monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XLVI. AD DAMOETAM. Gratias agit pro dono; hortatur ad iustitiam cuique faciendam; atque amici suspirat adventum. <<<     >>> EPISTOLA XLVIII. AD OFFAM REGEM MERCIORUM. In patriam (Angliam) reverti volens retrahitur ob periuria et vastationem gentis.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XLVII. AD OFFAM REGEM MERCIORUM. (Anno 796.) Nuntiat Carolum genti Northanumbrorum iratum ob necem regis Ethelredi.

1 Sciat veneranda dilectio vestra quod domnus rex Carolus amabiliter et fideliter saepe locutus est mecum de vobis, et in eo habetis fidelissimum amicum.
2 Ideo et vestrae dilectioni digna dirigit munera et per episcopales sedes regni vestri.
3 Similiter Ethelredo regi et ad suas episcoporum sedes dona direxit.
4 Sed heu!
5 proh dolor!
6 donis datis et epistolis in manus missorum, supervenit tristis legatio per missos, qui de Scotia per vos reversi sunt, de infidelitate gentis et nece regis.
7 Ita Carolus, retracta donorum largitate, in tantum iratus est contra gentem illam, ut ait, perfidam et perversam, et homicidam dominorum suorum, peiorem eam paganis existimans: et nisi ego intercessor essem pro ea, quidquid eis boni abstrahere potuisset et mali machinari, iam fecisset.
Alcuinus HOME

bnf1096.60 bnf2183.96 csg271.176 tbl8.1v