Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXXVI. AD ARNONEM. (Anno 796.) Instruit de praedicatione fidei apud Avaros nuper conversos.
| 1 | Dulcissimo fratri et sanctissimo praesuli Aquilae Albinus salutem. |
| 2 | Praesagum tibi nomen imposuere parentes, licet dispensationis Dei ignari, apud quem omnia futura iam facta sunt. |
| 3 | Qui te summa pietate coelestia ordinavit mysteria populis ministrare, et de alto supernae gratiae intuitu acutissimis spiritualium oculorum obtutibus fluctivagos de huius saeculi salo pisces ad vivificandum, non ad mortificandum eruere et sacro vitrei fontis lavacro abluere, et igne sancti Spiritus ad epulas aeterni Regis astare [F., assare], ut verus apostolicae vocationis auditor efficiaris, dicente Christo, dum in procellosis fluctibus [binas ( Edit., vivas)] duorum fratrum germanitates labore aspexit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19). |
| 4 | Non a priori propriae artis officio compescens, sed ut meliores, retibus in dexteram missis, pisces ad littus stabilissimae soliditatis perducerent. |
| 5 | Hos tu efficacissimus divini operis laborator tota mentis intentione assequi satage, quatenus Christus ipse per te de tuae puppi carinae populis praedicare dignetur, et sit pius gubernator naviculae, ex qua te retia apostolicae praedicationis in pelagus profundissimae gentilitatis expandere iussit: quatenus illum per suae magnae pietatis miserationem tibi sociisque tuis praecipientem audias: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc (Ioan. XXI, 10). |
| 6 | Esto obediens voluntati illius secundum nomen Simonis, qui ad Dominicum convivium traxit rete plene magnis piscibus centum quinquaginta tribus (Ioan. XXI, 11). |
| 7 | Qui vero sint hi pisces in hoc numero [praefiniti ( Edit., perfiniti)], si velis scire, illi sunt qui ex decalogo [Cod. Sal., decalogi] praeceptorum Dei, vel ex septiformi sancti Spiritus gratia, post extremam resurrectionem ad perpetuum cum Christo convivium electi sunt. |
| 8 | Ideo rete illius piscationis, sicut in priori captura, scissum esse non legitur, quia nullus ibi, nisi electus et ad perpetuam pacem ordinatus, invitatur conviva. |
| 9 | Igitur si ab uno usque ad septimam decimam summam, singulos numeros per augmenta computaveris, posteriores numeros semper prioribus adiungens, totius calculationis summa in 153 accrescit. |
| 10 | Et si hos decem et septem in duo divideris, id est denarium et septenarium, denarius legalia mandata, et septenarius dona sancti Spiritus designat. |
| 11 | Item si septem in duas divideris partes, id est in 3 et 4. Tres enim fidem sanctae Trinitatis designant, in qua fide omnes gentes salvandae sint, quae in quadrifarias totius mundi plagas diffusae sunt. |
| 12 | Ideo Dominus noster Iesus Christus discipulis suis mandavit, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19). |
| 13 | In istis paucissimis verbis totius sanctae praedicationis ordinem exposuit. |
| 14 | Bis docere dixit, et semel baptizare. |
| 15 | Primo omnium fidem catholicam docere praecepit, et post fidem acceptam in nomine sanctae Trinitatis baptizare iussit. |
| 16 | Deinde fide imbutum, et sacro baptismate ablutum evangelicis instruere praeceptis mandavit. |
| 17 | Hunc tu ordinem, sanctissime doctor, catechizandi in adultae aetatis viris ubique firmiter obtineas. |
| 18 | Fragiliori vero aetati pia mater Ecclesia concessit, ut qui alieno in paterna praevaricatione ligatus est peccato, alterius in baptismi mysterio professione solutus sit. |
| 19 | Et si hoc non esset, quanti perirent infantes, ex quorum [nunc] numero coelestis quotidie aedificatur Hierusalem? |
| 20 | Absque fide, quid proficit baptisma? |
| 21 | dicente Apostolo: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). |
| 22 | Inter impossibile et difficile hoc interesse legimus: difficile est quod fieri, licet vix, potest; impossibile vero, quod omnino ab humana fragilitate fieri non potest. |
| 23 | Ideo ipse Dominus in Evangelio, stupentibus apostolis, quis ex divitibus salvus fieri posset, respondit: Apud homines hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt (Matth. XIX, 26). |
| 24 | Idcirco misera [Saxonum] gens toties baptismi perdidit sacramentum, quia nunquam fidei [fundamentum ( Edit., sacramentum)] habuit in corde. |
| 25 | Sed et hoc sciendum est quod fides, secundum quod sanctus Augustinus ait, ex voluntate fit, non ex necessitate. |
| 26 | Quomodo potest homo cogi ut credat quod non credit? |
| 27 | Impelli potest homo ad baptismum, sed non ad fidem: veluti isti haeretici qui adoptionem carnis in Christo confirmant, nullatenus ad catholicam fidem converti possunt, quia nullam habent voluntatem orthodoxae fidei professionem cum universali Ecclesia cognoscendi. |
| 28 | Docendus est itaque homo rationalem habens intelligentiam, et multimoda praedicatione attrahendus, ut sacrae fidei veritatem agnoscat. |
| 29 | Et maxime Dei omnipotentis pro eo deprecanda est clementia, quia otiosa est lingua docentis, si gratia divina cor auditoris non imbuit. |
| 30 | Dicente ipsa Veritate: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum (Ioan. VI, 44). |
| 31 | Et ut aequaliter sanctam Trinitatem salutem hominis operari intelligas, dicit et ipse Dominus in alio loco: Nemo potest venire ad Patrem, nisi per me (Ioan. XIV, 6). |
| 32 | Item et de Spiritu sancto ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Ioan. III, 5). |
| 33 | Quod enim visibiliter sacerdos per baptismum operatur in corpore per aquam, hoc Spiritus sanctus invisibiliter operatur in anima per fidem. |
| 34 | Tria sunt in baptismatis sacramento visibilia et tria invisibilia. |
| 35 | Visibilia sunt sacerdos, corpus et aqua. |
| 36 | Invisibilia vero, spiritus et anima et fides. |
| 37 | Illa tria visibilia nihil proficiunt foris, si haec tria invisibilia non intus operantur. |
| 38 | Sacerdos corpus aqua abluit, Spiritus sanctus animam fide iustificat. |
| 39 | Et hoc est quod Apostolus ait: Cooperatores enim Dei sumus (III Ioan. I, 8). |
| 40 | Cooperatur homo Spiritui sancto in salute hominis. |
| 41 | Sed et ipse homo, qui baptizandus est, cooperari ambobus debet in salute sua, id est, Spiritui sancto et sacerdoti, humiliter corpus praestare ad sacri mysterium lavacri, et animam voluntarie ad catholicae fidei susceptionem. |
| 42 | Haec omnia doctori in initio fidei, et sacramento baptismatis, ad salutem accipientis diligenter consideranda sunt; et non desidiose tanti sacramenti mysterium exsequi. |
| 43 | Sed hoc quoque magnopere pensandum est, qualiter novella plantatio colenda sit, ut primi flores fidei ad incrementa fructuum pervenire valeant: ne gelu cuiuslibet duritiae emarcescant, et ad dulcedinem optati fructus non crescant. |
| 44 | Nam infantilis aetas suavitate materni lactis nutrienda est, et rudis anima mollioribus divinae dulcedinis praeceptis alenda est. |
| 45 | Nam solidus cibus virorum est fortium, et altiora praecepta illorum sunt qui exercitatos habent sensus in lege Dei. |
| 46 | Unde et Apostolus quibusdam fragilioris intelligentiae fratribus scribens ait: Lac vobis dedi escam, non solidum cibum [Al., potum, non escam], quia non potuistis accipere, sed necdum potestis, quia carnales estis. |
| 47 | Carnalis enim homo non percipit ea quae Dei sunt; spiritalis enim omnia diiudicat (I Cor. III, 2), id est, discernit et iudicat. |
| 48 | Unde et ipsa Veritas in Evangelio quibusdam calumniantibus cur apostoli non ieiunarent sicut Pharisaei et discipuli Ioannis, respondit: Nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin et utres rumpuntur, et vinum effunditur, et utres peribunt (Matth. IX, 17). |
| 49 | Qui sunt utres veteres, nisi qui in gentilitatis erroribus obduraverunt? |
| 50 | quibus si [austeriora ( Edit., austerioribus)] in initio fidei novae praedicationis praecepta tradideris, rumpuntur, et ad veteres consuetudines perfidiae revolvuntur. |
| 51 | Constantior est itaque ad omne opus mens multo tempore in sacrae fidei consecratione roborata, quam novella praedicatione initiata. |
| 52 | Aliter enim sanctus Petrus, postquam musto sancti Spiritus repletus est, in Palatio Romano pro fide Christiana Neroni respondit; et aliter in domo Caiphae pro confessione discipulatus Christi ancillae respondit. |
| 53 | Hic timidior, illic constantior. |
| 54 | Hoc exemplar fuit fragilitatis, illud fortitudinis. |
| 55 | Quem Christus post resurrectionem pietatis intuitu trina dilectionis suae professione ad pristinae dignitatis principatum revocavit, atque oves, quas proprio redemit sanguine, commendavit pascendas (Ioan. XXI): quatenus bonus pastor intelligeret, non semper delinquentes dura invectione castigare, sed saepe piae consolationis admonitione corrigere. |
| 56 | Nam et ipse Dominus noster Iesus Christus, dum a Iudaeis tentaretur de muliere adultera, non statim legalis censuram sententiae protulit, sed humilitatis exemplo se inclinans scribebat in terra (Ioan. VIII), ut designaret doctorem propriae fragilitatis culpas in pulvere sui cordis prius depingere, et sic aliena mitius diiudicare peccata. |
| 57 | At si huius considerationis regula in omni aetate et proposito diligenter tractanda est, quanto magis in his qui ab errore inolitae consuetudinis ad fidem Christianam nuper conversi sunt magno pietatis moderamine observanda est? |
| 58 | Nec non etiam et in illis qui ab infantia Christianae fidei sacramenta susceperant, et diabolica fraude post decepti, longa consuetudine carnales secuti sunt luxurias: vel aliis quibuslibet peccatorum nexibus obligati, levioribus primo verborum fomentis consolandi sunt, ne poenitentiae medicamenta durioribus exterriti castigationibus abhorreant. |
| 59 | Sunt quaedam infirmitates quae melius [dulcioribus medicantur potionibus quam amaris, et quaedam quae melius] amarioribus quam dulcibus. |
| 60 | Unde et doctor populi Dei, dum cunctis virtutum lucernis in domo Dei clarescere debet, maxime tamen sagacissimae discretionis intelligentia pollere, ut sciat quid cui personae, sexui, aetati et proposito, vel etiam tempori conveniat. |
| 61 | Quae omnia beatus Gregorius clarissimus doctor in libro Pastoralis Curae studiosissime exquisivit, personis distinxit, exemplis firmavit, et divinarum Scripturarum auctoritate roboravit. |
| 62 | Ad cuius libri lectionem te, sanctissime praesul, remitto, obsecrans ut illum saepius quasi enchiridion habeas in manibus et in corde retineas. |
| 63 | Ac ideo dum plurimos te, beatissime Pater, sanctorum doctorum scio libros habere, legere, et firma tenere memoria, et maxime in divinis litteris studiosum esse agnosco, supervacaneum esse videtur meae litterulis imperitiae tuae sapientiae aures occupare. |
| 64 | Nisi charitatis tantum causa meam praesumptionem ante oculos auctoritatis vestrae iuste, ut puto, excusare poterit; ne dilectio, quae intus ardet in corde, muta foris videatur in verbis. |
| 65 | Ad hoc enim videntur verba hominibus data, ut arcana cordis fraternis auribus infundere valeant. |
| 66 | Ad hoc epistolae scribuntur, ut, quo verborum sonus pervenire non poterit, litterarum officia currant; quatenus mutuae charitatis in apicibus signa fraternis obtutibus demonstrentur: ut fiat animorum in charitate praesentia, ubi est corporum propter longinquitatem locorum absentia. |
| 67 | O felix et beata vita, ubi semper quod amatur videtur et quod videtur nunquam fastidit! |
| 68 | Ubi Deus omnibus aeternus amor, aeterna laus, gloria et beatitudo. |
| 69 | Ad hanc vero vitam et felicitatem me familiarem tuum assiduis precibus et exhortationibus tecum trahe, quatenus post huius vitae procellosas tempestates ad perpetuae portum quietis, Christo miserante, tecum pervenire merear. |
| 70 | Vestram sanctitatem in omnibus bonis florere et ad perpetuam Deus Iesus proficere faciat felicitatem, desiderantissime frater in Christo. |