monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87 > 96 > 44
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XLIII. AD CAROLUM MAGNUM. (Anno 796.) Significat suum gaudium ob prosperitatem regis. Ad studia sua provehenda petit ex Anglia libros suos afferri. Utilitates studii litterarii recenset: huic adolescentes palatii suadet addici. <<<     >>> EPISTOLA XLV. AD RICULFUM ARCHIEPISCOPUM MAGENSIS CIVITATIS COGNOMENTO DAMOETAM. De absentia amicorum tristatur; et ad aeternorum amorem hortatur.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XLIV. AD DAMOETAM FILIUM. (Anno 796.) Prospera precatur eunti in hostem, et de amicorum dolet absentia.

1 Flaccus Albinus Flavio Damoetae filio charissimo salutem.
2 Tuae congaudeo dilectioni, et praestatae [praestitae] fidei congratulor: quia semper ubique te fidelem inveni, et benevolum erga me agnovi, sicut filium in patrem: nec aliter inveni, nisi ut voluntas tua semper meam subsecuta est voluntatem.
3 Ideo taedium habet animus meus de absentia faciei tuae: tamen in charitate cordis mei te semper praesentem habeo, Deumque pro tua deprecor prosperitate, ut te mihi in gaudium, tibique ipsi in salutem longaevis conservare dignetur temporibus.
4 Sed valde sollicitus sum de itinere tuae profectionis in hostem, quia plurima solent in talibus evenire pericula rebus.
5 Tamen qui iustitiam habet eundi et pro Deo decertandi, fiduciam potest habere de auxilio illius, pro cuius amore tantum subire laborem non formidat.
6 Tu vero iter tuum confessione confirmare, eleemosynis roborare, orationibus servorum Dei undique munire memento: ut angelus Domini te inter omnia adversa tueatur et comitetur, quatenus cum securitate vadas et cum pace revertaris.
7 Ego pene, quasi orbatus filiis, remaneo domi.
8 Damoeta Saxoniam, Homerus Italiam, Candidus Britanniam recessit, Martinus in Vicos apud S. Iodocum infirmus remansit, pro cuius sanitate, ut Dei depreceris clementiam, obnixe flagito.
9 De Mopso, qui apud S. Martinum, sicut audisti, infirmatus est, nihil aliud audivi certum; nec te abeunte, missos illius vidi.
10 Sed pene tristitia totus absorptus fui in filia mea, quae tres dies pene desperata fuit; sed modo, donante divina misericordia, per preces servorum Dei et eleemosynarum largitatem bene consolati sumus in ea, quia bene recuperata est.
11 Ecce qualibus pater tuus agitatus est fluctibus!
12 Tu, fili charissime, cum tuae reverentiae commilitonibus pro eo intercedere satage, quatenus spiritus consolationis hos eius animi motus tranquilla pace componere dignetur; et David dilectum suum, et vos omnes victores cum gaudio reducat in patriam.
13 Aeternae patriae civem te faciat divina clementia, dilectissime fili.
Alcuinus HOME

bnf1096.60 bnf2183.96 csg271.41 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik