monumenta.ch > Alcuinus > 75 > 59 > 50 > 56 > 16 > 69 > 60 > 90 > 43 > 24 > 55 > 49 > 36 > 37 > 34
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXXIII. AD DOMNUM REGEM. (Anno 796.) Gratulatur de subiectione Hunnorum, et qualiter docendi sint in fide, et, quis ordo sit servandus, ostendit. <<<     >>> EPISTOLA XXXV. AD * * (ARNONEM). (Anno 796.) Eidem significat se illius epistolam accepisse. Archanbaldi (Eanbaldi) animam precibus eius commendat. Mittit epistolam ad regem, scriptam de praedicatione apud paganos.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXXIV. AD ARNONEM. (Anno 796. Illius reditum exoptat, et de variis eventibus instrui cupit. Mense Iulio se ad Palatium iturum significat. Hortatur ut ab errore Hispanorum caveat.

1 Venerando volucri et vere amantissimo Aquilae Albinus salutem.
2 Exspectans exspecto laetum audire nuntium, quomodo Aquila sublime volans Alpina iuga transcendat, et fessus volatu in Rhetiae [Cod. Sal., Reciae] partibus alas componat suas, vel quid mihi nuntiet de sancto [Paule] partibus, et Romanorum consiliis, et si fieri possit, quod valde optamus, Deo donante, ut fiat.
3 Quapropter precor omnes aligeras potestates de coelesti sede descendentes, ut Aquilam meum [Cod. Sal., meam] cito sanum cum omni prosperitate faciat venire ad nos.
4 Nos vero velut aestiva hirundo ad palatium mense Iulio properamus [Mabill., partibus palatinis properare desideramus].
5 Nescio de nostro itinere quid erit futurum [sive circa Mosanas ripas liceat nobis sicut mergulos pisces captare; an Aligerensem fluvium revertere, et ibi Salmones natando colligere].
6 Tamen me spero usque ad [Augustum mensem] in his morari partibus, si sic Deo nostro et domno regi placuerit, et ibi praestolare quid auditurus sim de Aquilae desiderato adventu.
7 Et dum hanc perlegas chartulam, cito remitte alteram, ut sciam quid acturus sit Aquila cum aviculis suis, vel quid [Avaria] faciat, vel credat, vel quid Romanorum nobilitas novi habeat adventu, vel quid de Graeciae sublimitatibus [Cod. Sal., Graecia solimitatibus] audieras, et an aliquas sanctorum reliquias tecum attulisses, quibus posses consolari Albinum tuum.
8 Prospera, Deo donante, nobis sunt, nisi quod febris et infirmitas me fatigatum habet.
9 Tamen qui infirmior, fortior erit iuxta Apostolum (I Cor. I, 25); et saepe prodest infirmitas corporis [Cod. Sal. et Mabill., corporalis], ut fortitudo fidei crescat in anima.
10 [Adhuc se tota Spania errat in Adoptione.] Orate pro nobis, ut Spiritus sanctus Paraclitus inspiret animas servorum suorum ad defendendam catholicae fidei veritatem; quia tempus est, sicut legimus praedictum esse in libris sanctis.
11 Tu vero cum tuis semper sanam sequere doctrinam, et catholicam praedica diligenter fidem, ut aeternam mercedem cum multiplici fructu habere merearis.
12 Vivas felix et gaudeas in Christi amore cum tuis omnibus, Aquila charissime.
Alcuinus HOME

bnf1096.37 bnf2183.96 csg271.174 tbl8.1v