Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXVI. AD ANGELBERTUM PRIMICERIUM PALATII PIPPINI REGIS. Ad sacra apostolorum limina peregrinantem commendat Angilberti favoribus, et sacras sibi reliquias mitti postulat.
| 1 | Fideli amico et venerabili Angilberto primicerio, humilis levina Albinus salutem. |
| 2 | Memor condictae inter nos amicitiae has litteras vobis dirigere praesumpsi, deprecans ut benigne harum portitorem litterarum suscipere dignemini, et peregrinationis illius viis dominum Pippinum regem subvenire deprecamini. |
| 3 | Regum vero merces in miserorum iuvamine, et maxime peregrinorum, sacra sancti Petri principis apostolorum limina petentium, magna apud divinam constat esse clementiam. |
| 4 | Insuper, charissime frater, devotissime deflagito, ut dona dulcissima, et mihi multum necessaria, id est, sanctorum reliquias mihi vel aliquas transmittere cures. |
| 5 | Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7); qui te abundare faciat in omni bono, et inter sanctorum gloriam constituat, quorum mihi reliquias tua benevolentia dirigat. |
| 6 | Floreas, fili, virtutum coronis, sapientiae decore, et sancta dilectione ad Deum, et bona fide ad homines in aeternum. |