monumenta.ch > Alcuinus > 75 > 59 > 50 > 56 > 16 > 69 > 60 > 90 > 43 > 24 > 55 > 49
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XLVIII. AD OFFAM REGEM MERCIORUM. In patriam (Angliam) reverti volens retrahitur ob periuria et vastationem gentis. <<<     >>> EPISTOLA L. AD ECGFRIDUM REGEM MERCIORUM. Exhortatur ad virtutem.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XLIX. AD OFFAM REGEM MERCIORUM. (Anno incerto.) Discipulum ad petitionem regis in Angliam remittit, qui ibi in scholis doceat. Hortatur ad regias virtutes.

1 Domino excellentissimo Offano regi, humilis levita Alcuinus salutem.
2 Fideliter voluntati tuae semper placere cupiens, hunc meum charissimum filium ad vos remisi sicut petisti, deprecans ut eum honorifice habeatis, donec ad vos, volente Deo, veniam: nec eum sinite otiosum vagare, nec ebrietati servire; sed praevidete ei discipulos, et praecipientes praecipite, ut diligenter doceat.
3 Scio quod bene dicit, et utinam bene proficiat!
4 quia discipulorum meorum profectus, merces est mihi apud Deum.
5 Et valde mihi placet, quod tantam habetis intentionem lectionis, ut lumen sapientiae luceat in regno vestro, quod multis modo exstinguitur in locis.
6 Vos estis decus Britanniae, tuba praedicationis, gladius contra hostes, scutum contra inimicos.
7 Habete Deum semper ante oculos, facite iustitiam, amate misericordiam: quia qui ignoscit, ignoscitur ei (Matth. VI, 14).
8 Discite diligere mandata Dei Christi, ut benedictio illius in omni bonitate et prosperitate vos vestrosque nepotes consequatur in aeternum.
9 Divina te tuumque regnum coelesti bene dictione comitetur gratia, domine excellentissime.
Alcuinus HOME

bnf1096.60 bnf2183.96 csg271.176 tbl8.1v