monumenta.ch > Alcuinus > 3 > 14 > 51 > 21 > 81 > 11 > 88 > 19 > 31 > 42 > 15 > 61 > 18 > 62 > 94 > 17 > 57 > 66 > 27 > 25
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXIV. AD LEONEM III PAPAM. (Anno 796.) Commendat se summi pontificis, tanquam vicarii apostolorum et Ecclesiae principis, apostolicae sollicitudini per Angilbertum. <<<     >>> EPISTOLA XXVI. AD ANGELBERTUM PRIMICERIUM PALATII PIPPINI REGIS. Ad sacra apostolorum limina peregrinantem commendat Angilberti favoribus, et sacras sibi reliquias mitti postulat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXV. AD DULCISSIMUM FILIUM HOMERUM (ANGELBERTUM). (Anno 796.) Commendat sui memoriam ad patrocinia sanctorum, et, ut res ecclesiasticae pulchritudinis sibi afferat, monet.

1 Dulcissimo filio vir fluctivagus salutem.
2 Te abeunte tentavi saepius ad portum stabilitatis venire; sed rector rerum et dispensator animarum necdum concessit posse quod olim fecit velle.
3 Adhuc ex radice cordis nascentes cogitationum ramusculos ventus tentationum flagellat, ut consolationis flores et refectionis fructus nutriri nequiverint.
4 Tota nocte laborantes nihil cepimus (Luc. V), quia necdum in littore Iesus stetit, praecipiens in dexteram navigii rete mitti.
5 Patrocinia sanctorum non obliviscere.
6 Res ecclesiasticae pulchritudinis oculis occurrentes noli negligere ut acquiras.
7 Nostra rusticitas avara est de talibus: vestra nobilitas larga est de omnibus.
8 Memor esto poetici praesagii: Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.
9 Hoc de te tuoque itinere prophetatum esse, quis dubitat?
10 Si Christum Sibylla, eiusque labores praedixit venturum, cur non Naso Homerum eiusque itinera praececinit?
11 Paululum propter refectionem animi rhetorica lusi lepiditate.
12 Sed ut iterum ad seriem rugosa fronte revertar, te vero unanimem deposcens amicum, te custodem animi obsecrans, ut consilium salutis animarum nostrarum, cum suffragiis sanctorum apostolorum a Deo depreceris.
13 Nam nos ambos, ut recognosco, quaedam necessitatis catena constringit, et libero cursu voluntatis castra intrare non permittit: nec est, qui compedes rumpere valeat, nisi qui inferni ferrea claustra contrivit, qui est via et veritas et vita (Ioan. XIV, 6).
14 Via pergentibus per illum, veritas venientibus ad illum, vita manentibus in illo.
15 Quid habeo plus scribere, quia omnia necessaria nosti?
16 Iuxta opportunitatem portantis semper dirige mihi litteras, ut sciam de prosperitate tua et itinere tuo, quando vel quo venias miserante Deo.
17 Prospera cuncta, precor, faciat tibi Christus, Homere!
18 Qui te conservet semper, ubique vale!
Alcuinus HOME

bnf1096.87 bnf2183.137 csg271.140 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik