Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXXVII. AD DOMNUM REGEM. (Anno 796.) Pro captivis in bello Hunnico, et pro hostibus deprecatur.
| 1 | Domine mi dilectissime, et dulcissime, et omnium desiderantissime mi David! |
| 2 | Tristis est Flaccus vester propter infirmitatem vestram. |
| 3 | Opto, et toto corde Deum deprecor ut cito convaleatis, ut gaudium nostrum sit plenum in vobis, et sanitas vestra sit plena anima et corpore. |
| 4 | Domine mi! |
| 5 | memor sit pietas vestra captivorum, dum est Pippinus tuus tecum, propter gratiarum actiones mirabilis beneficii quod vobiscum de Hunnis divina fecit clementia, et propter prosperitatem imminentium rerum: ut clementissima illius potentia omnes adversarios sui sancti nominis vestris velociter subiiciat pedibus: sed et de peccantibus in vos, si fieri possit, et vestrae videatur providentiae, aliqua de aliquibus fiat indulgentia et remissio. |
| 6 | Tamen propter incognitas illorum causas cautius de his loquor. |
| 7 | Vos enim ipsi optime scitis quod utile est regno vobis a Deo dato, et paci sanctae Dei Ecclesiae proficuum. |
| 8 | Facientes faciatis in omnibus voluntatem Dei, quatenus illius sanctissima gratia vos proficientes ubique protegat, regat et custodiat, domine et dulcissime et desiderantissime. |