monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87 > 96 > 44 > 77 > 40 > 32 > 72 > 80 > 99 > 79 > 33 > 89 > 41
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XL. AD QUEMDAM (PAULINUM). Post longum Paulini silentium, receptis nunc litteris gaudium suum significat. Post haec in laudes Paulini excurrit; ac mortis vicinae atque suorum peccatorum reminiscens se precibus illius humiliter commendat. <<<     >>> EPISTOLA XLII. AD MEGENFRIDUM. (Anno 796?) De ordine, et modo praedicandi edocet; avaritiam et nimiam exactionem decimarum reprehendit; dolet multos esse, qui sacerdotii honores quaerunt, gradus vero et ministerium fugiunt. Carolum rogari cupit, ut plures mittantur boni operarii in messem.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XLI. AD PAULINUM PATRIARCHAM. (Forte anno 796.) Sui memorem esse rogat in S. missa. S. crucis, et alias reliquias sibi mitti petit; hortatur ad laborem praedicationis.

1 Paulino sanctissimo patriarchae humilis levita Alcuinus salutem.
2 Absentia corporis non oportet dilectionem dividere, quia amicitia quae deseri potest nunquam vera fuit.
3 Ex quo te sciebam, dulcissime amice, semper amabam, et pepigit cor meum foedus amicitiae cordi tuo.
4 Et sic nomen Paulini mei, non in cera, quae deleri potest, scripsi.
5 Ne, quaeso, obliviscaris in tuis sanctis orationibus nomen amici tui Albini: sed in aliquo memoriae gazophylacio reconde illud, et profer eo tempore opportuno, quo panem et vinum in substantiam corporis et sanguinis Christi consecraveris.
6 Diu dilectionis tuae exspectavi promissa, hoc est, vivificae crucis, vel aliarum reliquiarum patrocinia.
7 Noli me, obsecro, tanto fraudare munere; nec te veritatis . . . . . Nolo longinquitatem viae causeris.
8 Charitas pennas ad volandum inveniet, nec flumina obruent illam (Cant. VIII, 7).
9 Sufficiunt alae fidei in palatio regis, quibus nec voluntas deest in accipiendo, nec fides in reddendo.
10 Si quid nostra petitio apud vos valeat, et tua semper ad Deum valeat petitio, qui te in tam sublimi statuit gradu, ubi eiusdem Dei Domini nostri Iesu Christi effectus . . . . . Vide quam sublime est hoc nomen.
11 Contende meritis esse quod nomine vocaris.
12 Clama, ne cesses, exalta quasi tuba vocem tuam (Isa. LVIII, 1).
13 Sit guttur tuum tuba Dei. Praedica importune, opportune (II Tim. IV, 2).
14 Tu gallus in praedicatione, succinctus in castitate.
15 Tu aries in veritate fortissimus, cui nullus regum resistere poterit (Prov. XXX, 30, 31).
16 Tu lucerna super candelabrum in domo Dei (Matth. V, 15).
17 Tua lingua coelum claudit et aperit (Apoc. III, 7).
18 Aperit primum per praedicationis devotionem.
19 Ad exemplum Christi recurre, qui per civitates, castella, vicos, villas, evangelizando iter agebat (Matth. IX, 35): etiam et domos publicanorum vel peccatorum, propter occasionem praedicationis, non abhorruit intrare (Luc. V, 29).
20 Spes praemii solatium sit laboris.
21 Quid facio insipiens ego contra philosophicum proverbium, ligna in silvam ferens, stillicidiis flumina irrigans?
22 Modulum meum extuli figurae.
23 Obsecro per eius amorem, qui duo minuta viduae donis divitum praeferebat (Marc. XII, 42, 43).
24 Charitas omnia suffert, in qua qui manet, in Deo manet (I Cor. XIII, 7), quia Deus charitas est (I Ioan. IV, 16).
Alcuinus HOME

bnf1096.58 bnf2183.96 csg271.210 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik