monumenta.ch > Alcuinus > 75 > 59
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LVIII. Consolatoria ad matrem de morte filii. (Anno 796.) <<<     >>> EPISTOLA LX. AD AERDUULFUM REGEM. (Anno 796.) Hortatur regem ad solium evectum, ut et suam et populi salutem procuret. Exemplo antecessorum illum terret.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LIX. AD EDILBURGAM. (Anno 796.) Revocat in memoriam doctrinas illi aliquando datas; dolet de patriae infidelitate; commendat orationibus Liudgardam nobilem feminam.

1 In Domino dilectissimae filiae Edilburgae salutem.
2 Quia invida terrarum longinquitas mutuae confabulationis prohibet dulcedinem, datur nobis litterarum officio charitatis demonstrare suavitatem, ut [Ms., et] quod vox non valet, hoc charta loquatur; idcirco hortamenta salutis non minore debemus veneratione curare quam praesentis colloquii admonitionem.
3 In ista saepe timor suadet consensionem; in illa fides legentis cooperatur saluti.
4 Quae te, venerabilis filia, conscia summae divinitatis cognitione admonui, haec te tantum deprecari ut mente retineas firma, satis necessarium duximus [Ms., diximus]: Nec aliquid novi litteris demandare possum quod tunc [Forte, nunc] sermone tibi ingererem.
5 Scis ipsa quam diligenter te de corporis castitate et animae rogavi sanctitate, qualiter te de humilitatis officio, de orationum vigilantia, de eleemosynarum largitate, de confessionis puritate et fidei firmitate, et sanctae ubique charitatis observantia studiosissime instruxi, ut his gradibus ad coelestis gloriae ascenderes celsitudinem.
6 Ecce!
7 me modo infidelitas patriae in tantum horret, ut reverti timeam [Ms., timeo], nesciens quid de illa proficere valeam, nisi perituram plangere, et lacrymantis Ieremiae lamentationes saepius revolvere, qui quadrivario alphabeti [Ms., albabeti] ordine ruituram luxit Ierusalem, et huius ruinae pars aliqua tibi calidas, ut reor, pro causa dilectae [Ms., delicte] sororis excitavit lacrymas.
8 Tamen hortanda est, ut in coenobio militet Christo, quae thalamo privata est viri: et fiat ei temporalis tristitia incitamentum laetitiae sempiternae.
9 Tu nominis nostri fideliter cum tuis omnibus in sacrosacris orationibus vestris memor esto, obsecro.
10 Liudgardam quoque nobilem feminam, quae tibi munusculi loco pallium direxit, habeto in dilectione ut sororem; illiusque nomen cum nominibus sororum tuarum per ecclesiasticas chartas scribere iube.
11 Honorabilis tibi est amicitia illius et utilis.
12 Misi dilectioni tuae ampullam et patenam ad offerendam in eis Domino Deo tuis manibus oblationem.
13 Et dum oculis illa aspicias, dicito: Christe miserere Alcuini servuli tui.
14 Et velim te quotidiana consuetudine usum habere offerendi Deo munus ad altare, quia apostolica auctoritas hanc constituit consuetudinem; ideo non est omittenda sed diligenter prosequenda.
15 Vive Deo felix charissima filia, semper
Et memor Alcuini dulcis amica vale.
Alcuinus HOME

bnf1096.11 bnf2183.96 csg271.182 tbl8.1v