monumenta.ch > Alcuinus > 75 > 59 > 50 > 56 > 16 > 69 > 60 > 90 > 43 > 24 > 55
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LIV. AD DILECTISSIMOS AMICOS EBORACENSES. (Anno 796, mense Augusto.) Hortatur, ut in electione episcopi simoniacam labem evitent. <<<     >>> EPISTOLA LVI. AD EANBALDUM EPISCOPUM. (Anno 796, circa mensem Augustum.) Gratulatur adeptam dignitatem; hortatur ad curam pastoralem, et bene omnia ordinanda; se vero memoriae et orationibus commendat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LV. AD QUEMDAM. (Anno 796, mense Augusto.) Rogat ut ecclesiam, dum novus episcopus eligendus est, ab omni violentia defendat, diesque aeternos in mente habeat.

1 Domino omnium dilectissimo aeternam in Christo salutem.
2 Audiens ab Eanbaldo famulo vestro optatae prosperitatis vestrae sospitatem, valde me gavisum fateor; quia charitas et fides quae olim in pectore nostro habitare coepit, nunquam recedere poterit.
3 Et quanto plus tempus remunerationis appropinquat, tanto magis observare debebit: ut qui prius transierit a saeculo, amicum sibi sentiat reliquisse in saeculo.
4 Me vero filium tuum febrium acerbitas et regis tardatio in Saxonia retinuit, ut ad vos venire non potuerim, sicut desideravi.
5 Concedat mihi clementia divina faciem tuam in laetitia videre, antequam moriar.
6 Opto et obsecro, ut in ea te honoris dignitate, si fieri possit, inveniam, in qua te pergens videbam.
7 Tamen, si aliud aliquid tuo placeat animo, rogo ut nullam violentiam super ecclesiam Christi fieri ullatenus permittas; sed fratres libera electione in timore Dei summi, optimum Deo donante eligant.
8 Quia in sanctis canonibus terribile anathema legitur super omnes, qui violentiam aliquam inferunt super ecclesiam Christi.
9 Scito te semper dilexisse familiam nostram, et plurima illis bona fecisse.
10 Sed nunc maxime indigemus, ut bene illis agamus; ut ubi nobis requies erit aeterna, ibi sint quoque intercessores perpetui pro nobis.
11 Tempus est nunc nobis praevidere dies aeternos, et cum omni modestia et integritate, et eleemosynarum largitate, viam nobis praeparare ad coelos.
12 Omnis gloria transitoria est et quasi umbra recedet (Iob. VIII, 8, 9).
13 Ideo ad aeternam bonis operibus properemus gloriam.
14 Omnes saeculi vitemus vanitates, ut ad beatitudines coelestes pervenire mereamur.
15 Dies huius vitae, qui nobis restare videntur, vivamus Deo, ut post hanc illius consequamur misericordiam.
16 Divina tibi clementia huius vitae dies felices concedat, et aeternam cum sanctis suis tribuere gloriam dignetur, domine pater dilectissime.
Alcuinus HOME

bnf1096.67 bnf2183.96 csg271.108 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik