monumenta.ch > Alcuinus > 75 > 59 > 50 > 56 > 16 > 69
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LVIII. AD ARNONEM. (Anno 797, mense Septembri.) Litteras illius se accepisse significat, et de silentio multarum rerum conqueritur. <<<     >>> EPISTOLA LXX. AD SPERATUM EPISCOPUM. (Anno 797.) Illum a vanitatibus huius vitae dehortatur; inculcat vero officia episcopis convenientia.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXIX. AD ARNONEM EPISCOPUM SALISBURGENSEM. (Anno 797.) Commendat illi quemdam filium; de reversione regis; de sancti Pauli causa et aliis informari cupit: suspirat ad Dei visionem, et ad superna desideranda hortatur.

1 Venerabili Patri et amabili fratri et desiderabili filio in totius charitatis iucunditate salutem.
2 [Satis mihi placet concordia inter filium meum et fratrem tuum, quem vocatus visitare venisti.
3 Et bene fecisti me hortando ad charitatem eius reverti, unde nunquam aversus fui; licet dubitationem aliquam agnovissem de mea fide in tuis suavissimis apicibus.
4 Quod vero dixit, ut habuissem eum in domo ad erudiendum, nullatenus a quoquam ante audivi. Tamen] scias, quod in camera humilitatis superbiae non placet habitare, quia quod illa aedificat hoc ista destruit.
5 Ecce ego, quantum in me est, apertas habeo manus amplectari venientem, non respuere precantem.
6 Hoc apud omnes servare praefinivi, ut nullum abiicerem, sed, quemcunque potuissem, attraherem.
7 [Quanto magis de tam probato viro et tam laudabili persona et tantis mihi bonis ex multo tempore coniuncto, credere dissidium [ Ms., descidium] non debuit sancta et venerabilis prudentia vestra.
8 Quod vero de filio meo, fratre et nepote tuo, durius scripsisti, videat charitas et pietas tua ne inanis fiat labor noster, et ne perdatur anima pro qua Christus mori non dubitavit.
9 Ecce eum remisi tuae dilectioni, ut facias de illo sicut videatur prudentiae [Al., providentiae] vestrae; in tua enim potestate est vel ille, vel beneficia quae habet.
10 Fac secundum quod ex illius intelligas, ante oculos tuos, meritis, non secundum verba invidorum.
11 Nihil enim mecum potest in tristitiae spiritu proficere.
12 Unum e duobus mihi videtur consilium: aut ex nostra gratia eum domno regi commendes; vel tecum habeas; donec agnoscas ex illius conversatione, quid de eo utile sit, donec iterum nostra, volente Deo, collocutio fiat.
13 Aliquid tamen ut habeat consolationis, forte melius est, secundum humilitatis et obedientiae promissionem, ne continua absorbeatur tristitia (II Cor. II, 7).
14 Et si Witto veniat ad vos, apud eum discere potest.
15 Et si, Deo volente, veniat, vide diligenter: ne inanis fiat habitatio illius vobiscum, ut quantum me tristificat absentia illius, tantum vos laetificet praesentia, et defectus meus vester sit profectus.
16 Et si aliquantum temporis vis eum in monasterio sancti Hrodberti demorari necesse ei esset, propter adiutorium hominum linguaeque notitiam, Aedilbertum habere secum, ut nostris eruditionibus assuetus, et illorum moribus educatus, medius fiat in ambarum partium profectu.
17 Tamen, ut vobis videtur, fiat, et citius me scire faciatis quid vobis placeat.
18 Et de domni regis reversione vestroque itinere vel habitatione, et de domno apostolico, et sancti Pauli causa, et caeteris rebus quae nobis sunt necessaria vel iucunda audire.
19 Hoc scias certissime quod in Toronicis partibus pene nihil remansit vini, frugumque abundantia vix ad medietatem alterius anni.
20 Ideo vadam, volente Deo, visitare fratres, et ordinare res illorum, reversus in his iterum morare partibus.
21 Si domno regi placuisset, ut tibi licuisset apud sanctum Amandum hiemare, forte] aliquantum temporis, Christo miserante, nobis opportunum esset simul habitare, ut frangeretur propheticus panis inter nos, de quo dictum est: Frange esurienti panem tuum (Isai. LVIII, 7).
22 Licuisset nobis assidue una voce et una fide cantare: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Luc. XI, 3).
23 [Et] ex eo vesci, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi, si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Ioan. VI, 51, 52).
24 O! quam iucunda est charitas, et quam dulcis praesentia illius, et quam felix vita, ubi nunquam deerit quod semper amatur! quae nunc in absentem [Al., absente] ardet, tunc in praesente laetatur.
25 Licet ubique Deus praesens sit, tamen aliter in imagine per speculum cernitur, aliter in praesentia per speciem videtur: de qua ipsa Veritas ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
26 Mundetur modo cor in hac peregrinatione, ut in patria illius beatissimae visionis frui liceat.
27 Utamur hoc mundo perituro in charitate non peritura, ut fruamur Deo in gloria permanente.
28 O Domine! [Iesu] fac nos diligere te, et odisse eum de quo dixisti: Mundus me odit (Ioan. XV, 18).
29 Ut per te donum Spiritus Paracleti accipiamus, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum (Ioan. XIV, 17).
30 Noli nos secundum tuae veritatis promissionem orphanos relinquere, sed mitte in nos spiritum veritatis, qui nobiscum maneat in aeternum (Ibid., vers. 16, 17).
31 O Rex gloriae et Domine virtutum (Psal. XXIII, 10), bellator noster et pax nostra, qui dixisti: Confidite, ego vici mundum (Ioan. XVI, 33).
32 Vince et in nobis servis tuis. [Tu scis] quia sine te nihil facere possumus (Ioan. XV, 5).
33 Da cum fiducia servis tuis loqui verbum tuum, et loquentibus exemplis ostendere, quod ore praedicent. Da velle et perficere (Philipp. II, 13); da ut misericordia tua praeveniat (Psal. LVIII, 11), et misericordia tua subsequatur nos (Psal. XXII, 6): praeveniat ad incipiendum, subsequatur ad perficiendum [Al., implendum].
34 Quid plura habemus dicere, nisi ut fiat voluntas tua, qui vis omnes homines salvos fieri? (I Tim. II, 4.) Tua voluntas salus est nostra, gloria nostra et beatitudo nostra.
35 Per quemdam mentis excessum, o frater venerande, haec locutus sum, non tam ordinate quam epistolaris postulat angustia, sed tam affective quam intima cordis compunctio exegit.
36 Tu tamen, dulcissime Pater et familiaris meus, patienter sustine cordis mei lacrymas, et tecum reconde quod mecum audisti.
37 Quis scit, nisi ille qui omnia scit, si cras mihi liceat scribere tibi, aut post cras dulces tecum collationes [Al., consolationes] dicere vel audire?
38 Hodie mihi dedit spatium pietas illa, quae omnia mihi contulit bona quae habeo.
39 Quapropter tacere non debui quia nescio quid ventura pariat dies.
40 Tu vero, unanimis frater, aeternos dies semper habeto in mente, et per patientiam curre iter quod tibi Christus ostendit; quia qui sequitur illum, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ioan. VIII, 12).
41 Ille tibi sit cibus et potus, charitas et gloria.
42 Non subvertat cor tuum ambitio saeculi, adulantium officia, species vanitatis, timor potentium, minae crudelium; sed aedifica domum tuam supra firmam petram (Matth. VII, 24, 25), unde te nullae tempestates evellere valeant.
43 Sed sta intrepidus linguas detrahentium contemnens, et ora laudantium non curans; et quoscunque poteris, gratia auxiliante [superna] tecum in hunc statum vitae rape precibus, monitis, castigationibus, exemplis, ut cum multiplici laboris fructu multiplici dignus mercede appareas in conspectu Domini Dei tui, mihique tuae salutis consocio assiduis sanctitatis tuae precibus subvenire memento: quatenus Salvator omnium me multis peccatorum vulneribus confossum, larga suae pietatis clementia salvare dignetur et constituere, licet extremum, in sorte aeternae beatitudinis tecum, charissime Pater, frater et fili.
Alcuinus HOME

bnf1096.41 bnf2183.96 csg271.182 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LVIII. AD ARNONEM. (Anno 797, mense Septembri.) Litteras illius se accepisse significat, et de silentio multarum rerum conqueritur. <<<     >>> EPISTOLA LXX. AD SPERATUM EPISCOPUM. (Anno 797.) Illum a vanitatibus huius vitae dehortatur; inculcat vero officia episcopis convenientia.
monumenta.ch > Alcuinus > 75 > 59 > 50 > 56 > 16 > 69