Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXVIII. AD HOMERUM FILIUM.
| 1 | Dilectissimo filio Homero Albinus matricularius salutem. |
| 2 | Per Dei gratiam aliquanto melius habemus; tamen febrium castigatio quotidianis diebus nos non relinquit. |
| 3 | Beatus qui in hoc saeculo labores recipit, et in futuro requiem habebit. |
| 4 | Sed et de admonitione vestrarum dulcissima litterarum gratias vestrae prudentiae agimus. |
| 5 | Multum desideramus et benigne suscepimus exhortationes vestrae dilectionis, quia perfecta charitas, quod sibi optimum intelligit, hoc et aliis suadere non desistit: et haec est plena et perfecta dilectio, ut non solum sibi quisque prospera cupiat, sed et fratrum salutis memor, vel verbis praesens, vel litteris absens admonere eos non cesset. |
| 6 | Antonio itaque filio meo, fratri vestro, has litteras alias, deprecor ut quam cautissime, clausa chartula sicut est, deprecor ut dirigas; quia si discincta veniat in praesentiam illius, vilescat apud eum. |
| 7 | Tamen placet mihi ut eo dirigente iterum videas illam; sed fides servetur, ut ei primo dirigatur cui soli mittetur. |
| 8 | Si habeas Iordanis Historiam, dirige mihi propter quarumdam notitiam rerum. |
| 9 | Vos, filii charissimi, in omni charitate et sanctitate Deo servire studete, recordantes omnia bona, quae vobis fecit in hoc saeculo: maxime tamen propter spem futurae gloriae et aeternae beatitudinis requiem. |
| 10 | Innumerabilia sunt enim in nos peccatores dona misericordiae suae; quapropter diligamus eum eo modo, quo ipsa Veritas ait: Si quis diligit me sermones meos servat; et Pater meus diligit eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ioan XIV, 23). |
| 11 | Quid est felicius, quam Patrem et Filium cum sancto Spiritu habitatorem habere, et eius visitatione ab omni adversitate defendi, cuius visione omnes sancti gaudebunt in saeculo sempiterno? |
| 12 | Divina te gratia custodiat ubique, dilectissime fili! |