monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87 > 96 > 44 > 77 > 40
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXXIX. AD PAULINUM PATRIARCHAM. Scire cupit quid devictis Hunnis pro gentis conversione acturus sit Paulinus ac saepius ad se litteras mitti postulat. <<<     >>> EPISTOLA XLI. AD PAULINUM PATRIARCHAM. (Forte anno 796.) Sui memorem esse rogat in S. missa. S. crucis, et alias reliquias sibi mitti petit; hortatur ad laborem praedicationis.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XL. AD QUEMDAM (PAULINUM). Post longum Paulini silentium, receptis nunc litteris gaudium suum significat. Post haec in laudes Paulini excurrit; ac mortis vicinae atque suorum peccatorum reminiscens se precibus illius humiliter commendat.

1 Dum [F., sicut] ferventis Cancri igneus sol sidus ascendit, et nimio diuturnoque calore arida tellus imbres exspectat; sic tua, Pater optime, in refrigerium magni amoris sitiens in meo pectore voluntas tuae beatitudinis diu desiderabat litteras.
2 Iterum atque iterum per singula horarum momenta aestuans hoc revolvebat elogium: Quando venient desiderati mei dulcissimi apices?
3 Quando videam signa salutis dilectissimi mei?
4 Quando mihi Ausoniae nobilitatis pagina optati prosperitatem ostendet amici, ut videam si aliqua foederatae in Christo amicitiae in illius pectore maneat memoria; si Albini sui nomen stylo charitatis in cordis arcano reconditum habeat, sicut suavissimum Paulini Patris nomen, perpetua dilectione, in corde filii aeternis viget litteris inscriptum?
5 Ecce venit, ecce venit paternae pietatis pagina, quam diu desiderabam, omni melle palato meo dulcior, omni obrvzo oculis honorabilior.
6 Hanc laetus ambabus accipiebam manibus, et toto amplectebar pectore, suspensus, quid mihi de meo nuntiaret Paulino?
7 Solutisque sigillis, avidis oculorum obtutibus per singulas lineas iter aperui, desiderabilemque optatae salutis sospitatem Patris agnoscens, in illis mox singulis litterarum apicibus oscula libabam, totumque me Deo Christo in gratiarum effudi actiones, dicens: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10).
8 Et qui ante humiliatus fui in tristitia, nunc exaltatus sum in laetitia.
9 Et si quid pleno charitatis modio superaddi potuisset, cumularem utique pristinam [Al., primam] dilectionis plenitudinem, novae abundantia laetitiae.
10 Novit itaque, quicunque mellifluo charitatis iaculo vulnera omni favo dulciora in corde accipiet, non me autumnali frigore flaccentia verborum folia, in huius chartulae exaggerare gremium: sed de vivo veritatis fonte, ad irrigandos verae flores dilectionis, haec prona pectoris mei dextera haurire, quatenus mei magni amoris stillicidium tuis infunderem visceribus.
11 Plurima mihi de sanctissimo tui cordis epithalamio, rarifluo nectare exundantia protulisti exempla; ut verius Aristotelicum illud in te videam impleri proverbium, qui acutissimas Perihermeniarum scriptitans argumentationes, dicitur in mente calamum tinxisse.
12 Te vero agnosco de aeterno charitatis thesauro affluenter nova proferre et vetera, et in fide fraterni amoris pennam tinxisse pietatis.
13 Tuum vero sanctissimum cor terra est repromissionis, sapientiae melle manans, et suavissimae charitatis luce redundans, in qua verus et gloriosus Salomon virtutum gemmis, templum pulchrae habitationis suae maiestati construxit, non Chaldaea flamma periturum, sed aeterna pace permansurum; in quo sancta sanctorum summo et vero pontifici soli Christo pervia, non semel in anno (Hebr. IX, 3-7), sed semper in aeternum.
14 Ibi arca sapientiae, et duorum tabulae testamentorum.
15 Et haec omnia cherubin in multitudine tegunt scientiae.
16 Horum subter alas divina populis oracula respondent, et flumina viventis aquae in salutem sitientibus salient aeternam (Ioan. IV, 14).
17 Quo qui sitit, de aridis terrarum ignorantiae partibus veniat, et bibat.
18 Quid in tam affluenti tui cordis thesauro non invenitur?
19 cuius habitator ille agnoscitur esse, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3); qui habet clavem David, aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit (Apoc. III, 7).
20 Quae vult ad profectum aliorum perpetuae clavem eloquentiae, charitatis clave aperit, et quae vult in arcano pectoris tui thesauro, clave sapientiae claudit.
21 Haec sanctissima somniantis Iacob scala (Gen. XXVIII, 12), per quam coeli secreta, septenis spiritalium charismatum gradibus, pia penetrare solet intelligentia: et iterum ad aedificationem subiecti sibi populi fraterni amoris passibus descendit, ut fiat doctor ecclesiasticus divinae contemplationis cum Maria compos, et iterum cum Martha ad Dominicae mensae convivas sedulae administrationis sollicitus (Luc. X, 39, 40).
22 His duabus alis sanctorum animae cum magna meritorum gloria ad coelestis regni beatitudinem quotidie feruntur; his etiam saeculi huius procellosos gurgites securo transeunt navigio, et ad portum perpetuae quietis cum virtutum mercimoniis pervenient.
23 Sed vereor, quod sine maximo cordis dolore non dico, me ulterius in hac vita tuae beatitudinis faciem non visurum, quia in via divisionis iter agimus laboriosum.
24 Per vallem lacrymabilem ad incertum properamus finem; et cito fragilis caro, unde sumpta, revertetur (Psal. CIII, 29): et omnis decor illius, urente percussa vento (Iob XXVII, 21), flaccescet, et ibit homo in domum aeternitatis suae (Eccle. XII, 5).
25 Et circa eum stabunt in platea [Al., domo] plangentes, et spiritus revertetur ad Deum qui dedit illum.
26 Ubi tunc illecebrae carnalium delectationum?
27 Ubi saecularis pompae superba ambitio?
28 Nonne omnia haec veluti fumus ventuosis procellarum in aerem dispersis gurgitibus evanescunt?
29 Et quanto plus quislibet haec vana delectabilia amaverit in mundo, tanto magis ea, aeterno praesentatus iudici, odio habuerit.
30 Beatus qui necessitatem verterit in voluntatem: et ea Christi amore compunctus voluntarie amiserit, quae debita cogente morte amissurus erit.
31 Haec meae memor miseriae lacrymosis dictavi querelis; non ut te, quod opus non est, ex meis corrigeres dictis; sed ut mecum me ex meis plangeres iniquitatibus: et pascentem in regione longinqua omni in immunditie porcos tuis, o sanctissime adiutor!
32 precibus sublevares, et ad paternae pietatis epulas diu perditum [Al., periclitantem] reduceres (Luc. XV, 13-15).
33 Adhaesit itaque oculo cordis mei pulvis cogitationum iniquarum, ut summum beatitudinis bonum nec videre, nec amare perfecte valeam.
34 Si viderem, utique amarem.
35 Sed a te, qui spiritum ab eo consolationis accepisti qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), assiduae orationis suffragia flagito: quatenus aeternae pacis medicus collyrio suae misericordiae inungat oculum, iniquis obcaecatum cupiditatibus; ut verum perpetuae bonitatis lumen videre valeat, et amare quod videat.
36 Memento mitissimam Samaritani mentem, qui vulneratum omnique praesidio destitutum oleo et vino fovebat, pietatis fascia ligavit, levavit in iumentum, duxit in stabulum, duos pro eo dedit denarios, ut curaretur (Luc. X).
37 Quid hac pietate mitius?
38 quid hoc exemplo salubrius?
39 Creator omnium in pretium seipsum tradidit hominum, ut eos liberaret quos creavit.
40 Fateor me unum esse ex illis quos redemit.
41 Sed dum alienae avidus pulchritudinis, Chananitidas ex paterno tabernaculo perrexi videre, lupi me vespertini invenerunt, rapuerunt, laceraverunt, vulneratum dereliquerunt.
42 Tandem aliquando, divina praeveniente gratia, in memet reversus dixi: Surgam et ibo ad Patrem meum (Luc. XV, 18), teque, mitissime pastor, in hoc iter, sicut praedixi, ductorem deposco.
43 Potuit igitur idem Lazari solvere vincula, qui eum de monumento prodire iussit.
44 Sed ut potestatem solvendi sanctos habere doctores demonstraret, circumstantibus dixit: Solvite eum, et sinite abire (Ioan. XI, 44).
45 Tu vero, egregie pastor, solve iubente Deo mortiferas mihi peccatorum catenas, ut liber vitaeque redditus inter convivas Dei Christi in aeternae beatitudinis epulis recumbere merear.
Alcuinus HOME

bnf1096.58 bnf2183.96 csg271.221 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXXIX. AD PAULINUM PATRIARCHAM. Scire cupit quid devictis Hunnis pro gentis conversione acturus sit Paulinus ac saepius ad se litteras mitti postulat. <<<     >>> EPISTOLA XLI. AD PAULINUM PATRIARCHAM. (Forte anno 796.) Sui memorem esse rogat in S. missa. S. crucis, et alias reliquias sibi mitti petit; hortatur ad laborem praedicationis.
monumenta.ch > Alcuinus > 95 > 86 > 47 > 64 > 83 > 48 > 52 > 87 > 96 > 44 > 77 > 40

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik