monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87 > 96 > 44 > 77 > 40 > 32 > 72 > 80 > 99 > 79 > 33 > 89 > 41 > 85 > 53 > 73 > 97 > 76 > 65
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXIV. AD SIMEONEM. (Anno 796.) Memoriam commendat traditarum sibi olim doctrinarum et novas addit. <<<     >>> EPISTOLA LXVI. AD ARNONEM. (Anno 797, mense Augusto.) Gaudet de nuntio adventus illius; multa nosse ab illo desiderat; et de sua commoratione illum instruit.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXV AD SIMEONEM SACERDOTEM. In prosperis et adversis suadet animi moderationem; munera mittit, suadet Romanum Ordinem doceri clerum. Melius se habere nuntiat ex infirmitate. Studium sacrae lectionis et sapientiae commendat.

1 Albinus Simeoni sacerdoti salutem.
2 Gaudeo de tribulatione et prosperitate vestra, fili mi charissime, quia tribulatio corporis salus est animae; et prosperitas vitae huius gaudium est amicorum.
3 Memento, quod omnes sancti tribulationes passi sunt in hoc mundo, quarum acerbitas non est condigna futurae beatitudinis remuneratione.
4 Qui plus oneris portat in dorso, plus sudoris sentit in corpore.
5 Quid est huius saeculi honor, nisi grave pondus viatoris?
6 Liber viator felicius vadit quam sarcinarum magnitudine onustus.
7 Tamen ad mensuram unicuique secundum suam dispensationem dat Deus, aliis sic, aliis vero sic.
8 Sed unusquisque fideliter laboret, ut feliciter regnet cum Christo.
9 Cuculum vernalem avem vestrae direxi sanctitati cum munusculis parvitatis meae: modo vero parvum quid vini direxi vobis et fratribus et amicis; et de stagno [forte, stanno] libras C ad opera necessaria facienda; et caucellos quatuor.
10 Videtur condignum ut domuscula cloccarum stagno tegatur propter ornamentum et loci celebritatem.
11 De ordinatione et dispositione Missalis Libelli nescio cur demandasti; nunquid non habes Romano more ordinatos libellos sacratorios abundanter?
12 Habes quoque et veteris consuetudinis sufficienter Sacramentaria maiora; quid opus est nova condere, dum vetera sufficiunt?
13 Aliquid voluissem tuam incepisse auctoritatem Romani Ordinis in clero tuo, ut exempla a te sumantur, et ecclesiastica officia venerabiliter et laudabiliter vobiscum agantur.
14 Sed rari sunt adiutores, forte dicis; sed maior bonae intentionis labor maiori summae felicitatis remunerabitur corona: et feliciter laborat, qui sibi construit domum in regno Dei, parvis magna et parans caducis aeterna, terrenis coelestia emens; propter unius margaritae emptionem omnia dimittens, ut eam possideat quam invenit, et omnibus praetulit gazarum deliciis.
15 De infirmitate mea vobis praefatus ales dicere potuit.
16 Gloria Deo!
17 aliquantum melius habemus; sed tamen corporis integritas non revenit.
18 Ideo diligentius iubeatis orare pro nobis, quia tempus appropinquat, quo hoc hospitium deserendum est et ignota appetenda.
19 Sed veniat, veniat vestra post nos oratio et eleemosynarum munera gratissima, nobisque nimium necessaria.
20 Ostendatur fides in filio, ut gaudeat Pater in filio sapienti et fideli.
21 Non moritur qui in filio vivit prudenti.
22 Sacrae lectionis studia omnimodis renovate vobiscum, ne pereat labor noster in librorum collectione.
23 Non sit tibi durum pondera auri dare pro acquisitione sapientiae, cui secundum Salomonem nulla comparari in hoc saeculo poterunt (Sap. VII, 8 et 9).
24 Et quid stulto, iterum ait, divitiae, si sapientiam emere non poterit (Prov. XVII, 16)?
25 Quae habitationem in eius corde habebit gratam, qui eam diligere probatur.
26 Multitudo sapientum sanitas est orbis et laus civitatis, in cuius arce habitat.
27 Haec tuo pectore, Domino Iesu donante te, habitationem habeat, charissime fili, semper in aeternum.
Alcuinus HOME

bnf1096.25 bnf2183.96 csg271.182 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXIV. AD SIMEONEM. (Anno 796.) Memoriam commendat traditarum sibi olim doctrinarum et novas addit. <<<     >>> EPISTOLA LXVI. AD ARNONEM. (Anno 797, mense Augusto.) Gaudet de nuntio adventus illius; multa nosse ab illo desiderat; et de sua commoratione illum instruit.
monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87 > 96 > 44 > 77 > 40 > 32 > 72 > 80 > 99 > 79 > 33 > 89 > 41 > 85 > 53 > 73 > 97 > 76 > 65

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik