Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXIV. AD SIMEONEM. (Anno 796.) Memoriam commendat traditarum sibi olim doctrinarum et novas addit.
| 1 | Venerandae dignitatis et dulcissimae charitatis filio Simeoni summo sacerdoti Albinus praesentis prosperitatis et perpetuae beatitudinis in Christo salutem. |
| 2 | Multa mihi fiducia est in fide vestra, et multa laus in bonitate vestra; et magnum desiderium, ut proficias de die in diem in charitate Christi, in conversatione religiosae vitae, et in conspectu Dei in sanctorum gloria meritorum, de quibus saepius sanctitatem tuam litteris meis admonere curavi; ut sicut Dei gratia donante, meque teneros erudiente annos ad hunc feliciter sanctissimae dignitatis perductus es gradum, ita toto cordis mei affectu opto Deum quem deprecor ut semper te in anteriora extendas cum Apostolo, donec pervenias ad sublimem perpetuae beatitudinis coronam: in tantumque praesens tuas implevi precibus aures, et absens oculos apicibus paginarum mearum, ut modo nihil novi invenire valeo, quod transactae sedulitatis meae devotioni [Ms., transacta devotione] possit superaugeri, nisi ut dicta [Ms., dilecta] paternae pietatis vigilanti recorderis animo, et scripta piae admonitionis saepius relegere studeas. |
| 3 | In quibus vero si quid minus meae dilectionis stylo exaratum invenias, non meae culpa est voluntatis, sed obliviosus ignorantiae error, cui tamen fas est ignosci: atque utinam vestrae beatitudinis tam prona sit devotio ad perficiendam scriptae admonitionis seriem, quam mea gaudens est ad monendum charitas. |
| 4 | Hoc tantum unum mihi in hac chartula admonere ratum videbatur, quatenus animi tui nobilitatem, quam in te optime sciebam, et sanctae fidei integritatem quam habere ad omnes solebas, nullis amicorum consiliis, nulla saecularium ambitione desideriorum corrumpi, vel immutari permittas. |
| 5 | Non omnis amicus consiliarius esse poterit, dicente Scriptura: Amici tibi sint multi, consiliarius autem unus (Eccli. VI, 6). |
| 6 | Noli tuam bonitatem aliorum improbitate obscurari. |
| 7 | Nolo amor tuus quem bona pietate et voluntate ex tuis vel alienis commeruisti, alterius negligentia vel malitia obruatur; sed ut proficias in sapientia, in amore, et honore coram Deo et hominibus, ut nihil tibi desit in ulla gratia, sed ubique pius appareas et amabilis Deo et omni populo. |
| 8 | Vestrae beatitudinis auctoritatem, et bonae voluntatis affectum Deus Christus augere, exaltare et conservare dignetur in aeternum, domine fili in Christo charissime, et in omni bono desiderantissime. |