Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LIV. AD DILECTISSIMOS AMICOS EBORACENSES. (Anno 796, mense Augusto.) Hortatur, ut in electione episcopi simoniacam labem evitent.
| 1 | Dilectissimis amicis salutem. |
| 2 | Rogo vos per charitatis fidem, ut fideliter et sapienter in electione pontificis faciatis, si necesse sit, electionem fieri antequam veniam. |
| 3 | Iterum iterumque obtestor vos per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut nullatenus aliquem sinatis per simoniacam haeresim episcopatum acquirere, quia omnino perditio gentis est, si fiet. |
| 4 | Et est haeresis pessima, simoniaca videlicet, quam sanctus Petrus aeterno anathemate damnavit (Act. VIII, 14, 20, seq.). |
| 5 | Qui vendit episcopatum, aurum accipiet, sed et regnum Dei perdet. |
| 6 | Hucusque sancta Eboracensis ecclesia in electione sua inviolata permansit. |
| 7 | Videte ne in diebus vestris maculetur. |
| 8 | Si illa, quod absit, auctoritatem amittit ecclesiasticam, timeo ne vos regnum amittatis aeternum. |
| 9 | Iudas vendidit sponsum, id est, Christum. |
| 10 | Qui autem vendit sponsam, id est, Ecclesiam, eiusdem criminis reus est: quia Christus et Ecclesia unum corpus sunt, Apostolo teste (Ephes. V, 23). |
| 11 | Venditor vero necesse est extra Ecclesiam sit; at qui extra Ecclesiam est, ubi erit, nisi cum diabolo in aeterna perditione? |
| 12 | Nolite metuere veritatem vobis dicentem audisse. |
| 13 | Hoc enim quod dico, libri Spiritu sancto prolati testantur. |
| 14 | Opto enim vos immaculatos in conspectu Dei esse, et in hoc saeculo feliciter regnare, et in perpetuo gaudere cum Christo. |
| 15 | Vivite et valete felices in Christo. |