monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87 > 96 > 44 > 77 > 40 > 32 > 72 > 80 > 99 > 79 > 33 > 89 > 41 > 85 > 53 > 73 > 97 > 76 > 65 > 71 > 45
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XLIV. AD DAMOETAM FILIUM. (Anno 796.) Prospera precatur eunti in hostem, et de amicorum dolet absentia. <<<     >>> EPISTOLA XLVI. AD DAMOETAM. Gratias agit pro dono; hortatur ad iustitiam cuique faciendam; atque amici suspirat adventum.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XLV. AD RICULFUM ARCHIEPISCOPUM MAGENSIS CIVITATIS COGNOMENTO DAMOETAM. De absentia amicorum tristatur; et ad aeternorum amorem hortatur.

1 Probatissimo amico Damoetae Albinus salutem.
2 Nimium mihi longum videtur tempus, quod tuae dilectionis faciem non vidi, verba non audivi.
3 Et tantum ex praesentia tui gaudebat animus, quantum in absentia contristatur.
4 Quid faciet mens, nisi lugeat, dum paucos habet amicos?
5 Proh dolor!
6 sed illi semper (pene) absentes.
7 Tamen quod valeo faciam, te memorans apud Dominum, tibi prospera semper illius concedere clementiam deprecans, cuius dilectione tuum semper impleatur pectus.
8 Hae sunt verae divitiae, quae nunquam decipiunt habentem, nec in ipsa morte amittuntur, sed plus abundant, dum cernitur quod amatur.
9 Inter temporalia et aeterna hoc interest [quod temporale] aliquid plus diligitur antequam habeatur, vilescit autem cum advenerit.
10 Aeternum autem ardentius diligitur adeptum quam desideratum.
11 Ideo plus amemus aeterna quam temporalia, ut in aeternitate beate et feliciter vivere mereamur.
12 Valeto in saecula.
Alcuinus HOME

bnf1096.60 bnf2183.96 csg271.187 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik