Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA LI. AD MONACHOS VEDASTINOS. (Circa annum 796.) Versus et missas aliquot mittit; illorum se orationibus commendat, et ad virtutes religiosas hortatur.
| 1 | Charissimis in Christo fratribus humilis levita Albinus salutem. |
| 2 | Sicut domini abbatis, vestraque suavissima charitas demandavit, versus per singulos titulos ecclesiarum et altaria singula dictavimus, et utinam tam rationabiliter quam libenter; quia vestrae sanctitatis iussio compellit citato dictare sermone; tamen vestra pietas defendat, quae nostra humilitas obedienter exaravit. |
| 3 | Missas quoque aliquas de nostro tuli Missale ad quotidiana et ecclesiasticae consuetudinis officia. |
| 4 | Primo in honore summae Trinitatis, deinde ad sanctorum intercessiones deprecandas, etiam et angelorum suffragia postulanda, quae multum necessaria sunt in hac peregrinatione laborantibus. |
| 5 | Postea sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae missam superaddidimus per dies aliquot, si cui placuerit, decantandam; nec non et sancti Vedasti Patris vestri et protectoris nostri dictavimus missam, quatenus illius familiaris advocatio sempiternum suis famulantibus afferret solatium. |
| 6 | Pro peccatis quoque et eleemosynam facientibus adiunximus orationes, quatenus si quis vel pro suis negligentiis vel pro aliorum benefactis offerre voluisset, haberet convenientes intercessiones suae voluntati. |
| 7 | Arbitror vos melius haec omnia vel in sacramentis vestris conscripta, vel in consuetudine quotidiana habere. |
| 8 | Tamen ne inobediens vestrae essem dilectioni, scripsi, quod nos in consuetudine habemus, et vobis proficuum esse putavi, obsecrans ut mei nominis memoriam habeatis, vel inter has, vel inter alias vestrae sanctitatis intercessiones. |
| 9 | Ut vere fateor, multam habeo fiduciam in vestris sanctis orationibus ad promerendam misericordiam Domini nostri Iesu Christi, qui vos custodiat et in omni bonitate proficere faciat, et orationes vestras exaudire dignetur vel pro vivorum salute, vel pro morientium profectu. |
| 10 | Vos vero, viri fratres! |
| 11 | in unitate charitatis firmiter permanete, et in humilitatis obedientia solerter assistite. |
| 12 | Iste est honor vester coram hominibus; ista est via vestra ad regnum Dei. |
| 13 | In his enim mercedem a Deo sperare debetis; ad hos enim sanctissimos tramites, seniores qui sunt, iuniores deducant. |
| 14 | Corripite eos in spiritu mansuetudinis, et bona illis praebete exempla, ut vestris sanctissimis vestigiis inhaerentes vitam vobiscum in Christo sempiternam habere mereantur. |
| 15 | Saeculum quod sprevistis, nolite quaerere, saepius cum Propheta decantantes: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Psal. CXVIII, 36). |
| 16 | Radix enim omnium malorum cupiditas est. |
| 17 | Melius est enim Deum habere in corde, quam nummos in sacculo. |
| 18 | Lectionis sacrae studia inter labores obedientiae vestrae diligentissime exercete, ita ut vel opus, vel libellus in manibus semper videatur vestris, quia in libris sanctis Deus loquitur ad hominem, et in orationibus suis homo loquitur ad Deum. |
| 19 | Quid dulcius debet esse quam Deum audire loquentem? |
| 20 | In his enim et solatia peccator, et gaudia benefactor inveniet. |
| 21 | Sicut lux laetificat oculos, ita lectio corda. |
| 22 | Custodiam oris diligenter observate: verba quae ad aedificationem audientibus faciant semper proferte, quia aliorum salus vestra est retributio. |
| 23 | Laus Domini semper sonet in ore vestro dicente Propheta: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus in eius in ore meo (Psal. XXXIII, 2). |
| 24 | Et iterum: Sacrificium laudis honorificabit, illic iter, quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX, 23). |
| 25 | Necdum mihi, charissimi fratres, occurrit tempus dictandi homiliarem admonitionem, sed vita comite, Spiritu sancto inspirante, non ero immemor petitionis vestrae et promissionis meae. |
| 26 | Divina vos clementia in omni bonitate florere et proficere faciat, fratres charissimi. |
| 27 | Amen! |