monumenta.ch > Alcuinus > 3 > 14 > 51 > 21 > 81 > 11 > 88 > 19 > 31 > 42 > 15 > 61 > 18 > 62 > 94 > 17 > 57
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LVI. AD EANBALDUM EPISCOPUM. (Anno 796, circa mensem Augustum.) Gratulatur adeptam dignitatem; hortatur ad curam pastoralem, et bene omnia ordinanda; se vero memoriae et orationibus commendat. <<<     >>> EPISTOLA LVIII. Consolatoria ad matrem de morte filii. (Anno 796.)

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LVII. AETHELREDO EPISCOPO, NE GREGEM DESERAT. (Anno 796.) Consolatur in persecutione ac tribulatione; et ad virilem perseverantiam, ne ab ovibus fugiat, hortatur.

1 Acceptis litteris tuis, frater sancte!
2 laetus de salute tua, sed tristis de tribulatione et persecutionibus, quas te pati a gente tua in illis tuis apicibus agnovi.
3 Attamen beatos esse, Domino dicente, legimus, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10).
4 Quapropter suadeo tibi, frater venerande!
5 ut viriliter in fide integra et devotione infatigabili, pro commissis tibi a Christo ovibus certare non cesses, ne mercenarius fugiens, et non pastor firmus ab ipso Domino et pastore omnium deputeris (Ioan. X).
6 Aspice in eum, qui pro ovibus suis animam suam posuit (Ioan. X, 11), qui omnibus generaliter praecipiens dixit: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX, 23).
7 Cui gregem Christi abiturus relinquis?
8 Nec haec dico quasi me excusando ad benefaciendum servis Dei, sed magis te adhortando, ut bona, quae incepisti facere, ad finem aeternae salutis perducas.
9 Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22).
10 Idcirco scripsi ad Offanum regem ut te adiuvaret, et defenderet sanctam Ecclesiam secundum suam possibilitatem [Al., potestatem]: quatenus tibi liceat Deo servire, et talentum tuum multiplicare in loco, ubi accepisti eum; et mercedem exspectare perpetuae beatitudinis, dicente Domino tuo: Euge serve bone et fidelis (Matth. XXV, 21).
Alcuinus HOME

bnf1096.67 bnf2183.96 csg271.147 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik