Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LVI. AD EANBALDUM EPISCOPUM. (Anno 796, circa mensem Augustum.) Gratulatur adeptam dignitatem; hortatur ad curam pastoralem, et bene omnia ordinanda; se vero memoriae et orationibus commendat.
| 1 | Dilectissimo in Christo filio Eanbaldo archiepiscopo devotus per omnia pater Albinus salutem. |
| 2 | [Laus et gloria Domino Deo omnipotenti, qui dies meos in prosperitate bona conservavit, ut in filii mei charissimi exaltatione gauderem, et aliquem ego ultimus Ecclesiae vernaculus, eius donante gratia qui est omnium bonorum largitor, erudirem ex filiis meis qui dignus haberetur dispensator esse mysteriorum Christi (I Cor. IV, 1), et laborare vice mea in Ecclesia, ubi ego nutritus et eruditus fueram, et praeesse thesauris sapientiae, in quibus me magister meus dilectus Helbrechtus archiepiscopus haeredem reliquit. |
| 3 | Nunc vero mihi omni intentione precanda est divina clementia, ut mihi superstes sit in hac vita, qui mihi solatio semper fuit in sua obedientia: non quod mortem meam optare velim, sed ut vita illius prolongetur. |
| 4 | Non enim filii patribus, sed patres filiis haereditare debent]. |
| 5 | Ecce, charissime fili! |
| 6 | omnia per Deum habes, quae sperare potuit homo, etiam et plus quam nostra parvitas [Al., pravitas] sperare auderet. |
| 7 | Modo vero viriliter fac et fortiter. |
| 8 | Opus Domini quod habes in manibus perfice ad mercedem animae nostrae et ad salutem multarum animarum. |
| 9 | Non cesset lingua tua in praedicando, non pes tuus in circueundo gregem tibi commissum, non manus tua a laborando, ut eleemosynae fiant, et sancta Dei ubique exaltetur Ecclesia. |
| 10 | Esto forma salutis omnium. |
| 11 | In te sit exemplum conversationis sanctissimae (I Thessal. I, 7), in te sit solatium miserorum, in te confortatio dubitantium, in te disciplinae rigor. |
| 12 | In te veritatis fiducia, in te totius bonitatis spes. |
| 13 | Non te saeculi pompa exaltet, non ciborum luxus enervet, non vestimentorum vanitas emolliat, non adulantium linguae decipiant, non detrahentium adversitas conturbet, non tristia frangant, non laeta elevent. |
| 14 | Non sis arundo vento agitata (Matth. XI, 7), non flos aura tempestatis decidens (Iacob. I, 11), non paries ruinosus (Psal. LXI, 4), non domus super arenam posim (Matth. VII, 24, 26), sed templum esto Dei vivi super firmam petram constructum, cuius ipse sit Spiritus Paraclytus inhabitator. |
| 15 | Quanti putas possunt esse tibi dies? |
| 16 | Finge in animo quasi quinquaginta annos: et ecce haec finem habent. |
| 17 | Nec ad hoc pervenire putandum est. |
| 18 | Infirmitas corporis tui te fortem faciat in anima, et cum Apostolo: Quando infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII, 10). |
| 19 | Castigatio corporis profectus sit animae. |
| 20 | Mitem te et humilem ad meliores ostende, durum et rigidum ad superbos, omnibus omnia factus, ut omnes lucrare posses (I Cor. IX, 22). |
| 21 | Habeas in manibus tuis mel et absinthium, quidquid cui placeat, edat ex illis. |
| 22 | Cui de pia praedicatione vesci libeat, accipiat mel; qui dura invectione indigeat, bibat ex absinthio, ita tamen, ut liceat ei mel veniae sperare, si rosea confusio poenitentiae praecedat. |
| 23 | Omnia vestra honeste cum ordine fiant (I Cor. XIV, 40). Tempus statuatur lectioni, et [oratio] suas habeat horas, et missarum solemnia proprio tempore conveniant. |
| 24 | Qui diem sapit, Domino sapit (Rom. XIV, 6). |
| 25 | Sit modesta in conviviis laetitia; sit casta in ieiuniis laetitia; lavetur poenitentia facies: ungatur oleo misericordiae caput, ut omnia acceptabilia fiant Domino Deo, qui te elegit sibi sacerdotem. |
| 26 | Omnis namque pontifex ab hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his, quae sunt ad Deum (Hebr. V, 1). |
| 27 | Aaron stabat cum turribulo dignitatis suae inter vivos ac mortuos, ut ira Dei non ardesceret plus in populo (Num. XVI, 47, 48). |
| 28 | Sacerdos vero Dei [Verbi] et voluntatis illius praedicator debet esse in populum, et intercessor ad Deum pro populo, quasi mediator inter Deum et homines. |
| 29 | Qui sublimem ascendit locum, cavere debet ne cadat, quia ruina altioris loci periculosior esse dignoscitur. |
| 30 | Qui stat, videat ne cadat. |
| 31 | (I Cor. X, 12). |
| 32 | Qui iacet, contendat, ut resurgat: et qui currit, caveat ne offendat, ne bravium illius alter accipiat. |
| 33 | Omnes quidem stare nos oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque, quidquid in corpore gessit (Rom. XIV, 10; II Cor. V, 10). |
| 34 | Tunc non erit tempus oleum emendi, ideo ante praevideamus; nec tunc vacua vasa habeamus (Matth. XXV). |
| 35 | Sint modo lumbi praecincti et lucernae ardentes in manibus praedicatoris (Luc. XII, 35), ut tunc fulgeat sicut sol in regno Patris sui, et pro multiplicatione pecuniae sibi commissae laudetur a Domino suo, et honoretur aeterna gloria. |
| 36 | Noli Dominum te putare saeculi, sed dispensatorem; non te numerus propinquorum avarum faciat, quasi illis in haereditatem congregare debeas. |
| 37 | Non deerit occasio congregandi, si cupiditatis, quae est omnium radix malorum, [fomes] inardescit. |
| 38 | Nullus haeres melior est Christo: nemo tui thesauri fidelior custos est. |
| 39 | Nam manus pauperis gazophylacium est Christi. |
| 40 | Quod ex tuis obtutibus illi commendare placeat, hoc per manus miserorum mitte. |
| 41 | Duplex fiat eleemosyna tua, una in salvandis animabus, altera in adiuvandis corporibus egentium. |
| 42 | Ideo presbyteri duplici honore, iuxta Apostolum, digni habendi sunt, quia duplici probantur fungi ministerio (I Tim. V, 17). |
| 43 | Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 6, 7); et qui seminat in benedictione, de benedictionibus metet, et qui plus laborat, plus mercedis accipiet. |
| 44 | Sint tui socii honestis moribus ornati, non vestimentorum vanitate notabiles, sed morum dignitate laudabiles. |
| 45 | Gloria patris, filius sapiens. |
| 46 | Non sint ebrietatis sectatores, sed sobrietatis amatores, ut ex illorum bonis exemplis aedificentur plurimi. |
| 47 | Non inaniloquium vel scurrilitas, sed sancta ex ore eorum audiatur psalmodia. |
| 48 | Non per campos discurrentes vulpes agitando declament, sed tecum equitando [Cod. Sal., aequando], psalmos dulci modulamine decantent. |
| 49 | Nunquam sacrae benedictionis pallio induaris absque diaconorum astantium ministerio. |
| 50 | Habeas et subdiaconos, caeterosque ordinatim gradus Ecclesiae, quatenus septiformis in donis sancti Spiritus Ecclesia septiformi ecclesiasticorum graduum distinctione fulgeat. |
| 51 | Habeat unusquisque gradus dignitatis suae locum et vestimentum; et si in conviviis ordo seniorum et dignitatum servandus est, quanto magis in Ecclesia Christi? |
| 52 | Sit clerus in habitu honestatis, et vultu constantiae; et in voce moderata cantantes, magis Deo placere nitentes quam hominibus (I Thessal. II, 4). |
| 53 | Exaltatio immoderata vocis iactantiae signum est: sed omnia in humilitate et honeste fiant, et non despiciant Romanos discere ordines, quatenus caput Ecclesiarum Christi, secundum facultatem virium imitantes benedictionem a beato Petro principe apostolorum, quem Dominus noster Iesus Christus caput electi sibi gregis statuit, habere mereantur aeternam. |
| 54 | Sicut apis sapientissima omnia, quae honestatis sunt, discendo probate, et quae optima esse videntur, eligendo retinete. |
| 55 | Praevideat sancta solertia tua magistros pueris, clero [Baluz., clerici] segregentur, separati more illorum, qui libros legant, qui cantilenae inserviant, qui scribendi studio deputentur. |
| 56 | Habeas et singulis his ordinibus magistros suos, ne vacantes [Al., vagantes] otio vagi discurrant per loca, et inanes exerceant ludos, vel aliis mancipentur ineptiis. |
| 57 | Haec omnia et solertissima, fili charissime! |
| 58 | tua consideret providentia, quatenus in sede principali gentis nostrae totius bonitatis et eruditionis fons inveniatur, et ex eo sitiens viator vel ecclesiasticae disciplinae amator, quidquid desiderat anima sua, haurire valeat. |
| 59 | [Habetis me devotissimum in his omnibus, licet in peregrinis habitantem, adiutorem]. |
| 60 | Consideret quoque tua diligentissima in eleemosynis [pietas] ubi xenodochia, id est, hospitalia fieri iubeas, in quibus sit quotidiana pauperum et peregrinorum susceptio, [et ex nostris substantiis habeant solatia. |
| 61 | Ecce ego duplici fatigatus molestia, id est, senectute et infirmitate: et forte appropinquat dies metuendus, quo conteratur hydria supra fontem, et recurrat vitta aurea (Eccle. XII, 6). |
| 62 | Revertatur pulvis in terram suam, spiritus ad Deum qui dedit illum (Eccle. XII, 7), et valde timidus pavesco, quo examinet, tunc iudicandus sit. |
| 63 | Tu, fili fidelissime! |
| 64 | labora pro anima Patris tui, sive nunc in hoc pulvere mortis; sive tunc in iudicium properantis, ut requiem habeat et etiam veniam peccatorum suorum, ut maculae, quae adhaeserunt illi ex hac lutulenta habitatione corpusculi, fraterna intercessione abluantur. |
| 65 | Sed et post hanc conscriptionem animae meae etiam omnes filios meos, fratres et amicos, sive qui mecum sunt in peregrinatione, sive qui tecum versare videntur in patria, tuae commendo diligentissimae fidelitati, ut habeas illos quasi proprios, et non extraneos. |
| 66 | Ad te respiciant omnes, in te gaudeant, in te consolationem habeant, te honorent quasi patrem; tu illos ama quasi filios, ut sit una pax omnium et concordia in charitate Christi, qui vos omnes in sua magna pietate et misericordia coelesti benedictione abundare faciat, protegat, regat, atque gubernet, et in omni bonitate proficere faciat ad augmentum mentis meae, et profectum salutis vestrae, ad exaltationem multorum, quatenus plurimi vestris bonis exemplis erudiantur, atque ad vitam vobiscum mereantur venire sempiternam. |
| 67 | Haec, rogo, chartula melius scribatur, et tecum pergat, tecum maneat, et saepius vice linguae paternae tecum loquatur, fili mi! |
| 68 | fili charissime! |
| 69 | et fili in Christo desiderantissime. |
| 70 | Omnipotens Deus in sua magna pietate vos ad exaltationem sanctae suae Ecclesiae multis feliciter annis in hac praesenti vita proficere faciat, et in futura gloriam tibi aeternam concedere dignetur]. |