Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XLII. AD MEGENFRIDUM. (Anno 796?) De ordine, et modo praedicandi edocet; avaritiam et nimiam exactionem decimarum reprehendit; dolet multos esse, qui sacerdotii honores quaerunt, gradus vero et ministerium fugiunt. Carolum rogari cupit, ut plures mittantur boni operarii in messem.
| 1 | Dilectissimo in Christi charitate amico et regalis palatii archario Megenfrido Flaccus Albinus perpetuae sospitatis salutem. |
| 2 | Solet itaque chartula charitatis calamo perscripta inter amicales currere personas, ut ardorem sui pectoris litteris fraternis ostendat obtutibus, et quod intus latet in animo, foras videatur in scriptis. |
| 3 | Unde ego tui memor, amice charissime, tibi hos tuae salutis, imo et multorum, admonitorios dirigere curavi apices. |
| 4 | Nec me superfluum in his litteris aestimes, sed devotum; desiderans utrumque, et praesentis vitae prosperitatem et futurae: quatenus in ista temporali feliciter vivas, et in illa aeterna beate regnes cum Christo. |
| 5 | Considerandum vero est diligentissime omni homini quid fugere debeat, et quid sequi. |
| 6 | Quae duo Psalmista uno brevissimo versiculo ostendit dicens: Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). |
| 7 | Non sufficit solum mala non facere, nisi et bona faciat, aeternam cupienti possidere gloriam. |
| 8 | Unde et ipsa Veritas in Evangelio cuidam se interroganti respondit: Si vis vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX, 17). |
| 9 | Sed unicuique pensandum est in quo gradu statuisset eum Deus, et quo talento ditasset cum. |
| 10 | Non enim solis episcopis vel presbyteris pecuniam suam tradidit Dominus ad multiplicandum, sed omni dignitati et gradui talenta bonae operationis tradidit, ut datam sibi gratiam fideliter administrare studeat, et conservis suis erogare contendat. |
| 11 | Alius est qui talentum praedicationis accipit, alius sapientiae; alius divitiarum, alius cuiuslibet administrationis; quidam forte alicuius artificii donum a Deo horum omnium bonorum dispensatore. |
| 12 | Et in his omnibus fides et devotio spectanda est, ut fideliter laboret, et viriliter sui domini pecuniam multiplicare satagat, quatenus desiderabilem vocem audire mereatur: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui (Matth. XXV, 21). |
| 13 | Qui vero pecuniam praedicationis accipiunt, diligenter considerare debent quid cuique congruat loco vel tempori; etiam et quo ordine praedicatio Christianitatis incipienda sit vel perficienda. |
| 14 | Nam Dominus noster Iesus Christus cum triumpho gloriae ad paternam rediens sedem apostolis suis praecepit dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. |
| 15 | Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19, 20). |
| 16 | Primo fides docenda est, et sic baptismi percipienda sunt sacramenta. |
| 17 | Deinde evangelica praecepta tradenda sunt. |
| 18 | At si aliquid horum trium deerit, salutem animae suae auditor habere non poterit. |
| 19 | Fides quoque, sicut sanctus ait Augustinus, res est voluntaria, non necessaria. |
| 20 | Attrahi poterit homo in fidem, non cogi. |
| 21 | Cogi poteris ad baptismum, sed non proficit fidei. |
| 22 | Nisi infantilis aetas, aliorum peccatis obnoxia, aliorum confessione salvari poterit. |
| 23 | Perfectae aetatis vir pro se respondeat, quid credat, aut quid cupiat. |
| 24 | Et si fallaciter fidem profitetur, veraciter salutem non habebit. |
| 25 | Unde et praedicatores paganorum populum pacificis verbis et prudentibus fidem docere debent. |
| 26 | Novit Dominus qui sint eius; et quorum cor vult, aperit, ut intelligant quae a doctore dicantur. |
| 27 | Sed et post fidei et baptismi perceptionem molliora praecepta infirmioribus animis sunt praebenda. |
| 28 | Nam et apostolus Paulus novellae Galatarum [Corinthiorum] genti scribens ait: Lac vobis dedi potum, non solidum cibum (I Cor. III, 2). |
| 29 | Solidus vero cibus virorum est fortium; id est, praecepta maiora illorum sunt, qui multo tempore exercitatos habent sensus in lege Domini. |
| 30 | Et veluti lac fragili congruit aetati, ita suaviora praecepta rudi populo in principio fidei tradenda sunt. |
| 31 | Igitur et in Actibus apostolorum (Cap. XV, 2) legimus Paulum et Barnabam Hierosolymam ascendisse ad Iacobum et caeteros apostolos, super hac quaestione, quomodo gentibus praedicare debuissent? |
| 32 | At illi praescribentes unanimi consilio statuerunt ut nil molestiae legalis imponeretur cervicibus eorum, sed tantum ut abstinerent se a fornicatione, a sanguine, suffocatione et simulacris (Ibid., vers. 28, 29). |
| 33 | Imo et ipse Paulus praedicator gentibus gloriabatur se ex labore manuum suarum vivere. |
| 34 | Ait enim in quadam Epistola sic: Vos scitis quod mihi et his qui mecum sunt manus istae ministraverunt, ne cui vestrum molesti essemus (Act. XX, 34; II Thessal. III, 8). |
| 35 | Et item: Melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. |
| 36 | Quae est gloria mea? |
| 37 | ut Evangelium sine sumptu exponam (I Cor. IX, 15-18). |
| 38 | Hoc enim tantus et a Deo specialiter electus gentium praedicator egit, ut omnem radicitus occasionem avaritiae praedicatoribus abscinderet: quatenus nullus, qualibet cupiditate illectus, sed sola Christi charitate confortatus verbum Dei praedicaret, sicut ipse in Evangelio suis praecipiens discipulis ait: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). |
| 39 | Si tanta instantia suave Christi iugum et onus eius leve durissimo Saxonum populo praedicaretur, quanta decimarum redditio, vel legalis pro parvissimis quibuslibet culpis edicti necessitas exigebatur, forte baptismatis sacramenta non abhorrerent. |
| 40 | Sint tandem aliquando doctores fidei apostolicis eruditi [suppl. exemplis]. |
| 41 | Sint praedicatores, non praedatores. |
| 42 | Confidant in illius pietate, qui ait: Nolite portare sacculum, aut peram (Luc. X, 4), et caetera quae sequuntur. |
| 43 | Et de quo propheta inquit: Qui nunquam derelinquit sperantes in se (Dan. XIII, 60). |
| 44 | Haec tuae, venerande amice, scripsi dilectioni, quatenus tuis proficiant admonitionibus, qui a te consilium audire desiderant. |
| 45 | Sat enim haec omnia optime novit dilectus meus David, cui Deus et sapientiam dedit, et bonam voluntatem: et plurimos convertit populos ad charitatem Christi et laudem. |
| 46 | Cui omnis bonitas et potentia ad benefaciendum sufficit. |
| 47 | Nisi unum tantummodo [F. suppl. deficit?] propter tempora periculosa huius saeculi, quod rariores habet adiutores in opere Domini quam necesse sit. |
| 48 | Nullus tamen in mundo meliores, ut credo, habet quam ille. |
| 49 | Hos erudiat, admoneat et doceat, secundum sapientiam sibi a Deo datam. |
| 50 | Et tu, fidelissime dispensator thesaurorum et serator consiliorum et adiutor devotus, viriliter fac voluntatem illius. |
| 51 | Esto in consilio suavis et in opere strenuus, pacificus in domo, prudens in legationibus, pius in pauperes et miseros, iustus in iudiciis, largus in eleemosynis; ut ex temporalibus divitiis tuis aeternas tibi merearis in coelis. |
| 52 | Adhuc me dilectio dilecti mei David, et sollicitudo salutis multorum, cogit tibi suadere, quae utilia scio coram Deo et honesta coram saeculo. |
| 53 | Nam quidam sacerdotes Christi, qui habent parochias et honores saeculi, et gradus ministerii non volunt habere: videtur mihi melius, ut plenam habeant benedictionem et plenam mercedem apud Deum. |
| 54 | Nunc vero alius laborat pro mercede perpetua, illi vero pro saeculari honore. |
| 55 | Privati vero sunt, ut cum pace dicam. |
| 56 | Potestatem ligandi et solvendi, quod clarissimum est in Ecclesia Christi donum, Christus dedit apostolis, et per eos successoribus suis. |
| 57 | Nec non et Ecclesiis, quae non habent pastores, periculosum est gregem Christi absque pastore diu manere. |
| 58 | Intrant lupi rapaces, sed non est qui exigat eos. |
| 59 | Sedet sola et vidua domina gentium et non est qui consoletur eam (Thren. I, 1, 2). |
| 60 | Dicit et ipsa Veritas: Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Luc. X, 2). |
| 61 | Et ego tibi, charissime amice, messis quidem multa est in populo Christiano, sed non sunt in quibusdam locis messores. |
| 62 | Tu vero roga dominum messis, id est, David meum dilectum, ut mittat operarios in messem suam; quatenus illis dicat rogatus, sicut suus proprius protector et unicus, et amator Christus Deus dixit discipulis suis: Ite, ecce ego mitto vos (Luc. X, 3). |
| 63 | Ipse est dominus vineae, mittat operarios in vineam suam et dicat: Ite et vos in vineam meam et quod iustum fuerit, accipietis pro labore vineae meae (Matth. XX, 4, 7). Ipse [F., ipsi] est potestas et dispensatio vineae Christi, id est Ecclesiarum Dei. |
| 64 | Illius est laus et gloria, et merces aeterna, ut bene ordinentur, et regantur, et pastores habeant, quantos invenire possint, dignos et Deo placabiles. |
| 65 | Ille est in hoc regno, qui omnes praedicare potest, et de omnibus Ecclesiis mercedem habere et benedictionem in saeculo, et aeternam beatitudinem et beatam aeternitatem cum Christo et sanctis eius. |