Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LVIII. Consolatoria ad matrem de morte filii. (Anno 796.)
| 1 | Charissimae in Christo matri, fidelis in charitate filius Alcuinus diaconus salutem. |
| 2 | Multi sunt in prosperitate amici, in adversitate rari; et eo chariores quo rariores; et cum saeculo mutantur mentes. |
| 3 | Quidam in felicitate alterius hilarescunt, infelicitatis tempestatem refugiunt [Ms., refugit]. |
| 4 | Nam sicut lux et tenebrae variantur vices suas, ita huius vitae prosperitas et adversitas variabiles sunt. |
| 5 | Sed forti animo toleranda sunt tristia quae accidunt [Ms., tristitia quae accedunt], et moderata laetitia suscipienda quae hilarescunt. |
| 6 | Ideo mater modesta et pia in filii morte non multum lugere debet: magis seipsam praeparare debet dignis meritis, ut ad illam perveniat vitam, ubi nemo timetur inimicus, nemo deseritur amicus. |
| 7 | Habet bona mater Christum consolatorem pro filio, qui nunquam derelinquit sperantes in se. |
| 8 | Melius gaudere in vivente, quam dolere in moriente [Ms., viventem, morientem]. |
| 9 | Cur plangimus quod immutare non possumus? |
| 10 | Mortuus ad vitam praesentem revocari non valet; vivus ad mortuum pervenire poterit. |
| 11 | Corpus quod tanta cura colimus, postmodum vermium esca erit. |
| 12 | Anima itaque meritorum qualitate vel gaudebit, vel contristatur; et qualem sibi in paucis his diebus praeparabit habitationem, talem aeternis recipiet temporibus. |
| 13 | Quapropter singulis momentis laborandum est pro requie animae, ut dum semper vivere debet, et semper beate et feliciter vivat. |
| 14 | Habeto me, obsecro, mater dulcissima, licet indignum [Ms., indigno] pro carnali filio spiritalem filium, non minore fide te diligentem, quamvis minore dignitate vigentem: nec de longinquitate vel vilitate faciei meae contristeris, dum mea tecum [cum] consolatione sancti Spiritus charitas fideliter manet; et quod in me optimum est, id est fides non ficta et charitas indeficiens, tecum semper habebis. |
| 15 | Ignorans in huius tempestatis miseria [Ms., miseriam] quae nuper nostram turbavit gentem, quo te tua fortuna ferret vel voluntas; idcirco nescivi quo te consilio roborarem, nisi ut toto corde Deo Iesu servires, et totam tuae consolationis spem in illius componeres pietatem, qui ait: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. |
| 16 | Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29). |