Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA L. AD ECGFRIDUM REGEM MERCIORUM. Exhortatur ad virtutem.
| 1 | Nobilissimo iuveni Ecgfrido humilis levita Alcuinus salutem. |
| 2 | Quia sciebam te bonae indolis et summae nobilitatis adolescentem exhortatorias praesumpsi tibi dirigere litteras. |
| 3 | Non quod tibi aliquid desit a sapientissimis et optimis parentibus admonitionis necessariae, quorum honestatis exempla populo praedicamenta sunt salutis; sed ut meae dilectionis in te ostenderem fidelitatem, cupiens te proficere in Deo, virtutumque floribus ornari, et cunctis Anglorum populis prodesse in prosperitate. |
| 4 | Ecce quam nobilissimis natus es parentibus, quam magna enutritus cura. |
| 5 | Noli moribus esse degener, qui nativitate generosus existis. |
| 6 | Disce diligenter illorum exempla, a patre auctoritatem, a matre pietatem. |
| 7 | Ab illo regere populum per iustitiam, ab ista compati miseris per misericordiam; ab utroque Christianae religionis devotionem, orationum instantiam, eleemosynarum largitatem, et totius vitae sobrietatem. |
| 8 | Tu baculus senectutis illorum esto, humiliter illorum obediens praeceptis; quatenus illorum te benedictio consequatur in aeternum. |
| 9 | Nam iuxta Salomonem, benedictio parentum filios exaltat (Eccli. III, 11), Item idem ait: Filius sapiens gloria est patris (Prov. X, 1). |
| 10 | Noli luxuriae subditus esse, sed Deo: quia castum corpus et animam vitiis non maculatam Spiritus inhabitat sanctus. |
| 11 | Non decet te rusticum esse moribus, vel verbis lasciviosum, qui natus es in solio regni. |
| 12 | Temperantia et honestas vitae te amabilem et laudabilem cunctis efficiet populis. |
| 13 | Incipe bona promereri conversatione, Deum ubique habere protectorem. |
| 14 | Ex illius enim misericordia tua consistit prosperitas. |
| 15 | Si illum toto corde amaveris, et illius tota intentione teipsum subdideris voluntati, exaltabit te in regno praesenti, et in futuro gloriam tibi concedet sempiternam. |
| 16 | Divina te in omni bonitate pietas florere faciat, fili charissime! |