nec imparatos illa metuenda dies inveniat. |
| 18 | Tu vero pastorali pietate ac sacerdotali auctoritate, non solum meam suscitare litteris socordiam studeas, sed etiam omnibus te audientibus pia paternitate, ut vigilent, praedicare non cesses. |
| 19 | Si lingua sacerdotalis clavis est coelestis regni, decet ut guttur illius tuba sit aeterni Regis, dicente propheta: Clama, ne cesses; exalta sicut tuba vocem tuam (Isai. LVIII, 1). |
| 20 | Quis se parat ad bellum, si praeco in castris non clamat? |
| 21 | Quis hostibus succinctus in armis obsistit introitum, si speculator in celso turris fastigio dormit? |
| 22 | Quis gregem a luporum rabie defendit, si pastor in silvestribus luxuriae dumis latitat? |
| 23 | Quis florentis ruris pascua gregi demonstrat, si ductor vagabundis per foveas vestigiis errat? |
| 24 | Lege saepius, obsecro, beati Gregorii praedicatoris nostri libellum de pastorali cura, ut in eo periculum sacerdotalis officii agnoscas, et bene operantis servi mercedem non obliviscaris. |
| 25 | Iste liber tuis saepius inhaereat manibus; illius sensus tuae firmiter infigantur memoriae, ut scias qualiter quisque ad sacerdotalem honorem accedere, et accedens quanta consideratione seipsum circumspicere debeat; et quibus exemplis vivere necesse sit; et quanta intentione praedicare iubeatur; et quid cui personae conveniat, maxima discretione descripsit. |
| 26 | Scis optime, quanta intentione rex ille clarissimus filium suum [Edit., filio suo] praeparavit, ut arbitrabatur, regno haeredem: sed, ut rerum eventus demonstrabat, exemit. |
| 27 | Inde poteris saecularem intelligere sapientiam, et quam verum est, ut Psalmista canit: Nisi Dominus aedificaverit [custodierit] domum, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, 1). |
| 28 | Homo cogitat, Deus iudicat. |
| 29 | Incerta est humanae prudentiae saecularibus providentia rebus. |
| 30 | Hoc solum de futuris considerantem non fallat, quod charitas in praeceptis Dei huius vitae temporibus peragit. |
| 31 | Sit tibi larga manus in eleemosynis; sit studiosa lingua in praedicatione; sit sobria vita in conversatione; sit sacerdotalis auctoritas in castigandis reprobis; sit benigna sollicitudo in refovendis humilibus. |
| 32 | Sit tibi clara in veritatis assertione fiducia, nulli parcens personae, quo minus aequitatis proferas iudicium. |
| 33 | Sit tibi venerabilis quotidianus usus in ecclesiasticis officiis, ut omnia honorifice fiant quae tua dignitas in Dei cultu debeat observare. |
| 34 | Quia melius est, sacerdotem Christi in ecclesiastico ministerio laudari, quam in conviviorum apparatu (Prov. XXIII, 20). |
| 35 | Quae laus est tantum accumulare mensam tuam, ut vix portari possit, et Christus ante ostium esuriat? |
| 36 | qui dicturus erit in die terribili: Quandiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). |
| 37 | Omnino habeas in comitatu tuo prudentem dispensatorem, qui pauperum curam sollicita pietate provideat. |
| 38 | Melius est pauperes edere de mensa tua, quam histriones vel luxuriosos quoslibet. |
| 39 | Ebrietatem sectantes, beato Hieronymo dicente, quasi inferni foveam devita. |
| 40 | Duo mala sunt. |
| 41 | Primum: contra praeceptum Dei agere, qui ait: Cavete vos ab omni ebrietate et crapula (Luc. XXI, 34). |
| 42 | Secundum: inde laudem quaerere, unde poenitentiam agere debuit. |
| 43 | Beatus homo qui non respicit in vanitates et ad insanias falsas (Psal. XXXIX, 5). |
| 44 | Insania est vestimentorum pompa, et assidua ebrietatis luxuria, propheta dicente: Vae vobis qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isai. V, 22). |
| 45 | Qui his delectatur, ut Salomon ait, non erit sapiens (Prov. XX, 1). |
| 46 | In te enim exemplum sit totius sobrietatis et continentiae. |
| 47 | Verba Dei legantur in sacerdotali convivio. |
| 48 | Ibi decet lectorem audire, non citharistam. |
| 49 | Angusta est domus; utrosque tenere non poterit. |
| 50 | Non vult rex coelestis cum paganis et perditis nominetenus regibus communionem habere, quia Rex ille aeternus regnat in coelis, ille paganus perditus plangit in inferno: voces legentium audire in domibus tuis, non ridentium turbam in plateis. |
| 51 | Clericorum tales habeas socios, ex quorum conversatione tua laudetur auctoritas. |
| 52 | Filius sapiens gloria est patris, et contra filius stultus ignominia est matris (Prov. X, 1). |
| 53 | Quomodo, dicente Apostolo (I Tim. III, 5), curam Ecclesiae poterit habere, qui suam domum nescit regere? |
| 54 | Ovicula quae de mensa comedit pastoris, vagabundis errat gressibus. |
| 55 | Quomodo cautam habet conversationem, quae libero pede per campi latitudinem discurrit? |
| 56 | Et ex doctrina discipulorum augetur sapientia doctoris: qui studiose docet quod novit, saepe agnovit, divina donante gratia, quod ignorat. Maledictus qui abscondit frumenta in populis (Prov. XI, 26), et beatus qui seminat super omnes agros. |
| 57 | Mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua. |
| 58 | Quia nescis quid melius oriatur, etsi utrumque hoc optimum est (Eccle. XI, 6). |
| 59 | Nullus erit in hoc saeculo sempiternus; ideo contendat quisque, ut ibi bene vivat ubi sempiternus erit. |
| 60 | Noli, obsecro, charitatis hortamenta spernere. |
| 61 | Scio [Edit., scito] te haec omnia melius nosse et perfectius operari. |
| 62 | Sed magni amoris affectus me optima tibi suadere cogit. |
| 63 | Aequum est ut quod charitas libenter impendit, humilitas gratanter accipiat. |
| 64 | Summa Dei pietas multis feliciter annis Conservet charos, teque tuosque simul Sis memor Albini, memoret te Christus in aevum, Iam tibi perpetuum sit sine fine decus. |