Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LIII. AD FRATRES CORBEIENSES. Laudat illorum bonam conversationem a se olim expertam. Commendat se illorum orationibus, et hortatatur ad virtutis studium.
| 1 | Sanctissimis in Christo fratribus, sub protectione beati Leodegari episcopi Deo servientibus, Alcuinus salutem. |
| 2 | Olim magistri mei vestigia secutus vestrae congregationis laudabilem conversationem videbam et amabam, meque ipsum inter vos esse desiderabam, quasi unus ex vobis. |
| 3 | Unde deprecor, charissimi fratres! |
| 4 | vestram piissimam dilectionem, ut dignemini me in sanctis orationibus vestris fratrem habere, quasi unum ex vobis, ut vestrae sanctitatis intercessione peccatorum meorum merear a Deo Iesu indulgentiam accipere, qui est salus et beatitudo omnium in se sperantium; quem vos in sancta religione regularis vitae semper honorate, et amate, quatenus dignam in vobis, sicut certissime credimus, mansionem sibi inveniat. |
| 5 | Quid illi congregationi prosperitatis deesse poterit, ubi ille est in medio, qui ait: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XXVIII, 20). |
| 6 | Pacem semper habete veram in charitate sancta; et obedientiam sine murmuratione, et humilitatem sine simulatione, quae sunt maxime monachicae vitae virtutes, et Spiritui sancto amabiles ad habitandum in eis: atque erudite pueros et adolescentulos vestros, cum omni diligentia, in castitate et sanctitate, et disciplina ecclesiastica, ut digni habeantur vestrum post vos tenere locum, et pro vobis sanctis orationibus, Deoque acceptabilibus assidua consuetudine intercedere. |
| 7 | Dominus Deus qui vos in ovile sanctitatis congregavit, ipse numerum vestrum augere dignetur, et a dextris sibi in die iudicii stare concedat, ad audiendam amabilem sententiam, qua dicturus erit sanctis suis: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). |