Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LXI. AD OSBALDUM. (Anno 796.) Osbaldum, quem suspectum habet ob regicidium et turbas populi, hortatur, ut vitam mutet, et suae ac gentis saluti consulat.
| 1 | Dilecto amico Osbaldo Alcuinus diaconus salutem. |
| 2 | Poenitet me tui quia non obedisti mihi, qui ante biennium persuasi tibi in litteris meis laicam te demittere conversationem, et Deo servire secundum votum tuum. |
| 3 | Ecce modo peior fama, infelicior causa turbavit vitam tuam. |
| 4 | Revertere tamen, revertere et imple quod vovisti, et quaere causam quomodo ad Dei servitium pervenire valeas, ne pereas cum impiis, si innocens es de sanguine Domini tui; si vero nocens in consensu vel consilio, confitere peccatum tuum, et reconcilia te Deo, et fuge societatem sceleratorum. |
| 5 | Melius est tibi amicitia Dei et sanctorum quam inique agentium. |
| 6 | Noli addere peccatum super peccatum per vastationem patriae, per sanguinis effusionem. |
| 7 | Cogita quantus sanguis per te, vel per propinquos tuos regum, principum et populi effusus est. |
| 8 | Infelix generatio, per quam tanta mala evenerunt patriae. |
| 9 | Libera te, obsecro per Deum, ne anima tua pereat in aeternum. |
| 10 | Dum lucem habes, curre, propera, festina ad Dei misericordiam, qui paratus est poenitentes suscipere et convertentes ad se consolari, ne veniat tibi dies, qua velis et non possis. |
| 11 | Noli erubescentiam opponere tibi dimittendi [Ms., demittendi] quod cepisti: maior est erubescentia animam tuam perpetualiter perire, quam impios viros praesentialiter deserere; sed magis, si quoslibet ex illis convertere valeas ab impetrata [perpetrata] malitia, fac diligenter, ut habeas mercedem conversionis tuae a malo, et alterius pariter. |
| 12 | Et haec est charitas, quae cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 9); et haec faciens vive feliciter et valeto in pace. |
| 13 | Deprecor ut haec chartula saepius in praesentia legatur tua, ut recorderis tui ipsius in Deo, et cognoscas quantam curam iam longe positus habeam salutis tuae. |
| 14 | Si quid valeas suadere genti, cum qua exsul eris, de salute sua, noli negligere, ut citius Dei donante gratia pervenias ad tuam etiam salutem. |