Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LVIII. AD ARNONEM. (Anno 797, mense Septembri.) Litteras illius se accepisse significat, et de silentio multarum rerum conqueritur.
| 1 | Dilectissimo filio Aquilae piam et pacificam in Christo salutem. |
| 2 | Audita prosperitate vestra per litteras quas nobis direxistis [et venerunt nobis Idibus Septemb. Sed mirum quod nihil de Candido [ Ms., Cando] meo demandare voluisti. |
| 3 | Misi tibi iam pridem litteras meas per clericum vestrum, cuius nomen non recolo, ut puto, septimas Idus Augusti, et nescio si te invenerunt, et sollicitus fui in his litteris audire aliquid, unde eas dirigeres, vel qua die, vel de quo loco, vel quomodo dispositum habuisses facere secundum Dei voluntatem; et quando te sperarem in has venire partes. |
| 4 | Ego itaque sub festinatione vado ad sanctum Martinum; ibi, volente Deo et domno rege annuente, hiemare disponens]. |
| 5 | Et utinam! |
| 6 | veniat volando Aquila mea orare apud sanctum Martinum, ut ibi amplectar alas illius suavissimas, et teneam, quem diligit anima mea, nec dimittam eum, donec inducam illum in domum matris meae (Cant. III, 4), et osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1), et gaudeamus ordinata charitate invicem [Forte dixissem tibi aliquid, si praesentem te haberem: cur noluisses mihi innotescere, quomodo accepisset vos domnus apostolicus, et quid tibi placuisset in illis partibus: vel quomodo Paulinus Pater meus egisset vobiscum, et quo se divertisset? |
| 7 | Curioso animo meo satisfacere non voluisti. |
| 8 | Ideo pauciores tibi litteras modo scribere volui, non tamen pauca charitate, quas scripsi, scripsi (Ioan. XIX, 22). |
| 9 | Hanc alteram chartam redde obsecro, Candido meo, si vivat, si vobiscum sit. |
| 10 | Nescio cur et ille tacuit, dum tu mihi scripsisti, nisi forte Albinus recessit ex ore illius, cuius dilectio nunquam recedit ex corde meo.] Semper in aeternum valeas et vigeas et floreas, fili charissime |