Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXXV. AD * * (ARNONEM). (Anno 796.) Eidem significat se illius epistolam accepisse. Archanbaldi (Eanbaldi) animam precibus eius commendat. Mittit epistolam ad regem, scriptam de praedicatione apud paganos.
| 1 | Pio Patri et fratri fideli et filio charissimo salutem. |
| 2 | Accepimus charitatis vestrae litteras. |
| 3 | Magnas mihi eulogias misisti, dum tuam, venerande Pater, agnovi sanitatem et prosperitatem, quae mihi plus placet quam millena talenta auri et argenti. |
| 4 | Magnis quoque me sollicitudinibus liberasti, quia quid Avaria gestum est, mihi innotuisti. |
| 5 | De filiis vero tuis, quos mihi commendasti, et iam proficiunt, donante Deo, et meliores eos accepturus eris, vel commendaturus domno regi. |
| 6 | Quidquid tibi demandet domnus rex facere, mihi demandare studeas. |
| 7 | Quia vero taedium mihi est anima mea propter absentiam tui, obsecro ut pro anima Archanbaldi archiepiscopi intercedere diligenter iubeas, qui mihi et pater et frater, et amicus fidelissimus fuit, etiam et condiscipulus sub magistro meo. |
| 8 | Ecce ego solus relictus sum schola illa, et non ero solus, dum vos habeam fideles et amicos. |
| 9 | Quod vero mihi mandasti aliquid scribere de praedicatione ad paganos, propter angustiam temporis et festinationem portitoris non occurrit mihi aliquid dictare exinde; tamen consulens paternitati tuae misi tibi epistolam, quam ante paucos dies domno regi de hac eadem re direxi. |
| 10 | Tempore vero opportuno plenius scripturus ero de his omnibus tuae venerandae dilectioni. |
| 11 | Vae mundo a scandalis (Matth. XVIII, 7)! |
| 12 | Quid enim auri insana cupido non subvertit boni! |
| 13 | tamen potens est Deus recuperare quod coeptum est, et perficere quod factum non est. |
| 14 | Rogetur eius clementia, ut adiuvet famulos suos in labore pio praedicationis, ut sit laus nomini eius in aeternum. |
| 15 | Hanc chartulam habeas tecum legens, considerans, donec pleniorem accipias catechizandi rationem. |
| 16 | Etsi modo [ Ms., sic novo [tibi non liceat mecum loqui, donec venero ad domnum regem (spero me totam aestatem in illis stare partibus) poterimus in Helisetis coniungi, si vobis licet Baiouaria permanere, quia res aliquas habemus in Helisetis. |
| 17 | Ideo missus tuus mihi haec omnia, sed magis litterae loquantur, quia memoria rusticorum fragilis est. |
| 18 | Valete in pace. |