Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXXII. AD ITHERIUM. (Anno 796.) Consolatur infirmum, et ut se ad aeternitatem praeparet, amice suadet.
| 1 | Dilectissimo Patri Itherio Albinus salutem. |
| 2 | Gratias agamus Deo Iesu, vulneranti et medenti, flagellanti et consolanti. |
| 3 | Dolor corporis salus est animae, et infirmitas temporalis, sanitas perpetua. |
| 4 | Libenter accipiamus, patienter feramus voluntatem Salvatoris nostri. |
| 5 | Sed nunc noli tardare. |
| 6 | Fac quod facturus es. Curre dum lucem habes (Ioan. XII, 35). |
| 7 | Festina ad eum qui vocat te. |
| 8 | Quod necessitas cogit, voluntas praeveniat. |
| 9 | Esto scriba sapiens, negotiator fidelis. |
| 10 | Vende terrena, eme coelestia. |
| 11 | Quid spectatur diei crastini incertitudo? |
| 12 | Non sit dilatio in salute animae. |
| 13 | Quod animo cogitatur, opere perficiatur. |
| 14 | Quod infirmitas optavit, sanitas peragat. |
| 15 | Testis est qui omnia novit mei cordis, hoc plena charitate et fideli consilio me suadere. |
| 16 | Scio me post te in loco tuo talem non habere amicum. |
| 17 | Sed magis te velim amicum habere in honore permanentem quam pereuntem, et intercessorem apud Deum gaudere quam largitorem in saeculo. |
| 18 | Petatur a Deo auxilium, ut amicorum confirmet consilium, et suis iter salutis ostendat, et dirigat in viam pacis, quos proprio redemit sanguine. |
| 19 | Ecce quali pretio empti sumus! |
| 20 | Non amemus ea quae nos separant ab eo qui nos usque ad mortem suae carnis dilexit. |
| 21 | Plurimos dies saeculo satis servivimus: vel paucos qui restant vivamus Deo nostro, ut digni efficiamur faciem illius videre qui dixit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). |
| 22 | Laetus lege, et constanter incipe; feliciter perfice, et sit Dominus tecum in aeternum. |